Skip to main content

Full text of "Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars V"

See other formats


ACTA SYNODALIA 

SACROSANCTI CONCILII 
OECUMENICI VATICANI II 



VOLUMEN II 

PERIODUS SECUNDA 

PARS V 

CONGREGATIONES GENERALES LXV-LXXIII 




TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS 
MCMLXXIII 




MT. ST. ALPHONSUS SEMiNARVJ 
ESOPUS, NEW YORK 12429 



CONGREGATIONES GENERALES 



CONGREGATIO GENERALIS LXV 
12 novembris 1963 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 
12 novembris 1963 



Exc.mus P. D. Pericles Felici, arch. tit. Samosatensis, secretarius 
generalis Ss. Concilii. 

In hac congregatione generali 65, disceptationem cap. II schematis 
de episcopis ac de dioeceseon regimine moderabitur em.mus ac rev.mus 
D. card. Iacobus Lercaro, arch. Bononiensis. 

Durante hac congregatione generali fiet suffragatio de qua heri 
em.mus moderator. Deinde distribuentur Patribus libelli, qui continent 
secundam editionem commissionum conciliarium. 

Circa cap. II de episcopis et dioeceseon regimine , verbum facere 
postulaverunt em.mus ac rev.mus D. card. Leo Ioseph Suenens, arch. 
Mechliniensis-Bruxellensis; exc.mi DD. Vincendus Zazpe, ep. Raphae- 
liensis in Argentina, Ioannes Hervas, ep. Cluniensis in Hispania, Fran- 
ciscus Zak, ep. S. Hippolyti in Austria, Hermannus Volk, ep. Mogun- 
tinus in Germania, Raymundus Tchidimbo, arch. Konakriensis in Guinea, 
Iacobus Le Cordier, ep. aux. Parisiensis in Gallia, Thomas Cahill, ep. 
Cairnensis in Australia, Ioseph Slipyj, arch. metropolita Leopolitanus 
Ucrainorum, Ioseph Reuss, ep. aux. Moguntinus in Germania, Angelus 
Fernandes, arch. eoad. Delhiensis in India, Vincendus Reyes, ep. Boro- 
ganensis in Insulis Philippinis, Ioseph Zimmermann, ep. aux. Augustae 
Vindelicorum in Germania, Iesus Alba Palacios, ep. Tehuantecepensis in 
Mexico, Ioseph Melas, ep. Nuorensis in Italia, Fortunatus Da Veiga 
Coutinho, ep. eoad. Belgaumensis in India, Alexander Scandar, ep. Lyco- 
politanus in Aegypto, Petrus Cantero, ep. Huelvensis in Hispania, Hum- 
bertus Altomare, ep. Muranus in Italia, Simon Lourduswamy, ep. aux. 
Bangalorensis in India, Gilbertus Baroni, ep. Albinganensis in Italia. 

Moderator: Velint Patres audire! Nunc proponitur liberrimae suf- 
fragationi Patrum haec quaestio: « An placeat Patribus omitti discepta- 
tionem de cap. V huius schematis, quod est de paroeciarum erectione 
de que earumdem congruenti circumscriptione, eiusque materiam remitti 
ad opus reformationis Codicis luris Canonici ». 

Monentur Patres quod etiam si responsio aulae erit ut omittatur 
disceptatio de cap. V in aula, Patres qui circa materiam eiusdem capitis 
interventiones vel emendationes praeparaverunt aut sunt praeparaturi 
easdem secretariatui generali tradere poterunt. 




10 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



Insuper, etiam disceptatione clausa, manet facultas loquendi iis de 
quibus art. 57 Ordinis Concilii Oecumenici Vaticani II, § 6. 

Votatio fit per placet et non placet. Placet significat quod disceptatio 
de cap. V omittitur in aula, et materia remittitur ad commissionem 
reformationis Codicis luris Canonici. Non placet significat disceptatio- 
nem de cap. V fieri in aula. Suffragatio fit per schedulas, quae mox 
distribuentur. 



PATRUM ORATIONES 
(De episcopis ac de dioecesium regimine, cap. II) 

1 

Em.mus P. D. LEO IOSEPH card. SUENENS 
Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis 

Venerabiles Patres, 

Vellem loqui de episcoporum a munere cessatione. Quando com- 
missio praeparatoria, cuius membrum fui, de hac re discussionem insti- 
tuit, fere omnia membra reiecerunt ideam alicuius praescriptionis legalis 
quoad limitem aetatis. Quando vero disceptatio ita, per latum et longum 
protracta, finem habuit, « longe maior pars episcoporum », ut optime 
notat relator, votum dederunt in favorem praescriptionis. Et hoc quidem 
iure meritoque, ut mihi videtur. 

Quaestio haec est delicata, siquidem nemo bene iudex in propria 
causa. Quaestio haec, ut patet, tangit theologiam episcopatus. Sed cavea- 
mus ne invocentur — unilaterali ter — quaedam principia, aliis omissis. 

Quidam Patres in aula 1 invocaverunt principium paternitatis per- 
petuae episcopi. Utique pater semper remanet pater, sed decursu anno- 
rum filii e manibus patris assumunt magis ac magis responsabilitatem 
dirigendi officium familiale. 

Quidam Patres 2 invocaverunt principium indissolubilitatis in ma- 
trimonio inito inter episcopum et plebem sibi commissam. 

Sed aula haec conciliaris plena est episcopis « divortiatis », quan- 
doque bis vel ter. Ne urgeantur haec principia. Et praesertim ne obli- 
vioni dentur alia magis forsan decisiva. Nonne evangelium ipsum nec 
non traditio apostolica et sub-apostolica nos monet ministerium nostrum 
esse servitium ... 3 in bono animarum? 

Proinde tota quaestio ad hoc reducitur: quid postulat hac in re salus 
animarum ... 4 ? 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



11 



1. Sub hac luce necessitas apparet alicuius praescriptionis. Omnes 
enim scimus, si res solvitur per piam exhortationem nihil solvitur: erit, 
ut dicitur * « un coup cTepee dans l’eau ». Iam vero res est maximi mo- 
menti siquidem Concilium nostrum erit Concilium renovationis pasto- 
ralis. 

Quae renovatio incipere debet ab episcopis ipsis, cardinalibus non 
exclusis. Concilium Vaticanum II apparebit in historia ut Concilium de 
episcopis. Omnia hucusque discussa eo tendunt ut episcopi maiorem 
assumant responsabilitatem tam in Ecclesia particulari quam, modo suo, 
in Ecclesia universali. 

Iam vero ubi maior responsabilitas ibi maior requiritur aptitudo. 
Functio episcopalis hodie novas dimensiones accipit. Non est amplius 
id quod fuit per saecula sed magis ac magis assumit episcopus officium 
animandi et coordinandi totum laborem apostolicum. Episcopus fit caput 
et anima illius pastoralis generalis ... 6 — est primum movens ita condu- 
cens populum sibi commissum ut sacerdotes, ... 7 religiosi et religiosae, 
laici apostolatui dediti necnon omnes fideles uno impetu et una anima 
concurrant ut Ecclesia tota sit in statu missionis et evangelizationis. 

Quae omnia vires exigunt omnino validas. 

2. Praeterea: evolutio sociologica mundi talis est ut vita hodierna 
fit rythmo accelerato. Quotidie nova problemata exsurgunt. Constanter 
episcopus debet invigilare ut respondeat necessitatibus novis. Hoc autem 
requirit iuventutem mentis et corporis ut possit adaptationes requisitas 
intelligere ac in praxi deducere. Aetas provecta — ipso facto — creat 
hiatum inter episcopum et mundum quem salvare debet, inter ipsum et 
clerum, quod valde nocet bono spiritui in dioecesi... 8 

3. Ut bene iudicetur haec quaestio sufficit prae oculis habere statum 
dioeceseos ubi episcopus est provectae aetatis. Omnes nos cognoscimus 
tales casus. Non est necesse amplius immorari: evidentia est nimis 
flagrans, dolorosa et damnosa 9 

4. Pariter ne oblivioni detur quod episcopus non raro rogare debet 
demissionem alicuius sacerdotis 10 senescentis propter bonum paroeciae 
vel officii . n Quomodo hoc fiet si episcopus ipse est nimis provectae 
aetatis? Quomodo impediretur talis sacerdos ut 12 interne cogitet: « Me- 
dice, cura teipsum ». 

5. Pariter ne oblivioni detur factum quod fideles nostri quam ma- 
xime attenti sunt et exspectant nostram reactionem hoc in casu. Pro 
ipsis votum nostrum apparebit ut signum sinceritatis nostrae in renova- 
tione pastorali. Caveamus a scandalo fidelium. Eo vel magis quod hodie 
in mundo civili, universitario, industriali , 13 diplomatico, ... 14 limes aetatis 
— et quidem inferioris quam 15 — ubique viget propter bonum com- 




12 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



mune. Quod requiritur in ordine civili cur non urgeretur propter bonum 
supernaturale animarum? Utique maxima intercedit differentia inter 
officium mere humanum et supernaturale ut est episcopatus, sed leges 
psvchologiae et physiologiae 15 eaedem remanent et exigentiae boni com- 
munis supernaturalis longe superant exigentias mere temporales. 

Antequam ad conclusionem perveniam /° quasdam addere velim ob- 
servationes: 

1 . Patet ex natura rei has exigentias quoad limitem aetatis non com- 
petere Summo Pontifici cuius perpetuitas in munere requiritur ex ipso 
bono Ecclesiae universalis. 

2. Patet quod episcopus qui renuntiat officio suo omnino ius habet 
ad sustentationem dignam necnon ad omnia quae statui suo competunt. 

3. Posset praevideri etiam quaedam vacatio legis in favorem episco- 
porum hodie iam proximorum limiti praescripto. 

4. Forsan 17 status sociologicus Ecclesiarum orientalium ( nescio ) 18 
non exigit pari cum necessitate eamdem solutionem. 

Ex dictis, liceat mihi ajfrmare 19 quod bonum animarum postulat non 
tantummodo 20 suasiones sed veram legis praescriptionem etsi cautissi- 
mam et semper salvo iudicio Romani Pontificis de casibus revera ex- 
traordinariis. 

In conclusione propono. Etsi Concilium nostrum non perveniat usque 
ad statuitionem termini renuntiationis necessariae post septuagesimum 
quintum expletum annum, saltem sanciatur episcopo post supradictum 
annum semper dandum esse coadiutorem. Episcopus humanissime rema- 
neat sicut pater veneratus in domo sua sed coadiutor gradatim cumulet 
in manu sua regimen unitarium totius dioeceseos, cum illa facultatum 
amplitudine, quam Apostolica Sedes pro singulo casu definiat, habita 
ratione ad minorem vel maiorem inhabilitatem episcopi. Hoc modo, ut 
mihi videtur, varii quaestionis aspectus inter se componi possunt ad 
exoptatam renovationem pastoralem, quae est finis Concilii nostri™ Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 deest. 3 et non valere nisi ut ser- 
vitium. 4 servitium verum dioeceseos. 5 deest. 6 — pastorale d’en- 
semble — . 7 utriusque cleri. 8 Aetas provecta talis est ut quodam mo- 

mento non amplius intelligitur a senescente deficientia propria quia inconscia 
evenit. 9 deest. 10 parochi. 11 deest. 12 parochus ut dicat vel 
saltem. 13 deest. 14 etc. 15 humanae. 16 concludam. 17 Potest 
tandem concedi melius re perpensa quod. 18 deest. 19 Sed omnibus iure 
et aeque expensis, affirmo. 20 tantum consilia et. 21 deest. 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



13 



2 

Exc.mus P. D. VINCENTIUS ZAZPE 
Episcopus Raphaeliensis 

Patres , Observatores, Auditores, 

Omnem iuridicam codificationem oportet esse expressionem lumino- 
sam, vitalis structurae. Iidem humani codices volunt esse expressio 
humanae vitae. At numquam fuit hoc labor facilis; agitur enim — ut ita 
dicam — de codificanda vita. Ad Ecclesiam quod attinet, quaestio magis 
implicata evenit / quia Ecclesia non solum est vita, sed est mysterium 
vitae-, mysterium dynamicum semper se evolvens, semper se reformans, 
semper crescens. Si profunde inspicitur, Ecclesia est Iesus vivens: Deus 
lux, Deus vita, Deus via. Omnis autem multiplex mundi vita, ad valvas 
Ecclesiae pulsat. Ideoque in Ecclesia canonica legislatio realitatem hanc 
exprimere debet. Sed: ubi consistit hoc mysterium vitale Ecclesiae? 
Apud dioecesim et apud episcopum-, episcopus namque et dioecesis unam 
realitatem constituunt, ubi episcopus dioecesim format et dioecesis re- 
flectit episcopum. Si episcopus pater est, dioecesis est familia. Si epi- 
scopus sacerdos est, dioecesis est communio in Eucharistia. Si episcopus 
est magister, dioecesis est communitas fidei. Si episcopus dux est, dioe- 
cesis est populus. Si episcopus caput est, dioecesis ab episcopo incre- 
mentum accipit. 

In schemate de Ecclesia hoc omnino erat episcopus. In praesenti 
autem schemate de episcopis et dioecesium regimine dioecesis miro 
modo, non apparet sub lumine episcopi. Cap. I relationes examini sub- 
iicit quae inter episcopum et Romanas Congregationes vigent; cap. vero 
III relationes inter episcopum et conferentiam episcopalem; IV deinde 
divisionem considerat dioecesium atque provinciarum ecclesiasticarum; 
V denique paroeciarum erectionem. Cap. II, unicum dioecesi dicatum, 
solum examini subiicit problemata quaedam competentiae et conviven- 
dae inter episcopum titularem dioeceseos, ex una parte, coadiutorem, 
auxiliarem et vicarium generalem, ex altera parte. Ubi regimen dioece- 
seos, de quo in titulo? Ubi realitas dioeceseos exprimitur viva atque 
missioni dedita? Ubi de relationibus atque officiis episcopi presbyteri? 
religiosorum, laicorum? Ubi describuntur figurae iuridicae, quae in dioe- 
cesana Curia exprimere debent munera episcopalia docendi, sanctifi- 
candi et gubernandi? De facto autem primaria activitas pastoralis dioe- 
cesis exercetur per episcopales delegatos vel per secretariatus; non autem 
ope ipsius Curiae dioecesanae; ita v. g. docendi munus in scholis et 




14 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



universitatibus; praedicatio ipsa 3 ; liturgia; catechesis; actio catholica etc. 
Schema indicare debet viam non ambiguam futurae commissioni de 
reformatione Codicis luris Canonici; lineamenta nempe fundamentalia 
laboris exsequendi. Unum, autem, ex istis lineamentis est munus dioece- 
seos ut vivum organum structurae Ecclesiae; atque munus Curiae dioe- 
cesanae ut organum episcopi, hodiernis exigentiis pastoralibus accommo- 
datum; ad omnia nempe promovenda et coordinanda in dioecesi. 

Ex omnibus his inspectis, venerabilibus Patribus proponere audeo: 

1. Quod in hoc cap. II, omnem realitatem dioeceseos, ad legem 
ferendam considerent; non autem quosdam aspectus muneris regiminis. 

2. Quod curia dioecesana, ut episcopi organum ad aedificationem 
dioeceseos explicetur in capite, ope illarum institutionum quae expri- 
mant munera episcopalia docendi, sanctificandi, regendi. Forsitan, his 
potest satisfieri, aucto numero vicariorum generalium. 

3. Quod in redigendo schemate, sicut etiam in reformando Codice 
luris Canonici in mente habeatur quod, non in societate aliqua, ut ita 
dicam, statica vivimus, sed mutabili et dynamica; ideoque legislatio 
permittere queat, futuram coaptationem institutionum canonicarum ad 
novas exigentias temporum. Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 cocuit. 2 presbyterii. 3 deest. 



3 

Exc.mus P. D. IOANNES HERVAS Y BENET 
Episcopus tit. Doritanus , praelatus nullius Cluniensis 

V enerabiles Patres , 

Iam abhinc viginti annos episcopus sum; primo auxiliaris, dein 
coadiutor cum iure successionis in alia dioecesi post mortem primi archie- 
piscopi; postea residentialis. 

Nihil aliud quam gratitudinem habere possum et laudes dicere de 
illis duobus praeclaris senibus, quibus adiutorium libenti animo praestiti. 

Attamen, diuturna experientia edoctus, propria et aliorum, necnon et 
ipso textu proposito in schemate qui difficultatem sane non solvit, votum, 
cui unus em. mus cardinalis benigne adhaerere voluit, sic humiliter pro- 
pono l : Videtur oportere ut institutum iuridico-canonicum de episcopo 
coadiutore cum iure successionis aboleatur seu supprimatur f 

Rationes. Decretum conciliare, de quo agitur, maxime ad praxim 
regiminis spectat. Unde ita exarandum est, ut potius quam structuram 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



15 



iuridicam abstractam et idealem, Concilium quaerat et decernat statuta 
iuridica et canonica, quae solida experientia fundantur. 

Sed experientia, ut censeo / testatur munus episcopi coadiutoris cum 
iure successionis non esse necessarium; semper esse ingratum sive coad- 
iuto sive coadiutori; et ordinarie multis periculis esse irretitum. 

1. Non necessarium. Nam 4 episcopus auxiliaris, opportunis faculta- 
tibus praeditus, eadem ipse praestare potest, quae tantum apparenter a 
solo coadiutore cum iure successionis videntur posse 5 resolvi. 

Praeterea non raro evenit ut episcopus coadiutor cum iure succes- 
sionis, antequam coadiutus moriatur, ad aliam sedem regendam nomi- 
netur. Ad quid ergo hoc odiosum et perdifficile munus accepit? 

Forsan quis arguet quod coadiutor cum iure successionis aptius 
disponetur ad regendam postea dioecesim, tum ob experientiam factam, 
tum ob conscientiam quam habet de futuro munere. Sed haec parvi 
ponderis mihi videntur, propria experientia attestante. Episcopus auxi- 
liaris ... 6 eandem notitiam et experientiam rerum quam coadiutor assequi 
potest; et sic optime paratus invenietur ad dioecesim regendam, si ita 
Sanctae Sedi placuerit, sicut multoties factum est . 7 

2. Est munus ingratum. Licet magna virtus et optima voluntas in 
utroque episcopo fulgeant, eorum relatio 8 suapte natura difficilis evadit: 
inter coadiutum et coadiutorem interponitur semper, ut ita dicam, umbra 
mortis, quam alius timere et alius expectare videtur. 

Munus ingratum quia, etsi invitus, coadiutor oculis omnium apparet 
tamquam heres, qui hereditatem exspectat, ut de ea disponat proprio 
arbitrio, et forsan longe aliter a mente episcopi, cui adiutorium prae- 
stat... 9 

3. Munus est periculis irretitum. Ipsum schema, quod par. 8, 9 
et 10 protrahitur ad explicandas facultates coadiutoris, relationes inter 
coadiutorem et coadiutum, et inter coadiutorem et vicarium generalem, 
satis eloquenter probat munus coadiutoris, si efficaciter et feliciter ad 
optatos fines pervenire quis voluerit, periculis et difficultatibus esse 
plenum. 

Etenim, si quid habeatur, in quo uterque praesul aliter atque aliter 
sentiat (quod inter homines aetate et indole dispares non difficulter fiet), 
id avide capient et clerus et ipse populus, magno cum detrimento 
utriusque auctoritatis et efficacitatis pastoralis. Unde non raro evenit ut 
duae factiones, ut ita dicam, assurgant, quae optima incepta apostolica 
irrita faciunt. Sic enim facile fit ut alia pars cleri, dum regiminis succes- 
sionem exspectat, parti coadiutoris faveat, et parvipendat episcopi coad- 
iuti auctoritatem. 

Si electio episcopi coadiutoris penes coadiutum esset, haec pericula 




16 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



forsan tollerentur vel minuerentur, nam ipse quaereret virum sibi ad- 
dictissimum. Sed hoc gener atim fieri non potest. 

Praetermitto alias rationes ex ipso schemate desumptas quas vobis 
non lego ne nimis molestus jiam et trado secretariatui pro commissione 
conciliari . 10 

Conclusio et votum. Videtur oportere ut 11 aboleatur Institut um iuri- 
dicum-canonicum episcopi coadiutoris cum iure successionis: a) quia 
innecessarium est b) quia ingratum et odiosum ... 13 ; c) quia periculis 
est plenum ... 14 ; d) quia normae in schemate propositae ... 15 nihil aliud 
sunt quam merae exhortationes , omni praecisione et iuridico valore 
destitutae, quae diversas immo oppositas interpretationes admittent, 
cum in praxim deducantur; ... 16 /) et ultimo: haec tandem affirmare audeo: 
institutum iuridicum episcopi coadiutoris cum iure successionis, in se 
ipso consideratum, videtur non satis humanum et pium, et non conve- 
niens cum lege caritatis christianae; unde non raro evenit ut populus 
christianus sponte doleat utriusque episcopi conditionem, quam infau- 
stam saepe pro utroque 17 reputat. Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 votum sic proponendum censeo. 2 abolea- 

tur institutum iuridico-canonicum episcopi coadiutoris cum iure successionis. 
3 deest. 4 Institutum iuridicum canonicum coadiutoris cum iure successionis 
non est necessarium. 5 deest. 6 qui episcopo residentiali consociatur ad 
regimen dioecesis gerendum. 7 deest. 8 necessitudo. 9 Ingratum de- 
nique, quia quotidiana experientia edocemur quod via prudentior (qua omnia bona 
cum pace componantur), illa est, qua coadiutor quasi per umbram humiliter in- 
cedens, et propria incepta effrenans, coadiutum oboedienter sequatur, ne turbet 
eius benemerentem et venerabilem senectutem, et ne apud clerum videatur aucto- 
ritatem praesulis obumbrare vel minuere velle. 10 4. Aliae rationes ex ipso 
schemate conciliari desumptae. Si attente inspiciamus par. 8, 9, 10 huius cap. II 
de episcoporum coadiutoribus et auxiliaribus, satis apparebit, mea quidem senten- 
tia, nullo modo solutas esse difficultates quae certo praevidentur inter coadiutum 
et coadiutorem et vicarium generalem. Immo, ex una parte, schema praevidet dif- 
ficultates magni quidem ponderis; et ex altera parte, solutiones et normae quas 
proponit, tam incertae et omni vi iuridica destitutae perhibentur (exhortationes re- 
vera sunt!) ut merito timendum sit, ex ordinario contingentibus, episcopum coadiu- 
torem cum iure successionis, potius obstaculum quam adiumentum fore ad regi- 
men dioecesium. En aliquae schematis asserta: 

I. Coadiutor c.i.s., vi officii, iisdem facultatibus gaudet, quae iure communi 
vicario generali competunt « nulla facta episcopo coadiuto facultate sibi quidquam 
reservandi » (pag. 7, linn. 24-28). a) Coadiutor tamen suadetur ut in omnibus ne- 
gotiis maioris momenti consulat episcopum coadiutum (pag. 10, lin. 3); b ) episco- 
pus coadiutus in omnibus negotiis maioris momenti consulere debet coadiutorem. 
Sed quaeri potest, ut mihi videtur, quaenam sunt maioris momenti negotia? Et 
in his negotiis diudicandis, nonne plerumque aliter atque aliter sentient? Sic « diar- 
chia » videtur constitui, quae locum dabit litibus et factionibus. 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



17 



II. Episcopus coadiutus potest constituere vicarium generalem, praesertim ad 
curiam administrandam. Iamvero, quaenam, in casu, potestas remanet coadiutori, 
si alius curiae dioecesanae praeficitur? Quaenam auctoritas eidem conceditur apud 
clerum et populum? Nonne latet aliquid contradictionis inter par. 9 et 10? 

III. Vicarius generalis pendet totus ab episcopo coadiuto « cum potestas eius- 
dem integra ex se maneat »; sed simul vicario generali onus imponitur faciendi 
« certiorem episcopum coadiutorem de praecipuis actis curiae ». Numquid vicarius 
generalis erit capax hanc duplicem relationem duplicemque laborem recte et feli- 
citer adimplendi? Quo modo autem se geret quando utrumque praelatum mente 
disparem inveniat? Quomodo monitum schematis adimplendum erit? 

IV. Vicarius generalis, prout in schemate legitur, suis potestatibus uti non 
debet contra mentem et voluntatem non solum episcopi coadiuti, sed etiam epi- 
scopi coadiutoris. Quid vero faciet quando mens aut voluntas utriusque non con- 
cordet? Quid si opponantur? Haec omnia quae, non obstante bona voluntate, eve- 
nire solent, nullo modo solvuntur monitis et hortamentis, quae in schemate legun- 
tur, cum monita et consilia non praebeant fundamentum iuridicum, in re tanti mo- 
menti, ad regimen dioecesium stabiliendum. 11 deest. 12 cum bono Eccle- 
siae et animarum provideri possit per alia media magis idonea et minus pericu- 
losa: 1. per episcopum auxiliarem opportunis facultatibus praeditum; 2. si is non 
sufficiat, per renuntiationem a sede; 3. vel per emeritum dignum et decorum 
legitime statutum, quod a non paucis desideratur, de quo in alio voto agam. 
13 evadit sive episcopo coadiuto sive coadiutori. 14 ne turbetur pacificum dioe- 
cesis regimen, etiamsi duo illi praesules, coadiutor et coadiutus, magna virtute 
fulgeant. 15 (n. 9) ad regulandam necessitudinem inter episcopum coadiutorem 
et coadiutum. 16 e) Exhortationes illae (n. 9) non sufficiunt ad negotium tanti 
momenti expediendum, et proprium locum non habent in decreto conciliari, quod 
deberet solvere unum ex intimis et acutissimis problematibus quae haberi possunt 
in dioecesibus regendis. 17 deest. 

Animadversiones additae-. 

Ad pag. 11, linn. 22 ss.: proponitur nova redactio par. 16, ita ut detur locus 
a) emerito, b) renuntiationi episcoporum. 

A) Conveniens est ut Concilium decernat ementum, debitis conditionibus et 
legitime statutum, pro episcopis. 

Exponam: I. Rationes quae suadent emeritum legitime statutum; II. difficul- 
tates quae emerito opponuntur; III. quaenam solutio videtur digna senibus et Ec- 
clesiae conveniens. 

I. Rationes quae suadent ut Concilium decernat emeritum pro episcopis resi- 
dentialibus. 

1) Necessitas Ecclesiae. Omnibus notum est senem, etsi vigore physico 
non careat ad vitam ordinariam ducendam, paulatim destitui ea agilitate mentis et 
robore animi quae ad gubernandam dioecesim requiruntur. Ita, progrediente aetate, 
impar tandem invenitur ad regendum citatissimum cursum rerum et animorum. 

2) E actum psychologicum, quod omnibus ordinarie contigit et facile ob- 
servari potest: omnis homo, antequam senuerit, absque dubio iudicare solet vitae 
aetatem obvenire in qua oportet ab omni negotio magnae molis cessare. Tunc 
iudicat emeritum esse laudabile et necessarium. Ipse tamen, postquam senuerit, 
putat se ab hac lege exceptum esse, quia sese credit omni vi, experientia et soler- 
tia mirabiliter praeditum ad qualecumque negotium gerendum. 




18 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



Episcopi etiam hac lege psychologica ducimur. Unde fit ut episcopus senex 
se ab emerito et renuntiatione abstineat, reputans sibi multa adhuc praeclare 
agenda esse (longe plura quam iuvenibus inexpertis!) pro Ecclesia et christiana so- 
cietate. Unde se credit conscientia adstrictum ad laborem regiminis non recusan- 
dum et ad officium tenendum. 

3) Expectatio cleri et christifdelium . Inter clerum et excultiores fideles, 
multi adsunt qui dolent mala, quae Ecclesiae obvenire solent ex hac causa. Omnes 
illi opportunum viderent emeritum dignum et iure sancitum, pro episcopis et eis 
qui episcopis aequiparantur. 

Hodie, dicunt illi, emeritum est praxis universae societatis, et non expedit 
ab hac convenientissima lege excipere Ecclesiam. Praeterea, regimen spirituale 
valde defatigat et consumit animi vires. Qua de causa, saepe evenit ut pontificatus, 
omni laude et merito clarissimus, tandem, ob senectutem nimis protractam epi- 
scopi, ita deturpatur et agitatur, ut ille vir, qui, tot praeclare gestis, a societate 
christiana optime meritus fuerat, omni gloria et auctoritate, aetatis iniuria, desti- 
tuitur, adeo ut vel ipsi amicissimi eius quasi constringantur eius mortem deside- 
rare pro bono Ecclesiae et pace animarum. 

Certe non omnibus ita contingit. Dantur gloriosae et notissimae exceptiones. 
Sed exceptiones sunt. Verumtamen, senex, quo minus conscius est propriae infir- 
mitatis et imbecillitatis, ex ordinarie contingentibus, eo magis tenaciter regimini 
adhaeret. Unde minime sperandum est, de lege ordinaria, ut illi, qui vere remedio 
emeriti vel renuntiationis indigent, hoc sibi procurent. 

II. Difficultates quae emerito pro episcopis statutum opponuntur. Multae 
quidem difficultates, et non parvae molis, obstant ne emeritum episcopis conce- 
datur. 

Ecclesiae traditio et mos receptus a maioribus obstare imprimis videntur. 
Nulla enim unquam via aperta est, vel Conciliorum decretis vel Romanorum Pon- 
tificum actis, qua emeritum concedatur. Quod si hoc Concilio emeritum sanciretur, 
aliquid plane novum in disciplina ecclesiastica induceretur. Praxis civilis etiam 
recens est. 

Ea quae contra emeritum obici possunt, ad tria capita facile reducuntur: a) di- 
gnitas ordinis episcopalis, b) efficientia muneris pastoralis, c) domus et victus 
episcopi emeriti. 

a) Dignitas ordinis episcopalis. Si emeritum non daretur cum debitis cautio- 
nibus, evidenter dignitas episcopalis iniuria et dedecore afficeretur. Pro episcopo 
enim emerito omnis communicatio cum clero et subditis quos habuit, aliquid 
violenti et ingrati secum ferret. Tunc ipse se videret exspoliatum titulo dioeceseos, 
cui totis viribus se consecraverat et pro qua, apostolico ductus exemplo, im- 
pensus et superimpensus fuerat. Et cum auctoritas regiminis semper aliquid odiosi 
habeat, quamvis pie patemeque exerceatur, episcopis qui ad extremam senectu- 
tem pervenerint, videretur expedire se in alia loca transferre, ubi praeteritae 
dignitatis memoria non adesset, et ubi ab eis quibus non placuisset, affligi non 
posset. Sic ordo episcopalis, qui perenni charactere inhaeret, debito honore in 
Ecclesia privaretur. 

b) Efficacitas et auctoritas officii pastoralis. Certum est cessationem a mu- 
nere et potestate, cum pro determinato et proximo tempore praevidetur, viam 
inoboedientiae et indisciplinae subditis parare. Hoc factum etiam disciplinam eccle- 
siasticam perturbaret, si emeritum daretur eis qui auctoritatem exercent. 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



19 



c) Domus et victus pro episcopo emerito. Si emeritum sic statueretur, ut 
senex non tantum iurisdictione privaretur, sed etiam honoribus, privilegiis et 
domo, valde quidem difficile et arduum esset. Tunc enim, cum episcopus ad extre- 
mam senectutem pervenerit, nihil aliud nisi hospitium pro senibus vel domus 
religiosa ei prostaret, quia nemini placet recipere senem, a quo nihil sperandum 
est. Senes ecclesiastici iam non habere solent familiares proximos, et non raro, si 
quos habent, eos digne sustentare non valent. Sic ergo solus relinqueretur senex 
in ea aetate in qua difficillimum est invenire domum et domesticos pro ultimis 
annis vitae. Haec certe nullo modo permitti debent. 

Ad victum vero quod attinet, si episcopus bonus pastor est, etiam largus, be- 
neficus et profusus erit. Unde, cum ad extremam senectutem venerit, nec pecuniam 
nec redditus sibi reservatos habebit ex quibus vivat. Possetne ei subveniri per cano- 
nicatum? Absit, cum indecorum esset et episcopo et muneri canonicali. Stipendium 
ei singulis mensibus reservabitur? Solutio aequa et digna non esset. 

III. Quaenam solutio digna videtur senibus et Ecclesiae conveniens . Postquam 
per viginti annos episcopali officio fungor, et tamquam episcopus auxiliaris et 
postea ut coadiutor cum iure successionis duobus clarissimis senibus libentissimo 
animo, usque ad extrema vitae, adiumentum praestiterim, hac diuturna experien- 
tia edoctus, credo hanc esse solutionem quae minoribus difficultatibus et periculis 
obnoxia habebitur, et magis decora et lenis pro episcopis videtur: 

1. Emeritum dabitur episcopo, cum compleverit statutam vitae aetatem. 
Sed non privabitur titulo dioecesis quam regebat, nec honoribus et privilegiis, 
quae cum novo statu componi possint. 

2. Episcopi emeriti episcopus successor nominabitur titulo administratoris 
apostolici sede plena, qui regimen dioecesis gerat et administrationem habeat, pleno 
iure plenaque facultate. 

3. Liberatio a regiminis onere quae episcopo emerito conceditur, non est 
poena, sed praemium et levamen: ut ei liceat vacare orationi, et aliis modis Ec- 
clesiae prodesse possit, scripto, e. g. et consiliis. 

4. Episcopus emeritus retinet ius commorandi in domo episcopali, una cum 
administratore apostolico. Vita communis utriusque episcopi optimum et pergra- 
tum exemplum erit clero et fidelibus. Adaptatio domus, si forte necessaria inve- 
niatur, res parvi momenti erit (ut propria experientia comprobavi). Et si quid 
molestiae venerit, sive ob provectam senectutem episcopi emeriti, sive ob indo- 
lem administratoris apostolici, ea omnia leniantur humanitate, reverentia et amore, 
quibus novus Praesul prosequi debet senectam antecessoris, quem comes habet. 
Praesentia emeriti senis in aedibus episcopalibus, de facto, non coarctat liberta- 
tem administratoris apostolici, immo eius auctoritatem apud fideles roborat et 
firmat. 

5. Cum episcopus emeritus maneat in domo episcopali, nulla aut minima 
erit difficultas, ut digne provideatur eius sustentationi, servitio, victui et ultimae 
infirmitati. Proventibus dioecesis haec omnia non difficulter comparabuntur. 

Conclusio et votum. Haec omnia prae oculis habens, novam redactionem sche- 
matis propono, in qua detur locus emerito et renuntiationi episcoporum: 

« I. Emeritus episcoporum. 

a) Attentis, ex una parte, meritis vitae deditae servitio Dei et dioecesis; 
et, ex altera parte, necessitatibus universae Ecclesiae et dioecesium particularium, 
conceditur emeritum episcopis qui aetatem statutam compleverint. Aetas emeriti 




20 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



determinanda est, et pro locorum et temporum opportunitate immutanda, a Ro- 
mano Pontifice. 

b) Episcopi emeriti titulum Ecclesiae servabunt, et omnes honores et pri- 
vilegia quae cum statu emeriti componi possint. 

c ) Romanus Pontifex nominabit episcopum administratorem apostolicum 
sede plena, cui competat plenum regimen et administratio dioecesis. 

d) Episcopus emeritus retinet ius commorandi in domo episcopali. 

e) Administratori apostolico sede plena conceditur etiam ius habitandi in 
domo episcopali et utendi illa parte domus, quae necessaria videatur ad exercitium 
officii. 

/) Proventus dioecesis subvenient episcopo emerito aeque et digne, praevia 
conventione utriusque episcopi. 

II. Renuntiatio episcoporum a munere. 

a) Si Apostolicae Sedis iudicio, recto dioecesis regimini per auxiliarem 
vel auxiliares congruenter provideri non possit, episcopi residentiales, ceterique in 
iure ipsis aequiparati, qui ob permanentem valetudinis defectum aliamve causam 
gravem implendo pastorali munere minus apti evaserint, enixe rogantur ut, ob 
Dei atque animarum amorem, sua ipsi sponte renuntiationem ab officio faciant. 

b) A munere episcopali renuntiantibus, congruens providebitur decus, ha- 
bitatio, sustentatio, etc., iuxta ea quae supra dicta sunt de episcopo emerito ». 



4 

Exc.mus P. D. FRANCISCUS ZAK 
Episcopus S. Hippolyti 

Venerabiles Patres , 

Breviter et quidem sensu vero breviter loquar. Quae primo loco de 
episcopatu in genere animadvertere volui iam ab aliis dicta sunt; in hoc 
plene adhaereo sententiis quas em. mi card. Frings et Ddpfner propo- 
suerunt } 

2. De coadiutoribus et auxiliaribus. Praxis, quae adhuc valet, nomi- 
nandi episcopos titulares et conferendi eis consecrationem sacramentalem 
in titulum alicuius exstinctae dioeceseos (olim « in partibus infidelium ») 
recognoscatur, uti etiam hesterna die duo oratores, ni fallor, postulave- 
runt. Successio apostolica non habetur per sedem vel titulum sed per 
consecrationem. Mihi magis conveniens esse videtur ut episcopi titu- 
lares « in servitium dioeceseos » pro qua destinati sunt, consecrentur et 
cum potestate ordinaria vicaria instruantur. 

Dignitas episcopalis mea opinione secumfert, ut episcopi titulares, 
sive coadiutores sive auxiliares, tamquam membra collegii episcoporum 
statum omnino proprium occupent; dedecet ergo, quominus vicario 
generali quomodocumque subditi sint. 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



21 



Quapropter, ex mea experientia uti antea 2 episcopus coadiutor cum 
iure successionis, libenter assentior his, quae in nn. 8, 9 et 10 huius 
capitis dicuntur. Cum tamen coadiutores... 3 raro nominentur — gene- 
rarim raro 4 — et situatio variis in dioecesibus valde differat, facultates 
coadiutoribus concedendae a S. Sede singulis in casibus determinentur. 
Hoc modo declaratio n. 8, pag. 9, iura episcopi residentialis aliquo 
modo praeiudicans ac vulnifera, quae sonat: « nulla tamen facta episcopo 
coadiuto facultate sibi quidpiam reservandi » omitti potest. 

Quoad munus episcopi auxiliaris in n. 14 quidem dicitur: « Munus 
suum exerceat sub omnimoda dependentia ab episcopo residentiali. 
Tamen exoptatur, ut auxiliaris etiam hoc loco expressis verbis eximatur 
a potestate vicarii generalis, concedendo ei simul facultates proprias, 
quas munus suum expostulat. 

3. Ad n. 15, par. 2: Textus immutetur uti sequitur: « Sede per 
mortem aut renuntiationem aut translationem vacante, episcopus auxi- 
liaris ipso iure sit administrator apostolicus vel patriarchalis aut vicarius 
capitularis ». Hoc, ni fallor, postulat dignitas muneris episcopalis, sicuti 
supra iam dictum est. 

Ad n. 16, par. 2: Liceat mihi animadvertere, quae hic dicuntur non 
huius momenti esse, ut in decreto conciliari expresse inserantur; prop- 
terea ad commissionem de reformando Codice remittantur. 

Ad ridiculosa , uri dicam, quae, v. g., hesterna die quoad renuntia- 
tionem episcopi et quandoque etiam aliis in casibus a nonnullis Patribus 
in hac aula enuntiata fuerunt, unum et quidem ultimum verbum dicere 
vellem: Patres Conciliares, ne obliviscamur nos in Concilio Oecumenico 
esse, et non in aliquo coetu ludicro. 5 Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 Breviter tres animadversiones proponere audeo: 
1. Loco tituli « de episcoporum coadiutoribus et auxiliaribus » dicatur simpliciter: 
« de episcopis titularibus » et inseratur novus numerus, in quo agatur de episco- 
pis titularibus qui nec coadiutores nec auxiliares sunt. Si consecrationem episco- 
palem et omnia quae de episcopatu in discussione nostra schematis de Ecclesia 
enuntiata fuerunt, toto animo consideramus, tunc nobis constare debet consecra- 
tionem sacramentalem substantialiter ad hunc finem tendere, quem Christus Do- 
minus apostolis eorumque successoribus his verbis prae oculis posuit: « Euntes in 
omnem terram, docete omnes gentes... ». Agitur ergo de evangelizatione totius 
mundi ut omnes homines in regnum Dei ducantur. Ea de causa episcopatus nun- 
quam solummodo uti ornamentum, quod ad augendam dignitatem confertur, aesti- 
mari potest. Sacramenta propter homines! Meo iudicio nunc perpendendum esset, 
an revera necessarium ac conveniens esse videtur, ut episcopatus cum muneribus 
administrativis vel similibus coniungatur. Hic plene adhaereo iis quae dicit em. mus 
card. Frings. 2 deest. 3 relative. 4 deest. 5 deest. 




22 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



5 

Exc.mus P. D. HERMANNUS VOLK 
Episcopus Moguntinus 

Em. mi et rev.mi Patres, dilectissimi Observatores, Periti et 
Auditores, 

Difficultates, quae circa institutum episcoporum auxiliarium seu ti- 
tularium habentur, versantur non tam circa ..- 1 habitudinem practicam, 
quam circa ipsius instituti eiusque relationis ad episcopos residentiales 
theologicam dilucida tionem. Schema nostrum moralia quaedam dat mo- 
nita, theologicam explicationem autem neque hoc neque schema de Ec- 
clesia dat. Paucas annotationes de hac re humiliter proponere mihi liceat. 

1. Quid sit episcopus, petendum est ex pleni sensus figura huius 
status, scii, ex episcopo residentiali. Facilius et rectius auxiliaris seu titu- 
laris episcopus describitur ope potestatis episcopi residentialis partici- 
patae, quam vice versa episcopus residentialis describatur ope potestatis 
episcopi auxiliaris amplificatae. 

2. Difficultas determinandi, quid sit episcopus auxiliaris, ni fallor, 
magna ex parte inde oritur, quod neque in hoc schemate neque in sche- 
mate de Ecclesia essentialis ordinatio episcopi residentialis ad gregem 
fidelium sufficienter describitur . z Cum munus episcopale sit munus pa- 
storale, episcopus cogitari debet praeprimis ut pastor determinati gregis 
seu ecclesiae particularis. A. v.: Potestas ordinis et potestas iurisdictio- 
nis ex natura muneris episcopalis intime coniunguntur. 

Propterea plena forma episcopatus postulat et potestatem ordinis et 
potestatem iurisdictionis. Distinguere has potestates utique bonum, im- 
mo necessarium est. Utriusque potestatis separatio autem, quamvis in 
quibusdam casibus, e. g. sede vacante, evitari nequeat, episcopale mu- 
nus — ipsamque ecclesiam — obscurat, saltem quando fit consueta. 
Quid sit munus episcopale, neque ex sola potestate iurisdictionis neque 
ex sola potestate ordinis elucet. Muneri episcopali ipsique Ecclesiae mul- 
to magis convenit utramque potestatem quam arctissime coniungi et ra- 
rissime tantum separari. Sine necessitate amplificamus difficultates in 
hac difficili materia, de episcopis enim et de regimine, sed etiam de Ec- 
clesia et de collegio, si non a limine proponimus, in munere episcopali, 
secundum regulam potestatem ordinis et potestatem iurisdictionis intime 
coniunctas esse. 

3. Munus episcopale obscuratur, quando numerus episcoporum au- 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



23 



xiliarium et titularium superat numerum episcoporum residentialium, 
sicuti est in Ecclesia Latina. In Ecclesia mera facta ostendere possunt, 
quid sit possibile, non autem semper ostendunt, quid sit bonum. Ex 
theologica dilucidatione sequitur episcopos auxiliares et praesertim titu- 
lares statuere exceptionem, etsi numerice episcopos residentiales superant. 

Ideo numerum episcoporum non residentium minuere necessarium 
videtur. 

a) Neque ordinatio episcopalis conferatur ei, qui ad suum munus 
gerendum eius non indiget vel solius honoris causa. 

b) Nisi bonum videtur, episcopos auxiliares participes reddere 
iurisdictionis, quia unitas dioecesis obscuretur pluribus episcopis iuris- 
dictione praeditis, episcopi residentiales aliis modis exonerari possunt, eo 
videlicet, quod sat multae functiones, quibus usquehuc obligantur, sa- 
cerdotibus non-episcopalibus delegantur, inter quas etiam collatio con- 
firmationis, sicut iam dixit em. mus card. Ddpfner , 3 Nostris temporibus 
ipsi fidei praeprimis inserviri debet, ideoque episcoporum munus docendi 
maximi est momenti. Mediis communicationis hodie praestantibus etiam 
episcopus fideles suos multo facilius alloqui potest, dummodo ei tempus 
maneat cogitandi de his, quae ut fidelibus et mundo dicat, missus est. 

4. Nexus inter ministerium episcopale et fideles melius in episcopo 
residentiali quam in auxiliari seu titulari praesertim 4 elucet. Etsi Ec- 
clesiae minister non a fidelibus eligitur, sed ad fideles mittitur, tamen 
episcopus et fideles intime ad invicem ordinantur. Sicut Pius Papa XII, 
antequam dogma de B. M. V. assumptione definiret, ex episcopis quae- 
sivit, quid sentiant non tantum ipsi eorumque sacerdotes, sed etiam 
fideles de hac doctrina, ita etiam episcopi, sive in Concilio collecti sive 
in munere suo cotidie fungendo, non solum fidelibus opponuntur, sed 
simul etiam eos repraesentant, e. g. persolvens divinum Officium in cele- 
bratione S. Missae. Fides Ecclesiae ab episcopis quidem praeprimis eo 
praesentatur, quod magisterialiter annuntiatur, simul autem etiam se- 
cundum quid quatenus a fidelibus creditur. Episcopus etiam ipse confor- 
tatur fide sui gregis. Quo magis consuetum erit, episcopum esse residen- 
tialem, ideoque potestatem ordinis et potestatem iurisdictionis esse uni- 
tas, eo magis elucebit episcopum et gregem esse coniunctos, eo clarius 
etiam dilucidatur munus episcopale et munus in Ecclesia in genere ? 

Concludere liceat ex dictis : 

1. Episcopi et dioecesium regimen ne describantur quin suppona- 
tur intima potestatis ordinis et iurisdictionis connexio. 

2. Diminuatur numerus episcoporum non residentialium, ut mu- 
nus ecclesiasticum clarius evadat. 




24 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



3. Ne facultates episcoporum videantur esse concessiones S. Sedis, 
enumerentur solummodo ea, quae S. Sedes ex suprema sua potestate 
sibi reservat. Dixi. Gratias. 



In textu scripto tradito-. 1 episcoporum auxiliarium et residentialium. 2 re- 
spicitur. 3 deest. 4 deest. 5 deest. 



6 

Exc.mus P. D. RAIMUNDUS M. TCHIDIMBO 
Archiepiscopus Konakriensis 

V enerabiles Fratres, carissimi Observatores, 

Nomine aliquorum episcoporum Africae praesertim 1 Occidentalis 
loqui velim de episcopis auxiliaribus atque coadiutoribus in Africa. 

1. De Auxiliaribus. Vitanda est, ut opinor, creatio auxiliarium in 
numero nimis magno; immo talis creatio in posterum non facienda. 

Difficilius est enim scire quid episcopus auxiliaris melius facere pos- 
sit quam, mente egregius, sanus actuosusque presbyter, praeter tamen 
sacras Ordinationes, quae validi episcopi residentialis officii sunt. 

Immensae dioeceses africanae eorumque complexa problemata auxi- 
liarium creationem favere videntur. Sed quando dioecesis magna et pro- 
blemata complexa sunt, nonne dividenda est ut tot dioeceses quot neces- 
sariae ad solvendas difficultates constituantur. 

Ex experientia etiam scimus relationes inter episcopum residentia- 
lem et auxiliarem, in aliis regionibus ac Africa, non semper faciles esse, 
etsi ambo ex eadem stirpe sunt. A fortiori in Africa ubi plerumque ex 
duabus stirpibus sunt, nonne exspectandae sunt eaedem difficultates ne 
dicam maiores? 

Insuper verbum auxiliaris in Africa significat aliqua persona secun- 
daria, vir qui per se responsabilitates assumere nequit. Ecclesia ius non 
habet ostendendi se ut tales considerare africanos sacerdotes auxiliares 
a se creatos. Si haec experientia iterum fieret, pro Ecclesia nefas esset 
atque Ecclesiis nostris particularibus in futurum detrimento esset. 

Addi tandem possit idem in casu praefectorum apostolicorum quo- 
rum munus desuetum videtur simul ac pro ipsis nimis mortificans. 

2. De coadiutoribus. De coadiutoribus similes observationes facio. 

In hodierna Africa oportet episcopos plus in viis esse quam in offi- 
cio sedere; hic laboris rythmus magnam sanitatem iuvenilemque ardo- 
rem exigit; longaevitas media in diebus nostris quadragesimum annum 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



25 



non superat; sol noster, tandem, cum nimia fortitudine sua, nulli ho- 
mini parcet. 

Ex omnibus his rationibus, quando episcopus residentialis vires suas 
evanescentes sentit, certe deberet, ut mihi videtur, cogitare quomodo sedi 
suae renuntiaret potiusquam coadiutorem quaerere. Sed sedi renuntiare, 
non ut damnetur ad sterile otium sed ut Ecclesiae adhuc inserviat secun- 
dum novum modum quod creare et iure definire debemus. 

Quod si dicitur coadiutor necessarius esse ad meliorem pastoralem 
continuationem, libenter assentio; sed haec situatio esse debet quam bre- 
vissima. 

Si additur etiam non oportere iuvenibus responsabilitates citius dare, 
respondeo: etsi prudentes esse debemus,, etsi seniores necessarii sunt 
in civitate, etsi in Ecclesia optimi consiliarii esse possunt in conferentiis 
episcopalibus, attamen, Ecclesia ex natura sua iuvenis est; eademque Ec- 
clesia sola humana sapientia non gubernatur, sed Spiritu Sancto semper 
assistente; ille autem Spiritus, Spiritus consilii et sapientiae, opus suum 
facit etiam in iuvenum episcoporum animis. 

Concludo. Desideramus ut episcoporum auxiliarium et coadiutorum 
experimentum in terra africana ante longum temporis spatium non re- 
stauretur. Dixi. 



In textu scripto tradito : 1 deest. 

[Sub signaverunt etiam\ H. Thiandoum, arch. Dakar; L. Sangare, arch. Ba- 
mako; B. Yago, arch. Abidjan; P. Zoungrana, arch. Ouagadougou; R. Dosseh, 
arch. Lome; J. B. Gahamanyi, ev. Astrida. 

7 

Exc.mus P. D. IACOBUS LE CORDIER 
Episcopiis tit. Prienensis, aux. Parisiensis 

Venerabiles Patres, 

De auxiliaribus , unum testimonium et una quaestio. 

1. Testimonium. Nescio quot sint in hac aula, sicut ego sum ipse: 
nec residentialis, nec simpliciter auxiliaris, sed « residens »? 

Hoc experimentum in « agglomeratione urbana » voluerunt, ante 
hos septem annos, Papa Pius XII, fel. mem., et em. mus card. Parisiensis. 

Ad verba Bullae nominationis, « stabile domicilium habeo in subur- 
bio Civitatis, apud S. Dionysium » et accepi a veneratissimo Patre meo 
et antistite ( lego semper ad verbum ) 1 « omnes facultates necessarias et 
opportunas ad illos regendos qui in hac parte dioecesis degunt ». 




26 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



Duae sunt rationes huius experientiae: salvare simul et proximitatem 
episcopi et unitatem actionis pastoralis. 

a) Proximitas episcopi cum clericis et cum populo paroeciarum. 
In modernis civitatibus, quomodo « Bonus Pastor » cognoscitur ab ovi- 
bus suis? Sermonibus et litteris dioecesanis, sane; sed etiam, et saepius, 
prelo, radiophonia et televisione. Attamen necessarii remanent contactus 
directi et personales per visitationes pastorales, confirmationes simulque, 
pro sacerdotibus, per conferendas et exercitia, et, pro laicis, per congre- 
gationes apostolatus, uno verbo per « residentiam ». 

b) Unitas actionis pastoralis et evangelizationis. Civitas immen- 
sa 2 ut Lutetiae Parisiorum, cum sua peripheria (vulgo dicta « Ban- 
lieue »), est quasi « una persona ». Motus vitae socialis, intellectualis, 
civilis aut educativae praebent non solum veram affinitatem sed humanam 
unitatem. Cum omne humanum debet a Christo assumi ut omne fiat 
salvum, ipsa Pastorum navitas coordinanda est et unanimiter mode- 
randa. 

2. Quaestio. Utrum ius de episcopis residentialibus et auxiliaribus 
plene respondere possit iis novis conditionibus? 

Aliqui enim Patres, ex diversis mundi regionibus, fatentur eadem 
surgere problemata, non solum circa magnas civitates, sed quoque circa 
urbes vicinas sedi episcopali et etiam circa dioeceses propiores, parvas 
vel non. 

Sive agitur de una dioecesi ubi « auxiliaris residens » conatur in ter- 
ritorio sibi credito ministerium episcopale adimplere, cum quadam auto- 
nomia simul ac dependentia et fidelitate. 

Sive agitur de duobus aut tribus dioecesibus tam inter se connexis, 
ex circumstantiis geographicis et sociologicis, ut mutuum iuvamen prae- 
bere debeant presbyteris, officiis communibus... et etiam pecuniis. 

In duplici casu, novae iuridicae normae necessariae erunt ad firman- 
das rationes amicitiae et benevolentiae. ( Schema alias 3 loquitur de « no- 
vo ordine » ... 4 ). 

Conclusio. Optare mihi liceat ut in schemate, praeter episcopum re- 
sidentialem aut coadiutorem, et simplicem auxiliarem, saltem incohetur 
— sicut optime ait exc.mus D. Carli in sua relatione — « nova figura 
iuridica ». Gratias. 



In textu scripto tradito-. 1 archiepiscopo. 2 magna. 3 cap. IV. 

4 pag. 20, lin. 29 et nota pag. 22 in fine ultimae paragraphi. 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



27 



8 

Exc.mus P. D. THOMAS VINCENTIUS CAHILL 
Episcopus Cairnensis 

Venerabiles Patres, 

Loquor nomine em.mi card. arch. Sydneyensis, episcoporum Austra- 
liae et Novae Zelandiae Concilio adstantium necnon fere omnium episco- 
porum Oceaniae. 1 

Quatuor observationes benignae vestrae considerationi submittimus. 

1 . Si vicarius generalis unam iuridice . personam cum episcopo suo 
constituere censetur, hoc adhuc magis de episcopo coadiutore cum epi- 
scopo coadiuto dicendum putamus, eo praesertim fine ut perfecte regi- 
minis unitas servetur. Quapropter, episcopum coadiutorem ipso iure ea- 
dem potestate qua vicarius generalis et quidem ordinaria, frui debere 
existimamus. Quod autem in negotiis maioris momenti, uti in schemate 
affirmatur, episcopus coadiutor episcopum coadiutum consulat, nullo 
modo nobis sufficere videtur: nemo enim ignorat quam facillime in ne- 
gotiis ducendis opinionum discrepantia haberi possit. Unitas regiminis 
exigit e contra ut, istis in negotiis, episcopus coadiutor coadiutum non 
tantum consulat vel audiat sed eius exquirat obtineatque consensum. 

Quibus praemissis, pag. 10, lin. 3, textum ita immutari proponimus 
ut loco verborum « in omnibus negotiis maioris momenti eum consu- 
lat » dicatur « in negotiis maioris momenti nihil agat nisi eo consen- 
tiente ». 

2. Episcopum quoque auxiliarem unam iuridice personam cum epi- 
scopo residentiali constituere debere censemus, eumque de eiusdem epi- 
scopi auctoritate ipso iure participare. Utique, episcopi residentialis erit 
huius auctoritatis ab auxiliari episcopo in dioecesi exercendae extensio- 
nem et ambitum determinare. Nullo tamen modo episcopus auxiliaris 
quoad iurisdictionem, a. v., in ea exercenda potestate qua tanquam mem- 
brum episcopalis collegii pollet, a simplici sacerdote pendeat, ne in casu 
quidem particulari et extraordinario uti v. g. perdurante sede vacante. 

Proponimus igitur ut pro art. 12, pag. 10, sequens ponatur textus: 
« Episcopus auxiliaris eadem potestate qua vicarius generalis ipso iure 
fruatur, eam tamen exerceat sub omnimoda dependentia ab episcopo 
residentiali, nihilque magni momenti agat nisi eo consulto et probante. 
Episcopus autem habitualiter ne deleget aliis quae auxiliaris potest et 
vult per se exercere ». Erit consequenter supprimendus art. 14. Prae- 
terea, pag. 11, lin. 17, verba « Optandum est ut » omittantur. 




28 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



3. Quae a quibusdam episcopis suggesta sunt de vicariis episcopa- 
libus , ut in pag. 12, notula 4 invenitur, nostra quoque facimus. Perutile 
enim videtur tales vicarios tanquam novas figuras iuridicas constituere. 
Institutione horum vicariorum episcopalium cum iurisdictione ordinaria 
pro determinata parte dioecesis vel determinato negotiorum genere, non- 
nulla problemata solvi videntur quae ex nova imagine iuridica episcopi 
coadiutoris et auxiliaris oriuntur. 

4. Relate ad quaestionem de episcoporum a munere cessatione , so- 
lutio multis in casibus inveniri videtur in nominatione episcopi admini- 
stratoris cum auctoritate administratoris apostolici sede plena, ita ta- 
men ut ista auctoritas sit ei ordinaria. Hoc tamen in casu censemus 
episcopum istum episcopum administratorem simpliciter appellandum 
esse potius quam administratorem apostolicum. 

Hac solutione episcopus qui pro suae dioecesis spirituali bono se 
totaliter devovit, titulum et honores episcopi dioecesani retinet, dum 
regimen dioecesis omnemque responsabilitatem eidem inhaerentem, prout 
bonum animarum exigit, plene administratori cedit. Itaque, pag. 11, 
lin. 31, post verbum « faciant » sequentia verba adiungi proponimus: 
« vel a Romano Pontifice episcopum administratorem impetrent ». 

Tandem, episcopo a regimine dioecesis renuntianti, non tantum ius 
sit ad quaedam privilegia et ad sepulturam in conditorio episcopali dioe- 
cesis quam ultime gubernaverit, sed praesertim ius sit ad omnia suffra- 
gia quae episcopo residentiali in sede defuncto competunt. Unde, pag. 11, 
lin. 37, post verbum « gesserint », addantur verba « cum omnibus suf- 
fragiis quae episcopo residentiali in sede defuncto competunt ». Dixi. 

Moderator : Velint Patres in locis suis manere, vel qui si absunt ad 
eadem redire. Item assignatores maneant loco suo. 

9 

Exc.mus P. D. IOSEPH SLIPYJ 
Archiepiscopus Leopolitanus Ucrainorum 

Admodum venerabiles Patres Concilii, 

Quaedam videntur supplenda esse ex doctrina orientalium ut corolla- 
rium in discussis tractatibus, praesertim de episcopis, ne vacuum et ob- 
scuritas quaedam remaneat in iis, quae ab em.mis, et beat.mis et exc.mis 
Patribus oratoribus prolata sunt. Revera ingeniosi et sancti episcopi 
sapientissima sua iudicia protulerunt atque specialia doctrinae orienta- 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



29 



lium tetigerunt, qua de causa respectiva pars eiusdem attendenda est. 
Oculi non consueti ad occidentalis Ecclesiae quotidianam vitam reli- 
giosam gaudent Concilio Oecumenico, ut praeclaro spectaculo non solum 
eximiae vitae spiritualis exemplo, quia et Missae quotidianae devotis- 
sime recitatae et milia et milia episcoporum ante Tabernaculum super 
marmoreum pavimentum genuflexorum aedificant et spiritum novum 
infundunt, atque in caelum animam rapiunt quasi pars Paradisi Dantia- 
nae Commediae Divinae in theatro mundi peragatur. Nec non sapientis- 
sima et subtilissima vota ingeniosorum virorum novos aspectus aperiunt. 

Duae praecipue directiones et propensiones in votis prolatis animad- 
verti possunt. Una quae potius conservativa novas propositiones cum 
traditionibus componere conatur, qua de .causa cardd. Ottaviani, Ruf- 
fini et aliorum praemonitiones optime intelliguntur, quia Ecclesia sem- 
per prudenter et caute procedit et non praemature ut dixit card. Konig. 
Ex altera autem parte non spernenda sunt vota cardinalium, patriarcha- 
rum et episcoporum, quae mutatis conditionibus vitae humanae, illius 
exigentiis ardentibus satisfacere cupiunt. 

Intime persuasus sum nemini oratorum vel ex occidente vel ex oriente 
in mentem venisse doctrinam de primatu in aliquod dubium vocare et 
magna merita Curiae Romanae diminuere etiam a S. B. patriarcha Maxi- 
mos. Quod eo magis patet quia persona Sancti Patris Pauli VI et apud 
occidentales et apud orientales, paucis mensibus pontificatus tantam gra- 
titudinem, devotionem, venerationem prae primis apud orientales nacta 
est ut id etiam ex hoc titulo supra omne dubium qualiscumque haesita- 
tionis ponendum sit. Ideo « irene pasin », maiestas pacis Liturgiae By- 
zantinae regnet super nos et quieta ne moveamus. 

Scimus omnes nos plus vel minus aptum medium et instrumentum 
esse in manibus Dei et Summi Pontificis, qua de causa solummodo defec- 
tus quosdam in Ecclesia administranda ortos, veros et 2 apparentes, vo- 
luntarios et 3 involuntarios zelantes oratores amovendos esse ... 4 desi- 
derant. 

Novissima discrimina in disceptationibus mota, in memoriam vocant 
analogum episodium ex Concilio Tridentino, quando difficilis doctrina 
de Sacramentis tractabatur. Tunc quidam episcopus Gallus acutissimae 
mentis frequentiores oppositas animadversiones fecit, ita ut unus ex prae- 
sidentibus ( uti nunc noster decanus card. T is serant 5 ), Del Monte vel 
Pole ... 6 , impatientia raptus alta voce exclamaret: « Nimium cantat gal- 
lus ille ». Quod subito episcopus retorsit: « Utinam Petrus ad cantum 
galli resipiscat! ». Omnia revera quae proferuntur a singulis Patribus 
in Concilio nunc, quamvis forsitan totaliter admitti nequeant, tamen 
sedulo perpendenda sunt, ad minimum ut cantus galli, quia a pastoribus 




30 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



Ecclesiae et Patribus Concilii prolata sunt, quibus semper et eo magis 
in Concilio laus, honor et gloria debetur. Perinde crude vel simpliciter 
vel in forma ... 7 pronunciata, semper granulum veritatis continent, ple- 
rique sub aspectu dioeceseos dicta. 

Doctrinam de episcopo uti pastore in memoriam iterum revocare 
audeo, quia hucusque non erat opportuna occasio. Schema doctrinae de 
Ecclesia est finitum et de episcopis fini appropinquatur, qua de causa 
per transennam tantum adimpleo de sacerdotio regali omnium Christia- 
norum in comparatione cum sacramento Ordinis. Quae secundum doctri- 
nam orientalem sensu metaphorico sumendum est. I. e., agitur de chri- 
stiano ut hostia spirituali, quam omnis christianus Deo se offert et de- 
bet offerri et de sacerdotio Christi, quod omnibus fidelibus analogice 
ad sacerdotium Christi communicatum est in Corpore mystico Christi. 
Talis est doctrina Justini ... 8 , Irenaei ... 9 , Clementis Alexandrini ... 10 et 
Origenis ... u . 

Secundum supplementum est quoad potestatem episcoporum in spe- 
cie in Concilio et admissione laicorum immo feminarum et liberorum 
sicut audita est vox card. Suenens, quae separatam doctrinam orientis 
tangunt ideoque sequentia prae oculis habenda sunt. 

In Ecclesia latina occidentali regimen ecclesiasticae hierarchiae reser- 
vabatur praesertim in administratione, ita ut participatio laicorum paula- 
tim evanesceret, et etiam participatio ultima ut residuum et reliquum 
signum potestatis laicorum in electione Papae a S. Pio X abrogata est. 
Nunc vero in Actione Catholica laici ad cooperationem vivam vocantur 
uti et vota Patrum Concilii sonant. 

In oriente liberior disciplina vigebat, quae suam originem a Conci- 
lio apostolico ducit in quo et 12 laici partem aliquam habebant: « Conve- 
neruntque apostoli, et seniores... Tacuit autem omnis multitudo... Tunc 
placuit apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia » ( ita Acta 13 ), sed di- 
ligentissime distinguendum est inter partem, quam habebant apostoli 
et seniores-episcopi et multitudo Ecclesiae. Differentia ponitur in sacra- 
mento Ordinis propter quod episcopis regimen spirituale Ecclesiae ut 
pastoribus reservatum est. Negare enim differentiam inter episcopum et 
sacerdotem, montanistarum haeresim sapit. Pastores vi muneris sui actus 
regiminis exercent, omnes alii sacerdotes, laici, liberi et feminae vi scien- 
tiae et intelligentiae communicatam et acquisitam doctrinam aliis tradere 
et alios docere possunt; sub hoc tantum aspectu possent interesse Con- 
cilio. Soli autem episcopi docent ut exercentes munus pastorale, alii vero 
ut testes intellectae et apprehensae fidei. Universalis enim consensus 
fidelium est testimonium fidei infallibile, quia omnes fideles catholicae 
Ecclesiae falsum credere nequeunt. Ideo si adsistunt laici et feminae 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



31 



et immo liberi (« Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti lau- 
dem » ... 14 ) sunt testes expositae doctrinae et non auctoritative docentes, 
sicut soli Patres episcopi quia dictum est 15 « Visum est Spiritui Sancto 
et nobis » (Acta ... 16 ). In Concilio Oecumenico solis episcopis ius suffra- 
gii competebat, alii solum adsistebant. Laici eruditi opiniones suas pro- 
ferebant uti vota consultiva de quo refert Socrates in sua Historia Ec- 
clesiae ... 17 . 

Similiter et in Conciliis patriarchalibus orientis votum peremptorium 
habebant episcopi vel eorum delegati. Convocatio et definitiones Con- 
cilii consensu Imperatoris non indigebant ,.. 18 ; immo Concilia contra 
Imperatores pugnabant. Feminae, quae nuperrime in Encyclica Papae 
Ioannis XXIII Vacem in terris tam forte munimentum iurium suorum 
in vita invenerunt, in Ecclesia secundum Pauli praeceptum, tacebant. 
Neque eorum mentio in Concilio apostolico neque in Conciliis Oecume- 
nicis fit. Tertullianus expresse in opere « De Virginibus velandis » ... 19 
scripsit: « Non permittitur mulieri in Ecclesia loqui, sed nec docere, nec 
tinguere, nec offerre, nec ullius virilis muneris nedum sacerdotalis offi- 
cii sortem vindicare ». Tribuere illis in Concilio aliquem activum inter- 
ventum, esset iam plus orientale quam orientales ipsi et esset sine dubio 
alienum a mente oratorum. 

De resignatione episcopi a card. Ruffini et aliis quamvis non omni- 
bus, splendide dicta sunt, atque praxi orientalium omnino correspondet. 
Amplificarem tantum exemplo ex vita episcopi Polonorum Valenga, viri 
sancti, cui resignatio proposita erat. Quando episcopus-successor ... 20 
Lisowski ( meus amicus qui etiam narravit hoc 21 ) de hac re Papae Pio XI 
mentionem fecit, responsum accepit: « Audivimus episcopum Valenga 
provectioris aetatis esse ». Sed episcopus Lisowski animadvertit: « San- 
tita, lui puo ancora lavorare, perche e dieci anni piu giovane di Vostra 
Santita » ... 22 . Ego etiam contra voluntariam resignationem mei praede- 
cessoris Servi Dei Metropolitae 23 Andreae Szeptyckyj opposui, propter 
eius eximium intellectum et experientiam , quamvis aetate provectus erat u 
Aliquis episcopus nuperrime dixit: « Coadiutor fui per plures annos, 
sed a coadiutore, libera me Domine! ». Qua de causa pauperes infirmos 
episcopos, praesertim provectioris aetatis resignandos, misericordiae Pa- 
trum quam instantissime commendarem, quia Ecclesia 25 ad tempus plu- 
rimis modis provideri potest. 



In textu scripto tradito-. 1 decernit. 2 vel. 3 vel. 4 laudabiliter. 
5 deest. 6 (Cervini) ut noster decanus card. Tisserant et severi moderatores 
non erant. 7 eleganti. 8 ( Dialogus 116, 16, PG 7, 754 A). 9 ( Adv . 

Haereses IV, 8. 3, PG 7, 995 A). 10 (Hiopotiposes PG 9, 730 B). 11 ( Ho - 




32 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



milia 9, 9, PG XII, 521-522). 12 deest. 13 (Acta. 15, 6. 12. 22). 14 Mt. 

21, 16. 15 vel eorum delegati. 16 15, 28. 17 (lib. I, c. VIII). 

18 (Mansi, t. IX, p. 1226). 19 (c. 9, PL II, 902). 20 Franciscus. 21 deest. 

22 (episcopum Valenga ulterius laborare posse, quia decem annos a Sanctitate Ve- 
stra iuniorem esse). 23 deest. 24 intellectum et sanctitatem et experientiam 
eius. 25 bono Ecclesiae. 



10 

Exc.mus P. D. IOSEPH REUSS 
Episcopus tit. Sinopenus, aux. Moguntinus 

Venerabiles Patres, 

Loquor de auxiliaribus - 1 Quod attinet ad facultates episcopi auxilia- 
ris, concedendum est, hanc quaestionem non facile solvendam esse. Tota 
institutio episcoporum auxiliarium in difficultatibus haeret, quia aliqua 
mixtio est. Permiscentur enim institutum divinum episcopatus et conatus 
ecclesiasticus evitandi postulationem renuntiationis ab episcopo residen- 
tiali, qui ad regendam dioecesim minus aptus evaserit, et divisionem 
dioecesis, quae pro uno episcopo nimis magna est. 

Cum condicio auxiliaris non solum ex institutione ecclesiastica auxi- 
liarium, sed etiam — et ut videtur praecipue — ex divino instituto 
episcopatus definienda sit, facultates auxiliaris non solum et multo 
minus praecipue ex iuridicis et administrativis considerationibus sta- 
tuendae sunt. Primum enim theologice quaerendum est, quae potestas 
auxiliari ratione consecrationis episcopalis competit, quia etiam potestas 
episcopi residentialis ex consecratione episcopali consequitur. In nostro 
Concilio Oecumenico ista quaestio theologica a doctrina cap. II schematis 
de Ecclesia et a quinque suffragationibus nuper habitis ordiri oportet. 
Per has suffragationes orientatio obligans commissioni competenti data 
est, quia patefecerunt, quomodo iuxta voluntatem qualificatae maiori- 
tatis ipsius Concilii, cui commissio conciliaris subiecta est, doctrina de 
episcopatu in cap. II schematis de Ecclesia apparari debeat. Propterea 
iam nunc doctrina satis fundata est, auxiliarem ut episcopum legitime 
consecratum esse membrum corporis seu collegii episcoporum, quod 
succedit collegio apostolorum in munere evangelizandi, sanctificandi et 
pascendi et quod iure divino una cum capite suo Romano Pontifice 
plena et suprema potestate in universam Ecclesiam pollet. Hisce simul 
indicatur, ad quid aut ad quem finem a Domino nostro Iesu Christo 
institutum est corpus seu collegium episcoporum. 

Certo certius diversa membra collegii episcoporum non eundem 
gradum tenent. Sed haec inaequalitas pertinet ad gradum vel dignita- 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



33 



tem vel etiam potentiam, non autem attinet ad sodalitatem. Ratione 
sodalitatis nulla est distinctio, quia sine exceptione omnes episcopi per 
eandem consecrationem episcopalem corporis vel collegii episcoporum 
membrum fiunt. Omne membrum collegii autem ratione aequalis sodali- 
tatis saltem fundamentalium munerum et potestatum particeps est. Ergo 
etiam auxiliares partem habent in munere evangelizandi, sanctificandi et 
pascendi et in plena et suprema potestate in universam Ecclesiam. 

Haec officia et iura ex consecratione episcopali ipso facto conse- 
quuntur. luris divini sunt. Oportet ius ecclesiasticum relate ad auxilia- 
res iuri divino magis apparari. Sic v. g. secundum ius vigens auxiliaris 
qua episcopus in munere sanctificandi quod attinet ad confessiones 
audiendas et praecipue in munere pascendi ne iuribus quidem parochi 
fruitur nec ipso facto est membrum Concilii Oecumenici et conferenda- 
rum episcopalium. Talis coarctatio potestatis episcopalis ex ipsa consecra- 
tione episcopali manantis in futuro non amplius sustinenda est. Auxi- 
liari competit potestas episcopalis in muneribus et potestatibus funda- 
mentalibus et ulterius eum decet, ut respectivae facultates agnoscantur 
et per Concilium accuratius determinentur. 

Ideoque emendandus est art. 12 et art. 19, § 2, ut auxiliaris iura 
tum in dioecesi tum supra dioecesim accuratius determinentur. 

Haec propositio emendationis non distinguit inter ea, quae perti- 
nent ad auxiliarem ita, ut ei debeantur aut eum decent — talis distinctio 
pro rei condicione hodierna nimis difficilis esse videtur — sed promi- 
scue continet tum debita tum decentia. 

En propositio. In dioecesi: 

a) Auxiliaris est semper sedi et non personae datus et est vica- 
rius episcopi residentialis aut impediti aut absentis tum in Pontificalibus 
tum in repraesentatione dioecesis. 

b) Auxiliaris immediate episcopo residentiali subiectus est, sed 
non vicario generali; e contra propter unitatem regiminis, quae unitas 
habetur in episcopo residentiali, vicarius generalis soli episcopo residen- 
tiali, sed non auxiliari subiectus est. 

c ) Auxiliari tamquam potestas ordinaria competit: audire confes- 
siones sacramentales et dare delegationem audiendi confessiones sacra- 
mentales, ius in dioecesi assistendi contractui matrimoniali, facultates 
dioecesanibus dispensandi saltem in casibus, in quibus parochus dispen- 
sare potest, publicandi libros sine praevia censura sicut competit epi- 
scopis residentialibus. 

Supra dioecesim: in scriptis trado, et concludo , 2 Concedendum est 
generatim melius esse, supradictas difficultates modo in prooemio sche- 
matis indicato — nempe aut per renuntiationem episcopi a munere aut 




34 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 

per divisionem dioecesis — superari quam per nominationem auxiliaris. 
Si autem in casu melius sit, ut auxiliaris nominetur, tunc auxiliaris ea 
potestate fruatur, quae ei debetur et quae eum decet. Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 Auxiliares de iure et cum suffragio 
deliberativo pertinent ad Concilia Oecumenica, plenaria, provincialia necnon ad 
conferentias nationales seu regionales episcoporum. 

[ Subscripserunt etiam~\ Iulius Angerhausen, Hugo Aufderbeck, Heinrich Baa- 
ken, Wilhelm Cleven, Ioseph Ferche, Augustin Frotz, Karl Gnadinger, Ioseph 
Hiltl, Alfons Kempf, Johan Lenhardt, Paul Nordhues, Heinrich Pachowiak, Fried- 
rich Rintelen, Gerardo Schaffran, Edoardo Schick, Carlo Schmidt, Bernhard Schra- 
der, Wilhelm Sedlmeier, Bernhard Stein, Heinrich Tenhumberg, Heinrich Theising, 
Ioannes von Rudloff, Ioseph Zimmermann, Franziskus Jachym, Edoardo Machei- 
ner, Leo Pietsch, Bruno Wechner, Buchkremer Ioseph. 

Moderator : Velint Patres audire! Iuxta art. 57, § 6 Ordinis Con- 
cilii Oecumenici Vaticani II, moderatores supponunt suffragationi Pa- 
trum hanc quaestionem: An placeat Patribus concludi disceptationem de 
hoc cap. II schematis de episcopis ac de regimine dioecesium. Repeto 
quaestionem: An placeat Patribus concludi disceptationem de hoc cap. II 
schematis de episcopis ac de regimine dioecesium. Patribus quibus di- 
sceptationem de cap. II placet nunc concludi velint surgere. Assigna- 
tores faveant videre! [Intervallum]. 

Iuxta eumdem articulum et paragraphum, poterunt ulterius loqui 
ii quibus ius ulterius loquendi datur in eodem articulo et eadem para- 
grapho. 

Exc.mus secretarius generalis velit dare relationem de suffragatione 
mane peracta. 



Secretarius generalis-. 

Praesentes votantes . 2.166 

Dixerunt placet 2.025 

non placet 141 



Ergo propositio facta ab em.mo moderatore placuit Patribus. 

Nunc fit transitus ad disceptationem super cap. III schematis quod 
disceptationi subicitur: « de nationali episcoporum coetu seu confe- 
rentia ». Moderabitur disceptationem em. mus ac rev.mus D. card. Iulius 
Dopfner, arch. Monacensis. 

Moderator-. Faciat nunc relationem de hoc modo dicto capitulo 
exc.mus D. Aloisius M. Carli, ep. Signinus. 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



35 



RELATIO 

exc.mi P. D. ALOISII M. CARLI 
Episcopi Signini 

Venerabiles Patres , 

Caput tertium « de Nationali Episcoporum Coetu seu Conferentia » 
aliquid novi pro iure condendo proponit, cuius momentum disceptatio- 
nibus in Aula conciliari hucusque habitis et nuper approbato decreto de 
Sacra Liturgia iam vivida in luce positum est. Hinc necessitas praefi- 
niendi summa saltem huius Coetus iuridica lineamenta. 

. In prooemio (art. 17) perspicue principium essentialiter pastorale 
enuntiatur, cui uni inservire debet novum Conferentiae Episcopalis na- 
tionalis iuridicum institutum: nostrorum enim temporum condiciones, 
in bonum ipsum animarum, maxime urgent Episcopos, eiusdem saltem 
nationis, ut inter se uniantur non solummodo fraternae caritatis vinculo, 
sed communi quoque agendi ratione in pastorali officio perfungendo. 

Statuitur in primis (art. 18 § 1) obligatio constituendi Conferendas 
nationales; internationalium vero possibilitas praevidetur (art. 18 § 3). 
Siletur de Conferentiis regionalibus (scii, pro portione tantum alicuius 
nationis) et de alius generis Conferentiis particularibus (v. g. inter solos 
Metropolitas seu Archiepiscopos, etc.) quia de hac re unaquaeque Con- 
ferentia Nationalis in peculiaribus statutis videre poterit. 

Paucissima et generalissima de Conferentiae moderamine decernun- 
tur (artt. 19-21), reliquis — v. g. de Praesidis electione eiusque in mu- 
nere diuturnitate, de praesentia et suffragio Episcoporum Titularium, 
de modo conventus convocandi et frequentandi, etc. — remissis ad 
peculiaria statuta, eum in finem ut, quantum fieri potest, aequus ha- 
beatur respectus ad uniuscuiusque nationis particularem indolem, re- 
rum circumstantias et apostolatus necessitates. Quae statuta, ut pronum 
est, si iam in usu habeantur, huic nostro Decreto erunt post Concilium 
accommodanda; si vero non habeantur, ex novo erunt conficienda: in 
utroque casu, Sanctae Sedis probatione requisita. 

In art. 19 § 1 iuridica cooptatio in Conferendam Nationalem, et 
quidem cum suffragio deliberativo, recognoscitur, quidquid in contra- 
rium alicubi fortasse hucusque factum sit, omnibus cuiuscumque Ritus 
Ordinariis locorum, Vicariis generalibus exceptis, additis tamen Epi- 
scopis Coadiutoribus ob ius successionis quo fruuntur. 

Maximi momenti est pars III quae de Conferentiae decisionibus 
agit. In elaboranda hac materia Commissio nostra prae oculis habuit 1 




36 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



quae sequuntur: a) Conferentia nationalis non identificatur quidem cum 
Concilio plenario aut provinciali, at ea inutilia omnino non reddit; im- 
mo eorum opportunitatem confirmat et magis quam ipse Codex definit 
(art. 18 § 1); b) Episcopus residentialis in suos subditos vera, ordinaria 
ac immediata gaudet potestate quae, iure divino, solummodo Romano 
Pontifici subiicitur (art. 22); c) attamen bonum commune animarum 
alicuius nationis, redundans ultimatim in bonum singularum dioecesium, 
quandam exigit similitudinem ac unitatem actionis pastoralis ex parte 
omnium Episcoporum eiusdem nationis. 

In omnibus fere materiis talis exigentia moraliter tantum est aesti- 
manda; propterea unicuique Episcopo relinquitur libertas agendi iuxta 
conscientiam suam, ob rationes quarum gravitatem ipse, ut Pastor 
personaliter responsabilis, coram Deo ponderabit, haud tamen neglecta 
consideratione agendi rationis ceterorum suorum fratrum in episcopatu 
(artt. 22-23), et consequentiarum ex sua diversa agendi ratione forte 
manantium. 

In aliis vero paucis ac bene definitis materiis (art. 24) visum est 
Commissioni nostrae non sufficere moralem tantum obligationem, sed 
iuridicam quoque esse statuendam, ob earum materiarum gravitatem 
et noxias sequelas, quae ex diversa Episcoporum agendi ratione in spi- 
rituale commune damnum certo profluerent. In talibus tamen materiis 
Episcoporum monarchica potestas sufficienter in tuto ponitur per clau- 
sulas proportionate graves, quae sunt: a) elenchus casuum est taxati vus 
omnino, iidemque casus natura sua haud frequentes esse possunt; b) de- 
cisiones Conferentiae proferendae sunt per duas saltem suffragiorum 
partes; c) insuper recognosci debent a Sancta Sede; d) datur denique 
singulis Episcopis facultas recurrendi ad Sanctam Sedem, in devolutivo 
tamen tantum ne finis huius statuti frustretur. 

Sic visum est Commissioni minus minui per hoc statutum ordi- 
nariam singulorum Episcoporum potestatem, quam per Conciliorum 
plenariorum aut provincialium statuta minuatur. 

Moderator : Legat nunc exc.mus D. secretarius generalis nomina 
Patrum, qui verbum petierunt quoad hoc caput. 

Secretarius generalis : Verbum facere postulaverunt em.mi ac rev.mi 
DD. cardd. Iacobus Mclntyre, arch. Angelorum in Statibus Foederatis 
Americae Septemtrionalis, Valerianus Gracias, arch. Bombay ensis in 
India, Albertus Meyer, arch. Chicagiensis in Stat. Foed. Amer. Sept., 
Ioseph Ritter, arch. S. Ludovici in Stat. Foed. Amer. Sept., Ioannes 
Landazuri, arch. Limanus in Peruvia; exc.mi Michael Klepacz, ep. Lod- 
zensis in Polonia, Marcellinus Olaechea, arch. Valentinus in Hispania, 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



37 



Gerardus McDevitt, ep. aux. Philadelphiensis in Stat. Foed. Amer. Sept., 
Aloisins M. Carli, ep. Signinus in Italia, Alfredus Ancel, ep. aux. Lugdu- 
nensis in Gallia, Antonius Pildain, ep. Canariensis in Hispania, Aemilius 
Guerry, arch. Camaracensis in Gallia. 

11 

Em.mus P. D. IACOBUS FRANCISCTJS L. card. McINTYRE 
Archiepiscopus Angelorum in California 

Venerabiles Fratres, carissimi Veriti, Observatores et Auditores, 

Verba mea referuntur ad cap. III, par. 17, lin. 17 schematis de epi- 
scopis et de regimine dioecesium. Ibi proponitur ut conferendae natio- 
nales vel regionales habeant potestatem iuridicalem. Faveo talibus con- 
ferendis, si sunt voluntariae. Deploro tales conferendas, si sunt iuridi- 
cales. 

Proposita huic similia habent historiam sat extensivam. Ius Cano- 
nicum dat nobis concilia plenaria et provincialia. Haec habent pote- 
statem iuridicalem. 

Nunc autem potestas iuridicalis introducitur in conferentias quae 
non debent esse nec iuridicales nec obligatoriae, sed voluntariae et libe- 
rae. Finis harum conferendarum est providere circumstantiis localibus et 
regionalibus. 

In his circumstantiis quaerimus: quare introducitur potestas iuridi- 
calis ubi non est necessaria nec conveniens? 

Magna cum haesitatione coniectari possit utrum hoc propositum sit 
impugnatio regiminis Curiae Romanae. Curia Romana est instrumentum 
Summi Pontificis. Praeterea: possitne haec introductio potestatis iuri- 
dicalis esse aliqua impugnatio indirecta doctrinae infallibilitatis? Deus 
prohibeat! Sed talis nubes videri potest in extremo caelo. 

Circumstantiae electionis Pontificis nostri Pauli VI, feliciter regnan- 
tis, favent omissioni propositi status iuridicalis harum conferentiarum 
nationalium. Papa noster f ruitur experientia triginta annorum in officiis 
maximis Curiae Romanae. Nemo melius quam ille cognoscit Curiam 
Romanam. Nunc autem ipse est Summus Pontifex, ideoque dotatus donis 
ductus Spiritus Sancti. Hoc elevat eius dotes naturales per protectionem 
divinam. Ergo, quis est magis qualificatus? Quis est magis dotatus? 
Papa noster cognoscit Curiam Romanam, et homines aptos ad laborem 
Curiae Romanae et in toto mundo. 

Quare restrictio iuridicalis imponatur sapientiae humanae et divi- 
nitus ductae talis Vicarii Christi? Quare hoc impedimentum *? Certe 




38 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



fidelitas nostra, devotio nostra erga personam Vicarii Christi et fides 
nostra in inspiratione Sancti Spiritus praevalebunt. Debemus manife- 
stare fidem nostram, debemus manifestare 2 confidentiam nostram et 
reverentiam nostram et derelinquere ideam potestatis iuridicalis in 
proposito. 

Propono ergo ut potestas iuridicalis conferendarum nationalium 
omittatur. Dixi. 



In textu scripto tradito : 1 deest. 2 deest. 



12 

Em.mus P. D. VALERIANUS card. GRACIAS 
Archiepiscopus Bombayensis 

V enerabiles Patres , 

En pauca 1 animadvertenda super hoc caput. 

1. Cum iam saltem circiter 2 50 conferendae episcopales existant, 
et, uti praesumere licet, cum satisfactione, munus suum exsequantur, 
clare elucet hierarchias respectivas sibi persuasum habere ad bonum 
commune, et ad problemata nostrae aetatis solvenda in rebus maioribus, 
collaborationem mutuam episcoporum necessariam esse. Nulla ergo ulte- 
rior idea in introductione requiritur. Post tot elucidationes circa « colle- 
gium apostolorum » « collegium episcoporum » etc. in hac alma aula 
nobis propositas, mirum sane esset si nulla prorsus collegialitas practica 
inter episcopos eiusdem regionis inveniretur, quaecumque eius funda- 
menta sint, sive dogmatica, sive iuridica, sive merae voluntariae associa- 
tionis. 

2. Facile intelligitur formam organisatoriam ut ita dicam 3 harum 
conferendarum variam esse, secundum variarum regionum necessitates, 
conditiones, naturales propensiones nationum. Sunt e. g . 4 qui favent 
multitudini regulationum, et ita forte in labore suo facile obstruuntur; 
sunt alii qui censent paucas regulas melius ad actionem vere fructuosam 
conducere; potius nituntur bona voluntate et bono sensu in mutua 
cooperatione. 

3. Sed sunt puncta quaedam essentialia, quae prae oculis habenda 
sunt: 

a) Permanens commissio, seu coetus administrativus, constitui 
debet a praelatis, qui totam regionem repraesentant, quia hic agitur de 
conferentia nationali vel territoriali . 5 Nam evidens est in quibusdam 
regionibus impossibile esse ut tota hierarchia frequenter conveniat, 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



39 



sicut in India. 6 Unde negotia sua alicui commissioni seu coetui admi- 
nistrativo committere debent. 

b) Haec commissio permanens, per suum laborem et per fructum 
sui operis, confidentia totius communitatis christianae gaudebit. 

c ) Etiam apud auctoritates civiles, et inter non-catholicos, aucto- 
ritate vera gaudeat oportet, sive ex officio agnoscatur, sive de facto, 
saltem tamquam repraesentatio catholicorum habeatur. 

d ) Nullam ansam dissensionis praebeat in hierarchia. Praestat 
limitatam cooperationem procurare per meram obligationem moralem 
impositam singulis membris, quam plura conari assequi per impositionem 
iuridicae obligationis. Uti dicitur lingua anglica “ A bird in the hand is 
worth two in the bush ”. 

e) Providendum est ne « bureaucratia », quae dicitur, intret in 
hanc organisationem conferentiarum, et evadant opus potius aliquorum 
sacerdotum seu laicorum (quantumvis efficaciter peractum), quam actio 
communis pastoralis episcoporum alicuius regionis. 

/) Ii, qui constituunt commissionem permanentem, semper ope- 
rose studeant acquirendi activam collabor ationem totius hierarchiae. 

4. Ad illustrationem proponere liceat elementa principalia confe- 
rendae episcoporum in India fundatae anno 1944, cuius Statuta forma- 
liter approbata sunt ... 7 a Sancta Sede et de qua solum possum loqui 
cum aliqua competentia ? 

a) Associatio est voluntaria. Sed de facto omnes episcopi sunt 
membra. Cur? non coguntur, sed vigorose persuadentur? 

b) Est coetus consultativus; eius decisiones non imponunt obliga- 
tionem iuridicam in Ordinarios. 

c) Nullo modo restringat, praeiudicet aut perturbet auctoritatem 
seu actionem Ordinariorum in ambitu iurisdictionis eorum. 

d) Consistit ex omnibus membris hierarchiae catholicae in India? 0 

e) ... u Quamvis moralis tantum obligatio habeatur accipiendi 
decisiones commissionis permanentis, passim genuina cooperatio prae- 
stita est. Omnes enim censent aequum esse et conveniens offerre since- 
ram cooperationem huic associationi... 12 

g) Addere valet Concilium nostrum Plenarium in India? 1 cum 
approbaret statuta conferendae episcopalis, in decreto speciali recom- 
mendare reunionem praelatorum quorundam, qui, occasione data, con- 
veniant ad investigandas conditiones speciales quae in eorum regione 
occurrunt. 

5. Quaestio ergo principalis, mihi videtur / 4 huius schematis est 
haec: Iuvatne dare statum iuridicum conferentiis episcopalibus? Fateor 
me aliquando favisse opinioni statum stricte iuridicum stabiliendum 




40 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



esse. Putavi enim ita augeri auctoritatem conferendarum episcopalium. 
Postquam vero legi seriem emendationum et observavi divisionem opi- 
nionum, iam censeo nullam rem imponendam esse quae adeo contro- 
vertitur... 15 

6. Hinc, concludendo , 16 censeo practicam solutionem huius materiae 
esse hanc: 

a) Relinquatur hierarchiae uniuscuiusque regionis, ut eligat suam 
peculiarem formam procedendi in conferendis, scii, sive nectendi obliga- 
tionem mere moralem cum suis decisionibus, sive eligendi statum stricte 
iuridicum. Carior est libertas — at libertas quae est 17 sana ac prudens. 

b) Adeundi S. Sedem ad approbandum ... 18 suum modum pro- 
cedendi. 

c ) Iudicandi, ex experientia, methodum adoptatam. ... 19 Non vide- 
tur practicum imponere omnibus conferentiis episcopalibus idem catalo- 
gum omnium particularium in modo tractandi quaestiones... 20 

Concludo . 21 Nemo umquam per meram legem canonicam melior eva- 
sit. Hinc nuper volebam Caietanum, celebrem commentatorem, citare, 
respondentem ad quaestionem utrum episcopus potius sit canonista an 
theologus; dixit: theologus sit, episcopus enim debet praedicare. Prae- 
dicandum vero est, non ius canonicum, sed evangelium Christi. Debet 
enim instruere gregem fidelium in vita sancta, non in sacris canonibus, 
quae non condita sunt ab ipso Domino, sed ab hominibus. Dixi. 



In textu scripto tradito : 1 Pauca habeo. 2 deest. 3 deest. 4 deest. 
5 deest. 6 deest. 7 in Concilio plenario a. 1950, et iterum a. 1960, cum 
quibusdam modificationibus. 8 Puncta principalia sunt haec. 9 per persua- 
sionem. 10 Indiae, ex episcopis auxiliaribus seu coadiutoribus, et ex episcopis 
et archiepiscopis qui, renuntiantes suo officio, adhuc in India resident. 11 Per- 
manens commissio munere coetus administrativi fungitur. Consistit e praesidente, 
qui a membris eligitur, et 14 metropolitis ex officio, qui repraesentant omnes pro- 
vincias ecclesiasticas, et e quibusdam membris cooptatis per praesidem et metro- 
politas. /). 12 cui Concilium plenarium a. 1950 imposuit obligationem inve- 

stigandi et decernendi actionem appropriatam in variis rebus, e. g. in actione ca- 
tholica, extensione Ecclesiae, catechesi, apostolatu sociali, educatione, programma- 
tibus factionum politicarum etc. Si quis censet se non posse consentire decisioni- 
bus commissionis permanentis, perfectam libertatem habet procedendi secundum 
proprium iudicium. Aliquando vero accidit, si socii in officio episcopali alicui epi- 
scopo persuadere non possunt, ut sive clerus sive fideles eum urgere incipiant 
ut amplectetur decisionem maioris partis. 13 deest. 14 deest. 15 In 
nostro mundo vivere est mutari, et sapientis est in melius mutari; opinionem ergo 
meam mutavi. 16 deest. 17 deest. 18 vel recognoscendum. 19 Omnes 
ultimatim ad eundem finem tendunt. 20 votandi, in quaestionibus investigan- 
dis etc. 21 deest. 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



41 



13 

Em.mus P. D. ALBERTUS GREGORIUS card. MEYER 

Archiepiscopus Chicagiensis 

V enerahiles Fratres , 

Loqui vellem praesertim de art. 3 huius capitis, ubi agitur de con- 
ferendae decisionibus, qui articulus mea opinione 1 medulla et cor huius 
capitis — immo forsitan totius huius 2 schematis — vocari potest. Et 
addo quod 3 loquor nomine plus quam 120 episcoporum ex Statibus 
Foederatis Americae Septemtrionalis quorum nomina subscripta huic 
folio adnexa sunt. 

Ex hoc autem articulo oriri potest problema sat grave. Ex una 
parte, schema proponit finem maximi momenti, omnino necessarium pro 
hodiernis adiunctis, nempe, ut dicitur in prooemio / ut « omnes eiusdem 
regionis episcopi in unum convenientes, collatis consiliis, efficacius pro- 
moveant rem catholicam in universo suo territorio »... 5 Ex altera parte, 
auctoritas ac proinde libertas episcopi residentialis pro sua conscientia 
agendi in dioecesi sibi concredita omnino in tuto collocari debet. Ut haec 
duo necessaria bona inter se melius reconcilientur, sequentes emenda- 
tiones in textum nobis exhibitum propono. 

1. In n. 20 huius cap. III, propono ut nova paragraphus introdu- 
catur, quae esset prima post verba « e gremio uniuscuiusque conferendae 
constituantur ». Haec paragraphus fere ita sonare debet: « Praeses, qui 
voto secreto et scripto eligatur pro periodo temporis ab ipsa conferentia 
statuendo, nisi statuta peculiaria aliud caveant ». 

Ratio huius emendationis haec est: Munus praesidis conferendae 
tanti momenti est ut modus quo ipse eligatur ab ipso Concilio statui 
debeat. Propono modum qui maxime concordat cum plena libertate 
omnium episcoporum, nempe suffragium secretum et scriptum. Provide- 
tur etiam 6 pro adiunctis extraordinariis cum adiecta clausula: « nisi 
statuta peculiaria aliud caveant ». 

2. Propono ut n. 22, i. e. principium generale, noviter redigatur, et 
quidem fere hoc modo: « Firmo praescripto n. 24, deliberationes com- 
munes episcoporum in conferentia nationali legitime coadunatorum, prae- 
cipue ad hoc dirigantur, ut singuli episcopi residentiales, mutua infor- 
matione fraterno animo suscepta, melius pro sua conscientia suam partem 
gregis Domini pascant et simul communionem servent cum episcopis 
eiusdem regionis ». 

Ratio huius emendationis in hoc praecipue consistit. Principium gene- 




42 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



rale, prouti nunc in schemate exprimitur, nimis videtur esse iuridice 
expressum, atque indebite iura episcoporum coarctari. Nam, uti nunc stat 
in schemate, principium non loquitur nisi « de decisionibus prolatis ab 
episcopis, quae debita reverentia ab unoquoque episcopo accipiantur et 
ad effectum deducantur ». Teste experientia conferendae nationalis iam 
multis annis in Statibus Foederatis existentis, nova redactio textus quam 
proposui melius videtur favere bono collaborationis communis quin in- 
ducat duplex periculum, indebitae nempe incursionis in gubernium 
dioecesis episcopo residentiali concreditum, atque etiam periculum ali- 
cuius novae centralizationis nimis extensae atque complicatae. 

3. In eundem sensum, et propter similes rationes, propono ut n. 23, 
« de episcopo contra decisiones agente », ex toto deleatur. 

Hoc propono, dico, propter fere easdem rationes. Nam, prouti nunc 
sonat in hoc numero, imponitur in episcopum, practice loquendo, obli- 
gatio plus quam moralis, libertas ideo episcopi agentis iuxta conscientiam 
non satis protegitur, atque periculum habetur novae formae centraliza- 
tionis nimis extensae, quandoque etiam forsitan odiosae. 

4. Quoad n. 24 ubi agitur de iuridica obligatione 7 propono ut de- 
leantur subsectiones (b), ( c ) et (d) huius numeri . 8 His deletis, decisiones 
quae episcopos vi iuridica obligant, ad eas tantum, quae necessariae et 
sufficientes videntur, restringerentur, nempe ad eas quae sub (a) enume- 
rantur. Textus autem huius subsectionis ( a ) etiam emendetur, fere hoc 
modo: « Quando agatur de peculiaribus rebus quae sive iure communi, 
sive speciali Summi Pontificis vel Oecumenici Concilii mandato, natio- 
nali episcoporum conferendae pertractandae ac resolvendae commissae 
fuerint ». 

Ratio autem cur, mea opinione, casus cum vi iuridica stricte restrin- 
gantur oportet ad eos qui sub (a) enumerantur, derivatur praecise ex 
illo magno periculo novae formae centralizationis nimis extensae atque 
nimis complicatae. Hinc obligatio iuridica imponi debet solummodo 
quando absolute requiritur ad voluntatem summae auctoritatis in Eccle- 
sia implendam. Haec autem in Ecclesia voluntas supremae auctoritatis 
exprimitur solummodo per Summum Pontificem, Concilium Oecume- 
nicum et Ius Commune. Substituendo autem verba « Summi Pontificis » 
et « Concilii Oecumenici » in locum phrasis « Apostolicae Sedis » clarius 
exprimitur sedes supremae auctoritatis. 

Quodsi aliqua conferentia nationalis putet vim iuridicam extendi 
debere ad eos casus qui sub litteris b) c ) et d) enumerantur, facultatem 
in hunc sensum certe obtinere potest a Summo Pontifice. Decretum 
autem Concilii Oecumenici non debet tantum onus imponere in omnes 
conferentias nationales. 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 43 

Tandem, in hoc eodem n. 24, omnino necessarium mihi videtur ut 
praecisis et determinatis normis provideatur quomodo maioritas requi- 
sita obtinenda sit, nempe per suffragia scripta et secreta, aliquo modo 
sicut in Ordine Concilii Oecumenici nostri pro his decisionibus provi- 
detur. Textus, porro, uti nunc legit, requirit maioritatem duarum ex tribus 
partium. Quamvis talis maioritas mihi nunc sufficere videatur, serio, 
puto, perpendendae sunt etiam 9 rationes eorum qui pluralitatem maio- 
rem requirerent. Et dixi. 



In textu scripto tradito : 1 deest. 2 deest. 3 deest. 4 deest. 

5 (cf. n. 17). 6 deest. 7 deest. 8 n. 24. 9 deest. 

[ Subscripserunt etiarn\ J. Minihan, M. J. Guilfoyle, Philip M. Hannan, 
Philip Furlong, Charles B. Mulrooney, Edward Swanstrom, William J. Condon, 
Ioseph Dougherthy, Ioseph Green, Leo Pursley, Sylvester Treinen, G. H. Speltz, 

F. P. Leipzig, Christopher J. Weldon, H. B. Hacker, Henry J. Soenneker, Stephan 
J. Kocisko, Paul C. Schulte, Raymond P. Hillinger, Vincentius J. Hines, Lawrence 
Casey, George A. Hammes, William A. 0’Connor, William P. 0’Connor, Dermot 
0’Flanagan, Thomas A. Connolly, James J. Byrne, John B. Franz, Edward J. Hun- 
keler, F. W. Freking, Francis Green, Karl Alter, C. P. Greco, Henry J. Grimmels- 
man, John P. Treacy, Joseph H. Hodges, H. A. Clinch, Bernard Flanagan, James 
V. Casey, Edward Fitzgerald, Loras T. Lane, Lambert A. Hoch, Ernest J. Primeau, 
Gerald V. McDevitt, Francis F. Reh, Walter Curtis, James Griffiths, Andreas G. 
Grutka, John Dougherty, Vincent J. Baldwin, Marion F. Forst, Edward C. Daly, 
Nicholas Elko, John J. Krol, George L. Leech, Franciscus J. Furey, Coleman F. 
Carroll, John Donovan, John F. Dearden, Albert R. Zuroweste, Paul Hallinan, 
Robert E. Tracy, Alexander Zaleski, Ioseph Denning, James McNulty, John Board- 
man, James McManus, John Russei, W. T. McCarty, A. Schladweiler, Raymond 

G. Hunthausen, Jaroslav Gabro, James W. Malone, John J. Carberry, Hugh A. 
Donahoe, Ignatius Strecker, Robert E. Lucey, Stephen A. Leven, Thomas J. Drury, 
Floyd L. Begin, G. Bergan, John Wright, John Morkovsky, W. E. Cousins, A. L. 
Fletcher, Walter P. Kellenberg, Francis Schenk, L. A. Gleen, Daniel F. Feeney, 
C. E. Elwell, G. P. Flavin, C. A. Buswell, J. W. Comber, Gerald 0’Keefe, Leo 
T. Maher, Thomas K. Gorman, Ioseph T. McGucken, Alden Bell, James Navagh, 
Aloisius Wycislo, John B. Grellinger, G. J. Rehring, Leonard P. Cowley, J. L. Fe- 
deral, E. J. Harper, J. Carroll McCormick, Leo Binz, Ioannes L. Paschang, Ralph 
L. Hayes, Charles N. Helmsing, Robert J. Joyce, Victor J. Reed, Lawrence M. 
De Falco, Warren Boudreaux, Wendelin Nold, Allen J. Babcock, M. W. Hyle, 
J. M. Mueller, Lawrence J. Shehan, Martin 0’Connor, Jos. card. Ritter. 




44 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



14 

Em.mus P. D. IOSEPH card. RITTER 
Archiepiscopus S. Ludovici 

Venerabiles Patres , 

Paucis exceptis, cap. III huius schematis mihi placet! 

Imprimis conferendae episcopales mihi videntur necessariae ad mi- 
nisterium effectivum. Et loquor, non de conferentiis quae secundum 
par. 22-23 praescripta operantur, sed de illis quae statum et vim vere 
iuridicum possident, sicuti in par. 24 describuntur. 

Multoties — et hoc sat evidens est quin indigeat probatione — 
multoties unanimitas tum vocis tum actionis ex parte corporis episcopo- 
rum nationalis requiritur ut finis communis attingi possit. Unanimitas 
enim auctoritatem virtutemque, decretis, inceptis, et decisionibus prae- 
stabit; unanimitas roborem et fortitudinem singulis episcopis in fine 
prosequendo communicabit. Et quis negare poterit talem auctoritatem 
fortitudinemque saepe esse necessarias in illis quae pertinent non solum 
ad animarum salutem sed etiam ad problemata socialia et moralia? Et 
quid, nisi conferentiae episcopales, unanimitatem requisitam secure, con- 
stanter, et tempore opportuno praestare poterit? 

Conferentiae huius generis, statum et vim vere iuridicum possidentes, 
decentralizationem vehementer promovebunt. Nam, uti bono communi 
sat providetur sive per leges sive per corpus iurisdictionale, iam praeclu- 
duntur per quasi preemptionem, secundum subsidiaritatis principium, 
necessitas et ius ut auctoritas superior per legislationem interveniat. Con- 
ferentiae similiter illis finibus inservient propter quos desideratur ut 
Curia Romana magis internationalis fiat. Nam, ubi episcopi alicuius 
nationis stant auctoritative uniti in aliqua re vel decisione, ibi possibilis 
redditur repraesentatio authentica et effectiva apud S. Sedem: repraesen- 
tatio quae medium erit efficacissimum ex una parte ad S. Sedi peculiares 
uniuscuiusque nationis conditiones explicandas et ex altera parte ad 
modificationes iuris communis speciales et utiles obtinendas. 

Denique hoc Concilium Oecumenicum nos episcopos docuit quid sit 
pro Ecclesia universali curare et disponere. In hac deliberationis dimen- 
sione, multa maximi momenti cotidie discimus de problematibus alienis 
intelligendis et de decisionibus faciendis quae bonum vere commune re- 
spiciunt. Haec disciplina optimo cum effectu in conferentiis episcoporum 
continuari poterit et debebit. 

Ex altera parte, schema de conferentiis instituendis sane et pru- 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



45 



denter tractat. Admodum universali imbuitur spiritu. Ad consideratio- 
nes genericas se restringens, specifica et particularia relinquit ipsis sin- 
gulis coetibus episcoporum. Sic par. 18 decernit ut unaquaeque confe- 
rentia suas leges fundamentales suumque modum procedendi determi- 
net; ut suam methodum officiales eligendi constituat; et cetera ita porro. 

Insuper schema in obligationibus instituendis valde prudens est. 
Sic par. 22-23 omnem legis positivae obligationem excludunt ubi S. Sedes 
prius non intervenerit. Ubi tractat de obligatione imponenda, schema re- 
quirit ut decisiones « per duas saltem ex tribus partibus suffragiorum 
prolatae sint necnon ab Apostolica Sede recognitae fuerint ». Omnia 
haec mihi valde placent. Alii alias ordinationes sine dubio volunt. Ni- 
hilominus, Patres conciliares, vos rogo et urgeo ut, mutatis mutandis, 
substantiam par. 24 sustineatis — ut conferentias episcoporum nationa- 
les, statum et vim iuridicum habentes, constituatis. 

Quis dicere poterit institutionem talium conferendarum contrariam 
esse naturae episcopatus monarchicae? Institutio conferentiarum nihil 
dicit, nihil implicat, de natura episcopatus. Modum efficaciorem et magis 
informatum offert in quo Romanus Pontifex suum primatum monarchi- 
cum exercere potest. Cum vis conferentiae legislativa ex Romani Ponti- 
ficis recognitione vel ex Concilio Oecumenico provenit, false dicitur 
conferentiarum institutionem ponere aliud corpus auctoritativum inter 
Romanum Pontificem et singulos episcopos. 

In fine, unam solam emendationem in schemate proponere velim. 
In par. 19, art. 2, in ordine ad conferentias ille status episcopis auxilia- 
ribus detur qui articulo praecedenti coadiutoribus conceditur. Dicatur 
episcopos auxiliares de iure et cum suffragio deliberativo ad nationalem 
episcoporum conferendam pertinere. Dixi. 



15 

Em.mus P. D. IOANNES card. LANDAZURI RICKETTS 
Archiepiscopus Limanus / 

Em. mi Praesides et Moderatores, venerabiles Patres, 

Episcoporum coetus seu conferentiae, logica est evolutio disciplinae 
organizativae Ecclesiae, nostris temporibus adaptatae. Hoc Institutum 
enim ante saeculum sporadice tantum existebat, et quod postea nondum 
in Codex luris Canonici introducendum censebatur; hodie vero ubique 
terrarum eius sentitur necessitas, et experientia teste videtur iam in 
ius Ecclesiae incorporandum. 




46 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



Uti enim in nota 1 huius capitis (pag. 17) docemur, iam inde a 
Pio Papa IX, ipsi Summi Pontifices tales coetus probarunt atque com- 
mendarunt. 

Unde, quod in schemate nostro statuitur de conferentiis episcoporum, 
in genere placet, utpote prudenter et cum moderamine dictum. Liceat 
tamen mihi sequentes animadversiones notare ... 2 : 

1. In ipso titulo adiectivum « nationali » melius expungi potest, 
ita ut simpliciter dicatur « de episcoporum coetu seu conferentia ». Nam, 
saepe coetus seu conferentia non nationalis, sed regionalis utiliter insti- 
tuitur, sive regio pars tantum territorii nationalis nimis extensi inten- 
datur, sive plures nationes ob identitatem adiunctorum comprehendat. 
Consequenter etiam in textu pag. 14, lin. 4, dicatur: eiusdem nationis 
vel regionis, et ita passim in textu. 

2 animadversio. In n. 18 par. 1 dicitur: « Praeter concilia plena- 
ria quae opportuno tempore legitime celebrari possunt, et Concilia pro- 
vincialia, decimo saltem quoque anno ad normam iuris celebranda ». 
Haec ultima dispositio scii, quod ad tempus attinet minime placet. 

Historia enim docet illa Concilia plenaria vel provincialia veneran- 
dae quidem fuisse auctoritatis, magnosque protulisse pro disciplina ec- 
clesiastica et profectu animarum fructus et certe in posterum illos afferre 
possunt. Eorum locum conferendae episcoporum tenere omnino ne- 
queunt, tum quia eorum solemnitate et vi legislativa carent, tum quia 
annuae sessiones eadem cura et profunditate praeparari nequeunt. 

Quaeri tamen potest utrum, propter frequentiores episcoporum con- 
ferendas, tam frequentia etiam Concilia provincialia adhuc sint necessa- 
ria. Nam schema nostrum Concilia provincialia, quae iuxta can. 283 
Codicis luris Canonici vicesimo saltem quoque anno celebranda dicun- 
tur nunc decimo saltem quoque anno vult praescribere. Quod non vide- 
tur expedire. Nam, si lex latior (vicesimo quoque anno) ob difficultates 
practicas et alias, vix alicubi observatur, certe non expedit strictiorem 
imponere legem, quae proculdubio vix melius in futuro observabitur, 
eo magis quod eius necessitas, propter annualem vel biennalem congres- 
sum episcoporum, iam videtur aliquantulum evanuisse. Verum est, ut 
supra iam numeravimus, conferendas episcoporum locum omnino tenere 
non posse Conciliorum tum plenarii tum provincialis: eorum tamen fre- 
quentiam minus urgere videtur . 3 Etenim: 

1. Ratio quae pro frequentiore Conciliorum celebratione affertur 
haec est: vita hominum citius movetur, et hodierna adiuncta cras iam 
erunt mutata. Quapropter quaedam adaptationes disciplinae ecclesiasti- 
cae vel mediorum apostolatus non possunt per viginti annos exspectare. 
At possumus dicere: neque per decem! Sed ad hoc habebuntur confe- 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



47 



rentiae episcoporum, ut singulis vel alternis annis, immo saepius si ne- 
cesse fuerit, providere valeant. Concilia autem plenaria vel provincialia 
tunc tantum cogenda sint, quando, non tempus determinatum (viginti 
vel decem annorum) revolutum sit, sed quando profundiores mutationes 
adiunctorum revisionem disciplinae necessariam reddiderint. 

2. De cetero, determinatio temporis, si fieri debet, melius ad com- 
missionem pro Codicis luris Canonici revisione remittatur. 

Proinde: n. 18 § 1, proponimus ut sic resumatur: « Praeter Con- 
cilia plenaria et Concilia provincialia quae opportuno tempore legitime 
celebrari possunt, stabiliter in unaquaque natione... etc. ». 

3 animadversio. Ad n. 24. Si decisionibus conferendae episcopo- 
rum vis tribuitur iuridica duae possunt oriri difficultates: 

a) Natura monarchica episcopatus in regimine dioecesis requirit 
ut nullus praeter episcopum de interna suae dioecesis disciplina de- 
cernat; 

b ) Solus Romanus Pontifex supremum habet regimen Ecclesiae, 
sub quo immediate veniunt episcopi pro sua dioecesi. Conferentia autem 
episcoporum cuius decreta vim haberent coactivam, videtur esse ens iuri- 
dicum inter Romanum Pontificem et episcopum positum quod liberta- 
tem agendi singulorum episcoporum aliquatenus coarctare posset. 

Attamen, haec diminutio capitis, si quae est, ad paucos tantum ca- 
sus reducitur, et in praxi valde compensatur beneficio uniformitatis ac- 
tionis totius hierarchiae ecclesiasticae alicuius nationis vel regionis in 
rebus maioris momenti, qua e populo illa admiratio et incertitudo aufer- 
retur ex diversitate disciplinae oriens. In hodiernis adiunctis si Eccle- 
sia vult iura sua obtinere vel tueri, vel maiore cum profectu suum apo- 
stolatum dirigere, omnino requiritur uniformitas actionis totius episco- 
patus, praesertim in iis quae ad Gubernia civilia e. g. 4 relationem dicunt 
et alia huiusmodi. 

Iamvero, casus in n. 24 enumerati, in quibus decreta conferendae 
episcoporum vim iuridicam habent, revera ad minimum reducuntur, 
et magna cum sapientia et prudentia statuuntur. Profecto: 

1. Antequam vim obligatoriam habeant, debent prius ab Aposto- 
lica Sede recognosci. Hoc modo recte dici potest limitationem regiminis 
episcopi loci ultimatim a Summo Pontifice imponi, cuius ius ab omnibus 
admittitur. 

2. Antequam vim obligatoriam habeant, debent a duabus ex tribus 
partibus suffragari. Quae est norma in Ecclesia non infrequenter in huius- 
modi negotiis admissa, ut videre est in ipsius nostri Concilii normis 
art. 39 ubi pro approbando schemate quolibet duae ex tribus partibus 




48 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



suffragiorum requiruntur et sufficiunt. Quae norma ut regula generalis 
servari posset et quidem placet. 

Quodsi tamen alicui conferendae episcoporum videatur magis deter- 
minandum esse quid sub re maioris momenti intendendum sit (ut in lit- 
tera b n. 24 ... 5 ) vel quandonam res revera gravis sit (ut sub littera d ... 6 ), 
et proinde maiorem numerum suffragiorum, puta quattuor ex quinque 
partibus, esse necessarium, conferendae episcoporum in suis Statutis 
libertas sit illam normam determinare. 

Quapropter, conveniens erit n. 24, lin. 13, post verba « legitime et 
per duas saltem ex tribus partibus suffragiorum prolatae sint », haec 
vel similia verba addere: « nisi aliud a particularibus statutis confe- 
rendae decernatur », ita ut in re tanti momenti possibilis difficultas quae 
aliquibus apparere posset, solvetur. Dixi. 



In textu scripto tradito : 1 (a. 1864). 2 factas etiam nomine 36 Patrum 

conciliariorum Peruviae. 3 videntur. 4 deest. 5 dicitur. 6 eius- 
dem numeri. 



16 

Exc.mus P. D. MICHAEL KLEPACZ 
Episcopus Lodzensis 

Venerabiles Patres, 

Locuturus sum nomine episcoporum Poloniae. Quamvis unusquisque 
episcopus sit proprius, ordinarius atque immediatus pastor in dioecesi 
sibi commissa, nullus tamen dubitat, quominus summopere expediat 
propter rationes ordinis practici ut omnes eiusdem nationis episcopi 
statis 1 temporibus simul conveniant ad rem catholicam in universo suo 
territorio efficacius promovendam atque ordinandam ... 2 . 

Talis praxis 3 iam a decenniis in pluribus regionibus viget, utique 
optimis cum fructibus, ipsaque episcoporum auctoritas huius rei gratia 
augetur ... 4 , etiam intra Ecclesiam, apud ipsos catholicos. Quare omitta- 
tur in schemate specificatio illa super fiua\ « apud Gubernia civilia vel 
acatholicos viros » (pag. 14, lin. 15) ... 5 . 

Hucusque, quamvis pluries Summi Pontifices nationales episcopo- 
rum conferentias adprobaverint atque laudaverint, instituto illi deerat 
iuridica consecratio vim legis pro universa Ecclesia habens. Carentiae 6 
illi obviat nunc cap. III schematis, quod normas iuris communis circa 
tales conferentias praebet. Summa iuridica lineamenta quae in schemate 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



49 



definiuntur in genere nobis placent. Animadversiones tamen quasdam 
faciendas censuimus. 

... 7 Pars prima capitis, de conferentiae constitutione agens, ansam 
praebet uni observationi. Nempe, in par. 2, ubi de statutis ab ipsa con- 
ferentia conficiendis sermo fit, adiungendum videtur statuta illa pro- 
banda esse non solum a Summo Pontifice — quae vox concreta ubique 
praeferenda est expressioni abstractae « Sedes Apostolica » — sed etiam 
ab ipsis episcopis et quidem per duas saltem ex tribus partibus suffra- 
giorum in scrutinio secreto prolatorum...® 

... 9 Quod conferentiae vero 10 moderamen attinet, expedit ut hac in 
re ratio habeatur finis essentialiter pastoralis, propter quem praecise tales 
conferentiae constituendae sunt. Propterea, ea quae de conferentiae 
membris statuuntur, decernenda sunt non intuitu dignitatis personarum, 
sed intuitu boni singularum dioecesium in natione existentium, quae hac 
de causa aequo iure in nationali episcoporum conferentia repraesentan- 
dae sunt. Quare exoptatur ut unaquaeque dioecesis uno, et quidem uno 
tantum suffragio deliberativo in conferentia gaudeat. Quod principium 
non solum expressis verbis in decreto conciliari statuendum videtur, sed 
exinde deducendae sunt etiam logicae consequentiae. Quae scripto pro- 
ponimus . n 

Praecavendum est tamen , n ne dioecesis aliqua, episcopo legitime im- 
pedito, in conferentia non repraesentetur et sic iure suo de facto pri- 
vetur. Ideo statuendum est episcopum legitime impeditum ad nationalem 
episcoporum conferendam delegare posse ad tempus vel ad actum, et 
quidem cum voto deliberativo, episcopum coadiutorem vel auxiliarem, 
vel immo vicarium generalem qui non sit episcopus. Sic melius ratio 
habebitur boni singularum dioecesium quod ultimatim redundat in bo- 
num commune animarum totius nationis... 13 

Alia 14 quaestio connexa cum conferentiae moderamine, respicit punc- 
tum 20 schematis ... 15 . Quaedam enim 16 dicenda videntur in genere 
de ... 17 praesidis munere. Affirmandum autem 18 esset ... 19 praesidi com- 
petere: 

1. onus conferentiae labores dirigendi, salva semper et tuta mem- 
brorum libertate; 

2. officium curandi ut statuta ... 20 conferentiae rite observentur; 

3. privilegium etiam fungendi de mandato Summi Pontificis mu- 
nere quod Nuntiis vel Delegatis Apostolicis hodie communiter commit- 
titur. Quod tunc praesertim est maximi momenti, quando circumstan- 
tiae exigunt ... 21 ut munere hoc fungatur quis qui rerum adiuncta 22 melius 
cognoscit ,.. 23 . Addere iuvat tale munus praesidi conferentiae commis- 
sum optime congruere cum iis quae sub puncto 24 schematis dicuntur 




50 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



de decisionibus conferentiae ... 24 quando agitur de rebus cum Gubernio 
civili tractandis ... 25 . Ibi enim supponi videtur nationalibus episcoporum 
conferentiis committi etiam ut ... 26 relationes foveant inter Ecclesiam et 
civilia Gubernia, quando Summi Pontificis approbatio accedit fi 1 

Circa Consilium autem permanens , 28 statuendum videtur iure com- 
muni: 1. consilium illud constituendum esse episcopis Ordinariis loco- 
rum, 2. eligendis suffragio secreto. 

... 29 Inter maiores defectus capitis adnumeranda est carentia cuius- 
vis paragraphi de conferentiae competentia. Imprimis principium gene- 
rale statuendum videtur nationalem episcoporum conferentiam compe- 
tentem esse — intra limites iuris communis — circa ea omnia quae rem 
catholicam respiciunt et totam attingunt nationem. Speciatim vero quae- 
dam addenda sunt, quae scripto proponimus , 30 

Quoad decisiones Rationalis Conferentiae Episcoporum attinet, 
hucusque ipsae 31 in tantum vim ligantem habebant, in quantum in sin- 
gulis dioecesibus per ipsum Ordinarium loci promulgabantur ... 32 . Sche- 
ma vero 33 enumerat quatuor causas in quibus decisiones etiam iuridice 
ligare poterunt totam nationem neque discretioni singulorum episcopo- 
rum relictum erit utrum tales decisiones in propria dioecesi promulgare 
velint necnonE 

Praeter unum, omnes illi casus sine restrictione 30 accipiendi viden- 
tur. Non placet vero 36 casus sub puncto 24 b recensitus qui ita sonat: 
« quando agitur de declarationibus maioris momenti publice faciendis 
nomine nationalis episcoporum conferentiae ». 

Ealis 37 casus nimis vagus ... j8 est et praeterea aliquomodo compre- 
henditur in casu sub littera d 39 recensito. Quare omittendus est ..- 40 
Inter condiciones requisitas ad hoc ut decisio singulos episcopos 
iuridice obliget, nominatur votum a duabus saltem ex tribus partibus 
suffragiorum procedens necnon approbatio Sedis Apostolicae... 41 

Relate ad decisiones 42 quae non obligant iuridice singulos episcopos, 
Ordinarii locorum conservant libertatem agendi contra decisiones con- 
ferentiae « ob peculiares rationes », quae formulatio praeferenda est ex- 
pressioni in schemate adhibitae, « ob graves rationes ». Praeterea 43 cum 
certis in casibus praeses difficilius scripto certior fieri possit, forsitan 44 
omittenda est vox « scripto » (pag. 16, lin. 8) ... 45 

Tandem sublineandum videtur momentum obiectivae argumenta- 
tionis, cum de decisione ab episcopis proferenda agitur. Periculum enim 
aliquando adesse poterit, ne decisiones quaedam aliis episcopis quasi ex 
auctoritate imponantur aut suggerantur. Quare principium generale sub 
puncto 22 statutum sic immutandum videtur: « Firmo praescripto n. 24, 
decisiones quae ab episcopis, in conferentia nationali legitime coadunatis, 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



51 



accurate perpensae atque prolatae sunt, debita cum reverentia ab uno- 
quoque episcopo accipiantur... ». Dixi. Gratias. 



In textu scripto tradito-. 1 in unum coetum confluant statisque. 2 Hodie 
enim, cum nexus multiplicantur inter homines, gravissimae oriuntur quaestiones 
quae excedunt fines dioecesium singularium et ideo competentiam singulorum epi- 
scoporum. 3 Praxis episcoporum conferendae. 4 non solum « apud civi- 
lia gubernia vel acatholicos viros » ut dicitur in schemate, sed. 5 et dicatur sim- 
pliciter: « ipsaque episcoporum auctoritas augeatur ». 6 eorum annuam sal- 

tem celebrationem commendantes, institutio illa carebat consecratione vim legis 
pro universa Ecclesia habente. Defectui. 7 I. De conferendae constitutione. 
8 Quare paragraphus illa (pag. 14, linn. 25-27) ita corrigenda videtur: « Unaquae- 
que nationalis episcoporum conferentia peculiaribus regi debet statutis, quae ab 
ipsa conferentia conficienda atque probanda sunt, per duas saltem ex tribus par- 
tibus s uffr agior um secreto ab episcopis legitime coadunatis prolatorum, quaeque 
insuper a Summo Pontifice recognoscenda sunt ». 9 De conferendae modera- 

mine. 10 deest. 11 Ut pronum est, convenit ut Ordinarii locorum, exceptis 
vicariis generalibus qui in iure etiam nomine Ordinariorum loci veniunt (C.I.C. 
c. 198) de iure et cum suffragio deliberativo ad conferendam pertineant. Sic ratio 
habetur muneris peculiaris episcopi residentialis qui solus — sub auctoritate Summi 
Pontificis — plena cum responsabilitate dioecesim suam gubernat. Ne dioecesis 
aliqua duobus suffragiis gaudeat, praeter vicarios generales qui non sunt episcopi, 
excipiendi quoque videntur e coetu eorum qui cum suffragio deliberativo ad confe- 
rendam pertinent, non solum auxiliares, sed etiam coadiutores, etsi iure succes- 
sionis fruuntur. Addere tamen iuvat, iure communi, nisi aliud in litteris aposto- 
licis caveatur, coadiutorem episcopo prorsus inabili datum, habere omnia iura et 
officia episcopalia (C.I.C. c. 351 § 2). Quapropter talis coadiutor etiam de iure et 
cum suffragio deliberativo ad nationalem episcoporum conferentiam pertinebit. 
Quod vero peculiaria statuta attinet, schema decreti permittit ut etiam episcopi 
mere titulares in natione degentes, possint in nationalem episcoporum conferen- 
tiam cooptari, in eoque suffragio etiam deliberativo frui. Attamen, propter ratio- 
nes superius allatas, quibus alia adhuc adiungitur, hoc inopportunum videtur. Prae- 
cavendum est nempe ne decisio aliqua a conferentia proferatur ob vota praesertim 
episcoporum qui non sunt residentiales ideoque non plenam habent responsabi- 
litatem circa dioecesim aliquam regendam. Quod accidi potest in nationibus ubi 
plures sunt episcopi auxiliares aut mere titulares qui suffragio deliberativo ex 
hypothesi f ruerentur. Quare iure communi statuendum videtur ut episcopi coop- 
tati suffragio consultivo tantum fruantur. 12 Ex altera tamen parte praeca- 
vendum est. 13 His dictis, punctum 19 schematis (pag. 15, linn. 5-12) ita 
v. g. legendum esset: « Ut decisiones nationalis episcoporum conferentiae aequum 
habeant respectum ad unamquamque dioecesim ideoque unum tantum suffragium 
deliberativum pro quacumque dioecesi dari possit, de iis quibus conferentiae in- 
teresse competit, sequentia statuuntur: 1. Omnes Ordinarii locorum cuiuscumque 
ritus, vicariis generalibus exceptis, de iure et cum suffragio deliberativo ad natio- 
nalem episcoporum conferentiam pertinent. 2. Ordinario loci legitime impedito ius 
est coadiutorem vel auxiliarem, immo vel vicarium generalem qui non sit episco- 
pus, delegare, et quidem cum voto deliberativo. 3. Ex peculiaribus statutis etiam 




52 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



episcopi coadiutores et auxiliares, immo et mere titulares, in natione degentes, pos- 
sunt in nationalem episcoporum conferentiam cooptari, in eaque suffragio consul- 
tivo frui. 4. (par. 3 schematis prout stat). 14 Secunda. 15 Etsi nihil in 
schemate habetur — ut utar verbis exc.mi relatoris — « de praesidis electione eius- 
que in munere diuturnitate » — quaestione hac remissa « ad peculiaria statuta eum 
in finem ut quantum fieri potest, aequus habeatur respectus ad uniuscuiusque na- 
tionis particularem indolem » (relatio p. 19). 16 tamen. 17 ipso. 18 sal- 

tem. 19 in decreto conciliari. 20 nationalis episcoporum. 21 ut iura 
Ecclesiae eiusdemque libertas aptius et efficacius tutentur, quando uniuscuiusque 
nationis peculiaris indoles magis expostulat. 22 circumstantias. 23 quando 
apostolatus necessitates requirunt ut nullus intermediarius natione exterus interce- 
dat inter Summum Pontificem et episcopatum nationalem. 24 quae vim iuri- 
dicam habere possunt. 25 quae totam attingunt nationem. 26 approbante 
Summo Pontifice. 27 eum in finem ut iura Ecclesiae eiusdemque libertas et 
autonomia tutentur ad bonum fidelium melius et efficacius promovendum: quod, 
profecto, etiam in commodum cedit Summi Pontificis in munere suo respectu Ec- 
clesiae universae rite explendo. 28 Deinde, quoad Consilium permanens, quod 
ipsam conferentiam repraesentat in omnibus causis et negotiis eidem concredi- 
tis. 29 III. De conferentiae competentia. 30 affirmandum videtur inter 
alia: 1. conferentiam episcoporum facultatem habere statuendi ius particulare na- 
tionis quoad res illas, quae solutionem universalem excludunt aut inopportunum 
reddunt. Quod attinet quaestionem principii, de se nihil obstat quominus talis 
facultas conferentiis episcoporum tribuatur, quae hac in re ad Concilia plenaria 
et provincialia accedunt, in quibus, iure nunc vigente, episcopi collegialiter suam 
potestatem exercent. Quaeri tamen potest, utrum talis facultas conferentiis me- 
rito concedenda non inutilia reddat Concilia saltem plenaria; 2. conferentiae epi- 
scoporum competere facultatem dandi interpretationem authenticam decretorum 
Conciliorum plenariorum aut provincialium; 3. conferentiae episcoporum com- 
petere ius designandi episcopos a Summo Pontifice nominandos pleno iure mem- 
bra vel consultores SS. Romanae Curiae Congregationum, qui bis in anno v. g. 
in Urbe conveniant ad commune bonum magis promovendum; 4. conferentiae epi- 
scoporum competere ius proponendi aliquos peritos ecclesiasticos qui, sive stabiliter 
sive ad actum, in Romanae Curiae dicasteriis adlaborent sicque Romana Curia, ut 
dixit ipse Summus Pontifex, magis « supranationalis » evadat melioremque oecume- 
nicam praeparationem habeat » ( L’Oss . Rom. CIII n. 219). 31 IV. De con- 

ferentiae decisionibus. Hucusque decisiones nationalis episcoporum conferentiae. 
32 Conferentiae enim episcoporum in territorio nationali iurisdictione non gaude- 
bant. Evolutio tamen vitae socialis nostris diebus sine dubio dispositiones canonicas 
pro tota aliqua natione convenientes vel necessarias exigere potest. Hoc admisso, 
haberi poterunt decisiones quae iuridice ligabunt totam nationem neque discre- 
tioni singulorum episcoporum relictum erit, utrum tales decisiones in propria dioe- 
cesi promulgare velit necne. Cum talis obligatio certo certius coarctet potestatem 
propriam, ordinariam atque immediatam singulorum episcoporum, patet non quas- 
libet decisiones conferentiarum talem vim iuridicam habere posse. 33 deest. 

34 dumtaxat casus, in quibus talis obligatio vi ipsius iuris haberi poterit. 35 deest. 

36 nempe. 37 Quaeri enim potest quid in casu concreto habendum sit ut decla- 
ratio maioris momenti. Talis ergo. 38 et generalis. 39 n. 24 c. 40 Quod 
vero casum c attinet, casus ille admittendus videtur, dummodo revera agatur de 




CONGREGATIO GENERALIS LXV 



53 



rebus quae totam attingunt nationem, i. e. quae in omnibus dioecesibus eodem 
practice modo sese praebent eandemque solutionem pro tota natione expostulant. 
Fieri enim potest ut quod convenit uni dioecesi, graviter damnosum sit aliae dioe- 
cesi, quia saepe res non se habent eodem modo in singulis dioecesibus, etiam in una 
eademque natione. 41 Quoad primum notandum est melius libertati singulo- 
rum episcoporum satisfactum iri, si additur: tales decisiones scrutinio secreto pro- 
ferendas esse. Quotiescumque proinde agatur de imponenda aliqua obligatione 
iuridica, necessaria videtur iniunctio obligationis recurrendi ad scrutinium secre- 
tum. Quoad secundum, expressio abstracta « Sedes Apostolica » substituatur hic 
— sicut et alibi in schemate — locutione concreta « Summus Pontifex ». Solus 
enim Romanus Pontifex est episcopis superior. Praeterea, ut abusus possibiles 
praecaveantur, specificetur lin. 14: « ab ipso Summo Pontifice recognitae fuerint ». 
42 Quoad decisiones conferentiae episcopalis. 43 decisiones illae ab unoquoque 
utique episcopo accipi et ad effectum deduci debent morali cum obligatione, sed 
episcopus — qui solus plenam circa suam dioecesim responsabilitatem habet — 
in casu aliquo suae dioecesi proprio, contra decisiones conferentiae in sua dioe- 
cesi agere potest, dummodo antea praesidem conferentiae scripto certiorem faciat 
de suis agendi rationibus. Attamen. 44 deest. 45 Suadetur praeterea ut for- 
mulatio puncti 23 simplicior sit et indicet agi hic non de quibuslibet gravibus ra- 
tionibus, sed de rationibus quae peculiares sunt determinatae dioecesi, de qua 
tandem proprius episcopus tenetur rationem reddere. Denique, aliquando res expo- 
stulant ut episcopus statim agat. Quare omittatur etiam vox « antea » (pag. 16, 
lin. 8). Dicatur proinde, ut iam propositum est ( Emendationes n. 190): « Epi- 
scopus ob peculiares rationes contra decisiones conferentiae in sua dioecesi agere 
intendens, conferentiam per ipsius praesidem hac de re certiorem faciat ». 

Moderator: Proxima congregatio generalis erit crastina die, hora 
nona. 

Em. mus P. D. Eugenius card. Tis serant: Reponatur Sacrosanc- 
tum Evangelium. 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 
13 novembris 1963 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 
13 novembris 1963 



Exc.mus P. D. Pericles Felici, arch. tit. Samosatensis, secretarius 
generalis Ss. Concilii-. 

Moderabitur disceptationem in hac congregatione generali 66 em. mus 
ac rev.mus D. card. Iulius Dopfner, arch. Monacensis. 

Antequam prosequatur disceptatio circa cap. III schematis de epi- 
scopis et dioecesium regimine, loqui postulaverunt ad art. 57 Ordinis 
Concilii celebrandi exc.mi DD. Angelus Fernandes, arch. eoad. Delhiensis 
in India, Ioseph Busimba, ep. Gomaensis in Congo, Iosep Melas, ep. 
Nuorensis in Italia. 

Deinde prosequetur disceptatio circa cap. III, de quo verba facere 
postulaverunt em.mi ac. rev.mi DD. cardd. Franciscus Spellman, arch. 
Neo-Eboracensis in Statibus Foederatis Americae Septemtrionalis, Ioseph 
Frmgs, arch. Coloniensis in Germania; exc.mi DD. Marcellinus Olaechea, 
arch. Valentinus in Hispania, Gerardus McDevitt, ep. aux. Philadel- 
phiensis in Statibus Foederatis Americae Septemtrionalis, Aloisius M. 
Carli, ep. Signinus in Italia, Alfredus Ancel, ep. aux. Lugdunensis in 
Gallia, Antonius Pildain, ep. Canariensis in Hispania, Aemilius Guerry, 
arch. Cameracensis in Gallia, Ioseph Dammert, ep. Cajamarcensis in 
Peruvia, Garabed Amadouni, exarcha apost. pro Armenis in Gallia, 
Aloisius Alonso Munoyerro, arch. tit. Sionensis in Hispania, Guido 
Riobe, ep. Aurelianensis in Gallia, Laurentius Bianchi, ep. Sciiamchia- 
mensis in Sinis, Gerardus Coderre, ep. S. Ioannis Quebecensis in Canada, 
Edmundus Peiris, ep. Chilavensis in Ceylon, Ioannes Garner, arch. Prae- 
toriensis in Africa Meridionali, Franciscus Franic, ep. Spalatensis in 
Iugoslavia; rev.mus P. Benedictus Reetz, sup. gen. Congr. Beuronensis 
O.S.B.; exc.mi DD. Antonius Santin, arch.-ep. Tergestinus in Italia, 
Ludovicus Cabrera, ep. S. Ludovici Potosiensis in Mexico; Antonius de 
Castro Mayer, ep. Camposinus in Brasilia, Andreas Perraudin, arch. 
Kabgayensis in Ruanda, Eugenius Hurley, arch. Durbanianus in Africa 
Meridionali, Ismael Castellano, arch. Senensis in Italia, Elias Zoghby, 
vic. patr. Melchitarum in Aegypto, Ioseph Sibomana, ep. Ruhengeriensis 
in Ruanda. 




58 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



Memoramini, venerabiles Patres, crastina habitum iri suffragationem 
circa schema de instrumentis communicationis socialis. Qui vult suf- 
fragium ferre placet iuxta modum, praeparet modos. 

1 

Exc.mus P. D. ANGELUS FERNANDES 
Archiepiscopus tit. Neopatrensis, eoad. Delhiensis 

Em.mi Praesides ac Moderatores, venerabiles Fratres, 

Etsi vereor ne multis vestrum molestum sit post clausam discepta- 
tionem de cap. II orationem audire de hac re agentem, et quamvis mihi 
conscius sim psychologicum non esse vestram attentionem petere pro re 
quae iacta iam esse videatur, nihilominus cum ea quae proferam nondum 
sint dicta cumque consentiant mecum multi Patres ex variis partibus 
Indiae necnon ex diversis regionibus Asiae, invitus quodammodo ser- 
monem faciam. 

Loquar de renuntiatione episcopi sive ad dioecesanum sive ad regu- 
larem clerum pertineat, et de his quae cum hac renuntiatione connec- 
tunturd 

Velim ut quaestio 2 tractetur, et magis realistice et magis idealistice. 

Magis realistice primum. Ne quis umquam a renuntiatione quam 
in bonum dioeceseos facere debet, absterreatur prae timore incertitu- 
dinis vel inopiae, in schemate varii modi statuantur quibus congrua 
sustentatio fiat. Praeter obligationem primariam dioeceseos hoc etiam 
adiuvare potest. Conferentiae episcoporum moneantur ut domum aliquam 
instituant in qua tales episcopi se, si libeat, conferre possint, in qua, 
quantum ad curam corporis et salutem animae, apte eis provideatur, et 
in quantum ipsi valent, possibilitas alicuius ministerii sacerdotalis eis 
offeratur. Ubi necessarium foret, a communi thesauro Ecclesiae auxilium 
huic operi praestetur. Quodsi malunt in aliqua domo religiosa, aut etiam 
in privata habitare, ut etiam sustententur e fundo, si necesse fuerit, con- 
stituendo. Qui enim bene pro Ecclesia laboraverit, ius habet ut in pace 
in idipsum dormiat et requiescat. 

Sed etiam magis idealistice. Ideoque propono ut verba quae haben- 
tur in lin. 34, nempe: « illis insuper peculiares honores vel privilegia 
concedantur », omittantur, saltem quoad honores 2 et quidem propter 
sequentes rationes, quae sunt inter se connexae. 

1. Verum est sacerdotes et episcopos humanos remanere. Verum est 
quod solent homines honoribus allici. Ideoque decursu temporum, praxis 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



59 



Ecclesiae sat intricatum cursum honorum evolvit, cum insignibus et 
titulatura. 

Sed his praesertim diebus multi episcopi, sacerdotes et laici opinantur 
has concessiones humanae naturae factas limites excedere, et potius spi- 
ritum aulae imperialis redolere. In Evangelio relegunt quae de hac re 
Christus Dominus et Magister non tantum pharisaeis, sed et apostolis 
suis dixit, et mirantur quomodo cultus honorum videatur quasi orga- 
nizari apud illos qui mundum relinquere dicuntur ut Deo se voveant. 

2. Altissime locuti sunt in hac aula Patres conciliares de sanctitate 
quae hierarchiae competit. Ad hanc sanctam vocationem adimplendam 
Summi Pontifices Apostolicis Litteris saepe et fuse sacerdotes exhortati 
sunt. Inter praecipuas vero conditiones sanctitatis est recta intentio 
divini servitii. Nonne obstaculum obiicitur per mundanum cultum hono- 
rum qui non respondent cuidam officio? Cur tota illa gamma honorifi- 
centiarum quarum tam dives est Ecclesia? 

Dignitas sacerdotalis et pontificalis tota in eo est quod quis Christum 
repraesentat, et non offuscanda est per fascinationem nugacitatis, per has 
honorificentias quas Imperator Napoleon « crepitaculum adultorum » 
vocabat. « Les decorationes ce sont des hochets pour adultes ». 

3. Sacerdotes et episcopi in curam animarum laborantes, saepe de 
vitanda cupiditate et ambitione fideles admonent, ut eos in viam per- 
fectionis dirigant. Quomodo felicem exitum habere possunt tales direc- 
tiones et exhortationes si exemplum pastorum videtur esse indagatio 
amplioris gradus et quaesitus honorum? 

4. In schemate de Liturgia statutum est quod « usus pontificalium 
reservari debet illis ecclesiasticis personis quae aut charactere episcopali 
aut peculiari quadam iurisdictione gaudent ». Sane, episcopi, etiam post 
resignationem de sede residentiali factam, charactere episcopali insigniti 
manent. I deoque verus honor et digna aestimatio eis competunt . 4 Sed 
spiritus huius decreti ad evangelicam simplicitatem monet. Si honori- 
ficentiae 5 tolerari debent, officio sacro alligentur; secus, in oblivionem 
tradantur. 

5. Saltem versus finem vitae, sinantur episcopi in pace se ad obvian- 
dum 6 Domino praeparare, quin obtendantur coram oculis eorum quae 
minus conferunt ad eorum perfectionem sacerdotalem et salutem aeter- 
nam. 

Ob has et alias quae afferri possunt rationes, expungentur e textu 
quae spiritum mundanum sapiunt. Ne videatur Concilium talem modum 
agendi commendare. 

Liceat mihi latius hoc desideratum extendere. Cum recognoscitur 
Codex luris Canonici, deleantur omnia ista quae notionem carrierismi 




60 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



magis quam vocationis suggerunt. Sane optandum est ut Ecclesia in dies 
melius organizetur, dummodo semper fiat secundum spiritum Evangelii. 
Dixi. 



In textu scripto tradito: 1 De par. 2 n. 16, quae de renuntiatione episcopi agit 
pauca verba facio. 2 res. 3 deest. 4 deest. 5 honores ut malum 
quoddam necessarium. 6 obviam eundum. 

[Sub signaverunt etiam~\ J. Marcus Gopu, arch. Hyderabad (India); Dominic 
Athaide, arch. Agraen. (India); J. Rosario, ep. Amravatensis; Simon Lourdusamy, 
ep. aux. Bangalorensis; Alb. V. D’Souza, arch. Calcuttensis; Thomas Fernando, ep. 
Tuticorinensis; F. X. Muthappa, ep. Coimbatorensis; J. Mendonga, ep. Tiruchi- 
rapolitanus (India); B. Mudartha, ep. aux. Ihansi (India); L. T. Picachy, ep. 
Jamshedpurensis (India); Lawrence S. Nagae, bish. Urawa (Japan); P. Alban 
Swartbrick, PA Jullundur; L. G. Pereira, Bombay aux.; Michael Aruttukulam; Mi- 
chael Olcomendy, arch. Singapore; Francis Chan, bish. Penang; B. Vendargon, 
ep. Kuala Lumpur (Malesia); Arutswamy Daniel; J. M. v. d. Burgt, arch. Pon- 
tiniakensis. 



2 

Exc.mus P. D. IOSEPH BUSIMBA 
Episcopus Gomaensis 

Rev.mi Patres conciliares, 

Nomine decem episcoporum congolensium aliquas animadversiones 
cupio facere circa cap. II decreti de episcopis ac de dioecesium regimine. 
Temporis pretii causa breviter loquar. 

Omnes nos mentem adhuc habemus verba quibus utebatur Summus 
Pontifex Ioannes XXIII ad finem huius Concilii Oecumenici definien- 
dum: Concilium debet esse « aggiornamento », i. e. principium refor- 
mationis Ecclesiae, tam internae quam externae, ad maximum animarum 
bonum, quae est suprema lex Ecclesiae agendi. 

In regionibus nostris, populus, magno cum gaudio nuntium Con- 
cilii recepit, et cum magna attentione et maxima spe laborum Patrum 
Concilii successum expectat. 

Episcopi congolenses ergo, ex conscientia, suum esse existimant clare 
eorum sensus exprimere circa nominationem, in eorum natione, episco- 
porum auxiliarium. 

Ad maximum evangelizationis progressum et ne decipiamus populum 
nostrum, duas res putamus necessarias: 1. ut multiplicentur episcopi ex 
populo nostro exorti; 2. quoad episcopos auxiliares, omnino nostram 
facimus mentem ab exc.mo D. Tchidimbo nuper declaratam: ne, sine 
aliqua gravi pastorali ratione, amplius episcopi auxiliares nominentur. 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



61 



Praeter rationes in hac aula iam expositas, quasdam volumus adiicere. 

1. Populus noster notionem episcopi auxiliaris eamdem non habet 
quam possunt concipere populi in antiquioribus ecclesiis notionem } In 
eius mentalitate unum tantum potest pagus habere ducem. 

Post grandes consecrationis caeremonias in quibus omnia ducis et 
pastoris insignia solemniter novo episcopo remittuntur, populus noster 
non intelligit cur novus electus plenam responsabilitatem, sollicitudinem 
et auctoritatem non habet. 

2. In natione sui iuris, ubi laici rem publicam regunt et moderan- 
tur, nominatio africanorum ut episcoporum auxiliarium episcopis pere- 
grinis consideratur ut defectus confidentiae in africanos presbyteros et, 
ut ita dicam, ut quaedam species diffidentiae erga populi ingenium pro- 
prium... 2 Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 Quapropter humiliter proponimus ut, 
in posterum, non iam nominentur episcopi auxiliares, et ut situatio episcoporum 
auxiliarium solutionem inveniat per dismembrationem et erectionem dioecesium, 
vel aliter. 

[ Subscripserunt etiam ] Pierre Kimbondo, ep. Kisantu; Thomas Kuba, ep. 
Mahagi; Ioseph Malula, ep. aux. Leopoldville; Raymond Ndudi, ep. aux. Boma; 
Alex Nzundu, ep. aux. Kikwit; Simon Nzita, ep. aux. Matadi; Louis Nganga, 
ep. aux. Lisala. 

Moderator : Loquatur nunc exc.mus D. Ioseph Melas, et postea fit 
transitus ad disceptationem de cap. III, in qua ut primum loquatur 
em.mus D. card. Franciscus Spellman, arch. Neo-Eboracensis in Statibus 
Foederatis Americae Septemtrionalis. 

3 

Exc.mus P. D. IOSEPH MELAS 
Episcopus Nuor ensis 

V enerabiles Patres, 

... 1 Quae modo 2 dicturus sum ad ea referuntur quae iam antea qui- 
dam dixerunt. 

Quando in hac solemni aula Pater quidam loquitur, bene novit se 
plus quam bis mille auditores habere, aetate et experientia maturos, et 
undique e toto orbe selectos. 

Decorum quidem et honorificum est hic coram amplissimo Ecclesiae 
Senatu loqui, et a tot praeclaris viris audiri. At neminem fugit omnes 




62 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



qui adsunt non tantum auditores esse, sed et iudices, et censores, et 
quandoque reprehensores, immo et obtrectatores! Quod quidem ad me 
primum ipse refero, sive multoties et quotidie et continuo audientem et 
notas mihi scribentem, sive semel loquentem. Nec celare possum me 
nimio affici gaudio quoties Patres Conciliares verba faciunt sapientiae 
plena, scitas ratiocinationes, et doctas argumentationes promentes. Haec 
maxima aula quasi schola, immo et velut palaestra nobis apparet in qua 
tot magistri docent, et totidem alumni discunt, sed omnes veritatem uno 
corde vehementer quaerunt. 

Quae cum ita sint miror quosdam quandoque, his praesertim novis- 
simis diebus, quaedam protulisse verba quae veritatem, ut decet, non 
verentur. Parcite mihi, Patres, minime mihi in animo est ceteros iudi- 
care, aut eorum voluntatem damnare quam semper rectam et bonam 
aestimandam puto, sed tantum ad ea me referre verba quae auribus no- 
stris audivimus, quae hic coram ... 3 . 

Moderator. Loquaris de cap. II, exc.me Domine. 

Orator. Statim venio ad verba. Gaudemus et laetamur in cap. II 
nostri schematis / argumenta proponi ad disceptandum quae abhinc mul- 
tos annos mentem angunt, ut puta de aetate statuenda qua episcopi de 
dioecesis regimine cedant, quod praesertim ut monitum existimandum 
est ut ita dicam indicativum. Non enim magis interest aetatem ipsam 
proprie statuisse quam principium potius asseruisse, nec supra modum 
extollenda sunt incommoda quae exinde provenire timentur. Etsi prae- 
visa dispositio non ad amussim ad effectum adduceretur, non sine pon- 
dere monitum tamen maneret quo scirent omnes ita dispositum esse. 

Principium generale omnino excipiendum esse puto, quod in par. 16 
continetur, quo nempe statuitur episcopos residentiales, ceterosque in 
iure ipsis aequiparatos, qui ob permanentem valetudinis defectum vel 
ob ingravescentem aetatem aliamque gravem causam, implendo pastorali 
muneri minus apti evaserint, rogari debere ut, ob Dei atque animarum 
amorem sponte renuntiationem ab officio ipsi faciant, quando fieri non 
potest ut recto dioecesis regimini provideri possit per coadiutorem vel 
auxiliarem. 

Propono tamen ut aetas non certo ad annum 75 statuatur, sed etiam 
potius ad annum 80, firma tamen S. Sedis facultate eamdem anticipandi 
vel 5 annum 75, vel etiam antea si casus ferat, quando nempe praevisae 
condiciones prius maturescant. Sic enim melius vitabuntur aetatis fata- 
lia, et qui per annos et decennia dioecesim praeclare rexit novum cumu- 
labit honorem si de regimine cedat et eius locum alius occupet qui animas 
dirigat renovato vigore. 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



63 



Celebratio Concilii Oecumenici optima est occasio minime praeter- 
eunda ut hoc solvatur problema quod amplos obtinebit repercussus et in 
clero dioecesano, cum de parochis substituendis agetur. 

Nec probanda mihi videtur eorum opinio qui nullum terminum defi- 
niendum putent et episcopum tamdiu dioecesim suam regere posse dum 
vixerit, nulla habita ratione aetatis aut valetudinis. Nec valet exemplum 
afferre quorumdam Summorum Pontificum qui universam Ecclesiam re- 
gere perrexerunt etiam post nonaginta annos transactos. Notandum enim 
in nostro schemate de episcopis tantummodo agi qui fere tria millia toto 
in orbe sunt, et a Concilio celebrando, ut audivi, plura centena episco- 
porum absunt, forsan ultra sexcenti, generatim ob infirmam valetudinem 
aut senectutem; non agitur autem de Summo Pontifice qui unus pro tota 
Ecclesia est, qui certissime sub lege non cadit, qui insuper extra ordi- 
nem omnino putandus est, et ut experientia docet, specialissime gau- 
dere censendus est gratia status et insuper in suo supremo explendo 
munere, etiam quando et valetudine et aetate adhuc valet, — omnes no- 
runt undique et multipliciter a tot adiuvari praelatis, ita ut in casu 
infirmitatis aut senectutis, Ecclesia damnum vix aut iniuriam pati poterit; 
nec ceterum excludendum est etiam Supremum Pastorem, si Dominus 
ita permiserit, posse et ipsum Summo Pontificatui renuntiare absque 
mea aut vestra sententia, et Oecumenicum Concilium minime interpel- 
lat 6 Cetera scripto tradam . 7 Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 Antequam verba faciam quae hoc schematis caput 
respiciunt, sinite, quaeso, quaedam me praemittere quae generalia quidem sunt 
et summam totius schematis tangunt. 2 vero. 3 prolata sunt et ideo ad om- 
nium audientium iudicium quodammodo oblata et subiecta, quae tandem ad respon- 
dendum fere provocant, et velut ad pugnam lacessunt. Actio enim et obnoxa vo- 
luntas (italice « azione e reazione ») aequales et congruentes sunt. Supervacaneum 
est animadvertere, quotiescumque veritas laeditur et nos ipsos omnes offendi et 
quasi intoleranda iniuria vexari. Iure igitur meritoque palam respondendum 
censeo his quae hic dicta sunt, et duplici ratione: prima ut veritas aperte declaretur 
et pateat, et secundo ne quis putet sibi licere quaecumque proferre errata, neve 
eadem ab omnibus admitti cum ab eis toto corde dissentimus. Nihil mirum ab 
omnibus iudicari qui omnibus loquitur. Me non latet iudicium iustum Deum pro- 
ferre posse tantummodo pro summa aequitate qua pollet; at nonnulla et homines 
diiudicare queunt quibus Creator vestigii sui tantillum indidit, quos ad imagi- 
nem et similitudinem suam creavit. Gratias agimus et gaudemus in hoc solemni 
Patrum consessu maximam vigere loquendi libertatem, et omnes eadem aequali- 
tate potiri. Quae Ordo Concilii Oecumenici celebrandi statuit omnes novimus: 
omnes qui verba facere postulant nomina sua antea praesignificare debent, et 
per decem tantum momenta, immo nunc octo minuta dumtaxat, loqui fas est. At, 
si fieri posset, interdum illico respondendum esset, nulla interposita mora, post 
audita verba quae animum vehementer quandoque commovent, et perturbant. At 




64 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



iusculum, ut aiunt, non tantum calidum sed et frigidum sorbetur. Audivimus ergo, 
et pluries, in hac aula, lamentationes, accusationes, censuras, reprehensiones, velut 
ignita iacula, contra Romanam Curiam coniecta et praesertim novissime contra 
Supremam S. Officii Congregationem. Pro veritatis amore solummodo loquar, teste 
mihi Domino, ideoque superfluum censeo a vobis quaerere ut mihi credatis nullam 
mihi esse mentem ut cuiusdam personae vel officii defensionem suscipiam, quod 
non esse meum fateor, quod immo temerarium esset, nec quemquam ceterum 
mea defensione egere patet. Nec me retrogradum, ut aiunt, putetis, nec rerum con- 
servandarum studiosum (italice « conservatore »), quia et ipse contra lamenta 
protuli. At qui hucusque locuti sunt, saepe saepius partem solummodo negativam 
prae oculis habuerunt, omnimode praetermissa parte positiva, culpas si quae sunt, 
et forsan iniurias sibi illatas, respicientes, sed multa beneficia ignorantes. « Peras 
imposuit Jupiter nobis duas », ut Aesopi fabula refert: quo fit ut aliorum vitia 
facile videamus eaque aliquando amplificata, nostraque vero post terga mittamus. 
Verum oculos nobis duos in fronte fixit Dominus ut omnia attente videre possi- 
mus, ne facile decipiamur. In Romana Curia defectus esse nemo qui videt negare 
poterit, eosque emendandos et corrigendos unanimiter petimus. At sunt multa 
quoque bona; nec ego paucis offendar maculis ubi plura nitent. Et Summus Pon- 
tifex Paulus VI, quem Dominus sospitet, ipse promisit atque spopondit Romanam 
Curiam minime esse quid irreformabile. Et prudentia atque veritas id postulant 
ne defectus et difficultates amplificentur quia facilius corriguntur quae revera sincere 
proponuntur, cum e contra difficilius obtinentur quae falsitate inficiantur. Quae- 
dam latius et inflatius dicta, si forte in scriptis edenda essent, et facultatem quis 
peteret ea prelo imprimendi, quisnam nostrum talia permitteret publici iuris fieri 
quae nosmetipsos haerentes faciunt? Quaedam denique dicta sunt quae Romani 
Pontificis auctoritatem et dignitatem laedunt quasi ipse quoddam impedimentum 
esset et obstaculum ne unitas christianorum fiat! Facilis accusatio, quia verbis 
prolata, sed inepta et fundamento carens et opinionibus infecta. Sed facilior re- 
sponsio quia factis et saeculorum historia probata. Nimis esset longum de hoc 
morari et singula persequi. Placet tamen Patres rogare qui talia locuti sunt ut 
historiae libero animo studeant, praesumptam suspicionem deponant et humili- 
tatem colant, veritatem facientes in caritate. Quodsi tantum centesima pars, aut 
etiam millesima, illius humilitatis et virtutis inveniretur apud quosdam fratres 
orientalium Ecclesiarum quae in Romano Pontifice fulget, ut omnes facile com- 
probare potuerunt praesertim cum adhuc viveret Summus Pontifex Ioannes XXIII 
i. m., et cum iterum Concilium Oecumenicum Paulus VI die 29 septembris ape- 
ruit, tunc certissime saepta et valla in pulverem ruerent quae ignorantia potius 
et superbia aut praeiudicatis opinionibus exstructa sunt. Nec nos latere potest 
universos Ecclesiae filios toto corde ad hanc aulam oculos iamdiu convertisse, et 
permagna a Patribus exspectare. Tantam decipere spem nefas est! 4 Nunc 
autem pauca de cap. II nostri schematis, in quo laetamur. 5 ad. 6 inter- 
pellato. 7 Nunc autem alia animadversio quae ad suffragationis disciplinam 
pertinet. 

Quandoque Patres ad suffragationem exprimendam invitantur non tantum de 
quibusdam schematibus aut schematis articulis sed etiam ad stabiliendum num 
argumenta quaedam ponenda sint vel non in disceptationem; sed quae ponuntur 
quaestiones tales saepe sunt quae distinctionem prius exigant quam ad suffragatio- 
nem subiiciantur, ut accidit quando die 30 elapsi mensis congregationis generalis 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



65 



suffragiis quinque oblatae sunt propositiones ut Patrum mens dignosci posset. A 
Patribus tunc exquisita est suffragatio per « placet » aut « non placet », dum e 
contra plures distinguere voluissent, ut v. g. in casu diaconatus instaurandi. Et 
ideo qui dixit « placet » dimidiam tantum suae mentis partem exponere potuit, 
dum partim adprobare nolebat; et similiter e contra pro his in quibus « non pla- 
cet » dixerunt! Si quando iterum idem fortasse contigerit melius erit ut suffra- 
gatio fieri possit etiam per « placet iuxta modum » et tunc sententia nostra clarior 
patebit. Nonne magistri nostri ita nos docuerunt cum in cursu philosophiae logicae 
studebamus? Antequam respondeas, distingue saepius! 

P. S. Denique sinite me aliam considerationem adiungere, ad modum appendi- 
cis, quae nec schema nostrum respicit nec ad hoc caput refertur, sed aliquomodo 
ad Concilium certissime pertinet. 

Quando in initio generalis congregationis sacrosanctum Missae sacrificium ritu 
latino celebratur, et Missa « de Spiritu Sancto », fere quotidie recitatur, exc.mus 
celebrans, dum Evangelium legit et Domini verba recitat, hoc mendum facile audire 
est: « Sermonem quem audistis non est meus »...! 

Potestne recte dici « Sermonem non est meus »? Nonne dicendum, ut patet, 
« Sermo ... non est meus »? 

Haud dubium quin celebrans ita inconsiderate legat eo quod textus in libro 
taliter mendosus prostat. 

Quod anno quoque praeterito, Concilio primitus ineunte, acciderat, et de re 
coram ipse conquestus sum, quin tamen error tolleretur. 

Videretur ergo citius tandem error corrigendus qui plurimorum aures offendit 
qui latinum idioma, etsi paululum, norunt, quorum quidam etiam inter Observato- 
res certissime sunt, et omnium nostrum interest ne cui risum moveamus, neve lu- 
dibrio simus! Quae significans, gratias agam si incommodum demum quis remo- 
vere voluerit. 

\_Suh signaverunt etiam ] Iacobus Canonero, ep. Astensis; Giovanni Proni; 
Franciscus Monaco; Giang. Luigi Marinoni. 



4 

Em.mus p. D. FRANCISCUS card. SPELLMAN 
Archiepiscopus Neo-Eboracensis 

Venerabiles Patres et Fratres, 

Conferentiae episcoporum, quae iam habentur in omnibus, vel fere 
omnibus nationibus, certe valde utiles sunt quia ex ipsis praeclara lu- 
mina omnes trahunt ad varias quaestiones communes solvendas. Attamen, 
meo indicio / non esset bonum conferentiis tribuere potestatem aliquid 
decernendi cum iuridica obligatione pro singulis episcopis. 

Necesse enim est ut episcopi omnino liberi maneant in regimine suae 
dioecesis, quamvis mor aliter — non quidem iuridice — oporteat ut in 
rebus quae pertinent ad totam nationem cum reliquis episcopis con- 
sentiant. 




66 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



Decreta cum vi obligatoria relinquantur Conciliis plenariis et provin- 
cialibus, quibus praeest Legatus Apostolicus ... 2 . Nec haec eadem decreta 
promulgari possunt ... 3 , antequam probata sint a S. Sede. 

Si conferendae episcoporum gauderent iure decernendi iuridice, scii, 
cum vi obligandi, et quidem sine praesentia Legati Apostolici, auctori- 
tatem haberent superiorem auctoritate Conciliorum, quod absonum es- 
set. Dixi. 



In textu scripto tradito : 1 deest. 2 (cf. can. 2816 I.C.). 3 (cf. 

can. 291 I.C.). 

5 

Em.mus P. D. IOSEPH card. FRINGS 
Archiepiscopus Coloniensis 

V ener abites Fratres, 

Habemus in Germania quoad nationales conferentias experientiam 
plusquam centum annorum. Prima conferentia fuit anno 1847. Post vi- 
ginti tantum annos prima statuta data et constituta sunt, quae non ap- 
probationi Sedis Apostolicae subiiciebantur. Per praxim tradebantur et 
adhuc sunt in vigore. 

Decisiones harum conferentiarum Fuldensium non habebant nec ha- 
bent vim iuridicam, sed unusquisque episcopus regit suam ecclesiam iuxta 
conscientiam suam et iuxta normas iuris. 

Non habemus secretariatum generalem, sed praeter praesidem exstat 
secretarius qui facit protocollum; ceteri labores ante et post conferen- 
dam fiunt in vicariatu generali praesidis. 

Hoc modo liberiori sat magna opera effluxerunt ex nostris conferen- 
dis, e. g. post ultimum bellum comitatus centralis pro actione catholica 
in tota Germania, opus a Nicolao Cusano nuncupatum pro adiuvandis et 
catholice formandis studentibus laicis durante studio universitario, opus 
pro aedificandis ecclesiis et scholis in regionibus diasporae Germaniae, 
opus « Misereor » contra famem et infirmitates in mundo, opus « Adve- 
niat » quod respicit ad curam animarum in America Latina. 

Similes et florentes conferentiae exstant in aliis regionibus, e. g. in 
Statibus Foederatis Americae Septemtrionalis, in Canada, in Gallia, et 
in multis aliis nationibus Europae, ex quibus sat magna opera, immo 
maiora quam nostra, exierunt in bono communi humanitatis. 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



67 



Ex nostris experientiis elucet summum momentum in his conferen- 
dis non habere statuta scripta et impressa, sed spiritus qui debet esse 
spiritus libertatis, voluntarietatis et caritatis fraternae. 

Quapropter, assentiendo iis quae dixit em. mus card. Spellman, has 
emendationes proponere audeo: 

Ad n. 18: ne multiplicentur provincialia concilia, sed fiant oppor- 
tuno tempore sicut concilia plenaria. Ad verba « Constituatur conferen- 
tia nationalis » addatur: « cuius praeses a membris eligatur unus ex epi- 
scopis residentialibus ». 

Nn. 20 et 21 expungantur, sed remittatur libertati uniuscuiusque 
conferendae an velint condere consilium permanens, commissiones, et 
secretariatum generalem. 

Ex tali secretariatu generali condendo imminere videntur non pauca 
pericula. Quis enim erit revera spiritus rectus in his conferendis: an 
episcopus praesidens an secretarius generalis, qui forsitan non est epi- 
scopus vel episcopus residentialis? Timendum, ne minores dioeceses ca- 
dant in ditionem aliquam alicuius praelati qui nomine secretarii generalis 
omnia dirigit et etiam pecunias distribuit. 

Expungatur etiam punctum 23 quod agit de episcopo non agente 
secundum decisiones, quia non digna episcopo esse videntur. 

Ad punctum 24, qui agit de decisionibus vim obligatoriam haben- 
tibus, restringantur hi casus ad minimum. Primae phrasi addatur haben- 
das esse duas lectiones eiusdem materiae ante votationem et quidem di- 
versis diebus, ne subitanea propositione alicuius schematis episcopi op- 
primantur. Remaneant ex quatuor incisis a) usque d) tantum a) et c ), 
i. e., res quae communi iure vel e mandato speciali Apostolicae Sedis 
conferentiis commissae sint; et c), res in quibus tractatur cum gubernio 
civili. 

Venerandi Patres, servate in conferentiis nationalibus singulorum 
libertatem et omnium caritatem, ne occidat littera, sed spiritus vivificet. 
Dixi. 



Textus scripto traditus-. 

Quoad conferentias nationales in Germania habemus experientiam plus quam 
centum annorum. 

Statuta provisoria episcopi conferentiis suis dederunt anno 1867, viginti annos 
post primam conferentiam. Aliquot post annos statuta definitiva facta sunt, sed 
approbationi Sedis Apostolicae non sunt subiecta. Haec statuta per praxim tan- 
tum tradebantur. Singulae conferentiae inter se non coalescebant in institutum 
stabile, sed unaquaeque conferentia in se et pro se stabat, ita ut semper sermo 
fuerit de conferentiis in plurali non de una stabili conferentia. 




68 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



Decisiones non habent vigorem iuridicum, sed unusquisque episcopus secun- 
dum suam conscientiam et normas iuris regit Ecclesiam suam. Revera autem fere 
semper omnes se voluntarie conformant decisionibus conferentiae. 

Hoc modo opera satis magna ex conferentiis prodierunt, e. g. ultimis annis 
comitatus centralis pro actione catholica in Germania, opus a Nicolao Cusano nun- 
cupatum pro studentibus laicis bonis dotibus mentis praeditis adiuvandis, opus 
pro ecclesiis et scholis in regionibus diasporae aedificandis, opus « Misereor » con- 
tra famem et infirmitates in mundo, opus « Adveniat ». 

Similes et florentes conferentiae ex longo tempore exstant in aliis regioni- 
bus, e. g. in Statibus Foederatis Americae Septemtrionalis, in Canada et in pluri- 
bus nationibus Europae centralis, ex quibus opera non minus magna immo maiora 
profluxerunt. 

Secundum nostras experientias summum momentum in conferentia non ha- 
bent statuta iuridica sed spiritus, qui debet esse spiritus libertatis, voluntarietatis 
et caritatis fraternae. 

Quapropter has emendationes proponere audeo: 

1. Quoad n. 18 ne multiplicentur Concilia provincialia, sed sicut Concilia 
plenaria opportuno tempore habeantur. Verbo « nationalis episcoporum conferen- 
tia » addatur « ..., cuius praeses a membris eligatur unus ex episcopis residen- 
tialibus ». 

2. Statuta ne subsint approbationi Sedis Apostolicae. 

3. Deleantur nn. 20 et 21 de Consilio, commissionibus et secretariatu generali, 
et relinquatur singulis conferentiis libertas haec condendi vel non. Ex secretariatu 
generali erigendo magna pericula imminere videntur. Quis enim erit verus prae- 
ses conferentiae, episcopus praesidens an secretarius generalis, qui forsitan non est 
episcopus residens? Timendum, ne praesertim dioeceses minores in dicionem ali- 
cuius praelati cadant, qui sub nomine secretarii generalis omnia dirigit et pecunias 
distribuit. 

4. Deleantur ea, quae dicuntur in n. 23 de episcopo contra decisiones confe- 
rentiae agente, quia digna episcopo non sunt. 

5. Quoad decisiones iuridice obligantes addatur duas lectiones, et quidem 
diversis diebus ante votationem esse habendas, ne subito opprimantur episcopi. 
Incisa n. 24 b ) et d) deleantur, ut remaneant tantum a) et c), i. e.: a) si agatur de 
rebus, quae a iure communi vel mandato speciali S. Sedis conferentiis commissae 
sint, c) si agatur de rebus cum Gubernio civili tractandis. 

Venerabiles Patres, servate in conferentiis nationalibus singulorum libertatem 
et omnium caritatem, ne littera occidat, sed Spiritus vivificet. 

Emendationes. 

Ad I. N. 18 § 1 (pag. 14, linn. 19-24) legatur: « Praeter Concilia plenaria et 
provincialia, quae opportuno tempore legitime celebrari possunt, stabiliter in una- 
quaque natione constituatur et ab Apostolica Sede recognoscatur nationalis epi- 
scoporum conferentia, cuius praeses a membris eligatur unus ex episcopis residen- 
tialibus ». 

N. 18 § 2 (pag. 14, linn. 25 s.): In textu deleantur verba « et ab Apostolica 
Sede probandis ». 

Ad II. Deleantur §§ 20 et 21 (pag. 15, linn. 21-31). 

Ad III. Deleantur § 23 (pag. 16, linn. 6-10). 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



69 



N. 24 § 1 (pag. 16, linn. 12-16) legatur: « Decisiones nationalis episcoporum 
conferendae, dummodo legitime et post duas saltem lectiones diversis diebus 
ante votationem habendas per duas ex tribus partibus suffragiorum prolatae sint 
necnon ab Apostolica Sede recognitae fuerint, singulos episcopos etiam iuridice 
obligant in his, qui sequuntur, dumtaxat casibus: ». 

Deleantur n. 24 § 1 b) et d ) (pag. 16, linn. 21 s. et 25-28). 



6 

Exc.mus P. D. MARCELLINUS OLAECHEA LOIZAGA 
Archiepiscopus Valentinus 

V enerabiles Patres ac Fratres, 

Votum a me exponendum ac defendendum, iam heri a duobus sal- 
tem Patribus cardinalibus, nunc a cardd. Spellman et Frings, 1 expositum 
rite ac defensum fuit. 

Ad recalcandum, tribus circiter minutis, absolvam. 

Ut viam cuicumque Ecclesiae nationali ubique terrarum, totis vi- 
ribus praecludamus, eiusdemque et umbram fugiamus, oligarchiam quam- 
dam, ut ita dicam, episcopalem, in nationibus vitemus, et liberrimam 
viam ad Supremum Pastorem adeundum episcopis relinquamus. Ad quod 
securius obtinendum sequentes emendationes appono: 

... 2 De confer entiis moderamine. Art. 19, § 3: haec vel similis con- 
clusio adiungatur: « Praevideatur autem ut omnes una simul aliquando 
coalescant, ut vocem proferre personaliter queant ». Sic enim, magis ac 
magis liberos et responsabiles se sentient, magis ac magis sese inter se 
cognoscent; et, dum fraterne strictius convinciuntur, Supremo Pastori 
intimius, singillatim, uniuntur et subiciuntur. 

De conferendae decisionibus. Art. 23 ut supervacaneus supprima- 
tur; vel, si restat, verbum « antea » expungatur; ne episcopus, qui ob 
graves rationes agit, tarde et anxie agere cogatur. 

In art. 24, littera a) supprimantur verba: « sive ex iure communi, 
sive... »; cetera integre relinquendo. Item, litteris b) c) d ), verba omnia 
funditus, ut iuridice obligantia, eradicentur; ut ea tantum remaneant 
iuridice obligantia quae S. Sedes sic disponat. 

Concludo. Si de Curia Romana, mihi quidem pergrata, quae per 
tot episcopatus annos, validissimo semper auxilio fuit, ut perfectior eva- 
dat — omnia certe perfectibilia sunt — voces in hac aula auditae fue- 
runt... quid fiet, venerabiles Patres, si inter Romanam Curiam et episco- 
pos conferentiae episcopales praedictae, non tantum — ut apud nostra- 
tes feliciter vigent — morali ac fraterna, sed aliquoties et iuridica vi 




70 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



darentur? Principiis obstemus. Quae liberrimum ad Supremum Pasto- 
rem aditum, episcopis praepediant, Deus benignus avertat. Arnen. 



In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 De conferentia episcoporum. Art. 18 
par. 2, haec vel similia verba addantur: « Huic autem menti statuta, nunc tem- 
poris vigentia, accommodentur ». 



7 

Exc.mus P. D. GERARDUS VINCENTIUS McDEVITT 
Episcopus tit. Tigiensis, aux. Philadelphiensis Latinorum 

Venerabiles Patres , 

Loquor nomine proprio sed spero me exprimere mentem multorum 
episcoporum qui sicuti ego sunt episcopi sic dicti 1 mere titulares. Ob- 
servationes quas profero diriguntur ad cap. III, art. 19, pag. 15, ubi 
agitur de iis quibus conferentiae nationali 2 interesse competit. In nu- 
mero 1 huius articuli statuitur omnes Ordinarios locorum et coadiutores 
de iure et cum suffragio deliberativo ad nationalem episcoporum confe- 
rendam pertinere. Vere dignum et iustum est. Sed in numero 2 huius 
articuli conatus fit decernendi quid faciendum sit de iis qui sunt epi- 
scopi mere titulares. Et revera benigne decernit hos posse cooptari in 
nationalem episcoporum conferendam, et si cooptentur, posse habere 
suffragium deliberativum aut consulti vum tantum. 

Omnia haec mihi videntur absona esse. Cur? Recenter 3 em. mi mo- 
deratores proposuerunt Patribus conciliaribus varias propositiones ad 
hunc finem ut per suffragationes adaperiatur propensio congregationis 
circa propositas quaestiones. Ex suffragationibus factis placuit Patribus 
ita apparari schema ut dicatur episcopalem consecrationem summum gra- 
dum sacramenti Ordinis constituere, ut dicatur omnem episcopum legi- 
time consecratum, etc., membrum esse corporis episcoporum, ut dicatur 
corpus seu collegium episcoporum in munere evangelizandi, sanctificandi 
et pascendi succedere collegio apostolorum et ipsum una cum capite 
suo Romano Pontifice et numquam sine hoc capite, etc., plena et suprema 
potestate in universam Ecclesiam pollere, ut dicatur tandem praedictam 
potestatem ipsi collegio episcoporum capiti unito competere iure divino. 

His praedictis, quaero imprimis / quomodo possimus uti voce « me- 
re » relate ad episcopos titulares. Si hae suffragationes manifestant men- 
tem Patrum et si fiet in posterum mens huius Concilii, haec vox « mere » 
debet deleri ab hoc articulo et ab omnibus documentis huius Concilii. 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



71 



Est ipsa consecratio episcopalis quae valet et nihil aliud. Nulla distinc- 
tio invenitur in his propositionibus et suffragationibus, et nec nos distin- 
guere debemus. 

Propter easdem rationes, nempe, illas propositiones quae placuerunt 
Patribus, nescio omnino quomodo hic articulus possit dare episcopis ti- 
tularibus solummodo possibilitatem pertinendi ad conferentiam episco- 
porum propriae nationis. Est mens Concilii ut episcopus facilius coopte- 
tur in collegium episcoporum quam in conferentiam nationalem episco- 
porum? Sed quilibet episcopus vi ipsius consecrationis episcopalis fit 
membrum collegii episcoporum, non autem secundum hunc articulum 
membrum conferendae episcoporum nationalis. 

Et, si episcopus titularis cooptetur in conferentia episcoporum, 
adhuc remanet quaestio de suffragii iure quo fruatur. Episcopi titu- 
lares, secundum C.I.C., 5 non habent ius participandi in Concilio Oecu- 
menico nisi invitentur, quae praescriptio mea humili opinione etiam 
mutari debet 6 ; sed si invitentur ad Concilium Oecumenicum 7 C.I.C. 
concedit eis praesumptivum suffragium deliberativum nisi aliud ca- 
veatur. Etiam hic vidimus episcopos titulares posse facilius partici- 
pare in Concilio Oecumenico quam in conferentia episcoporum propriae 
nationis. Si omnes episcopi vi ipsius legitimae consecrationis episcopalis 
fiunt membra collegii episcoporum et in hoc collegio una cum capite 
plena et suprema potestate universam in Ecclesiam pollent, haud con- 
cipi potest possibilitas excludendi episcopos titulares a conferentia na- 
tionali episcoporum. 

Debeo confiteri me non posse intelligere rationem agendi quorum- 
dam P 'atrum conciliarium , em.mis cardinalibus non exceptis : tantum la- 
borant, tantum loquuntur pro colle gialitate omnium episcoporum una 
cum capite in Ecclesia universa regenda — et in hoc plene assentior — 
sed eodem tempore iidem Patres nolunt dare episcopis titularibus, auxi- 
liaribus, ullam participationem in regimine dioecesis vel in conferentia 
episcoporum nationali. Mea opinione accessorium sequitur principale, 
et principale mea opinione est collegium episcoporum . 8 

Proinde propono: 1. ut vox « mere » expungatur ab hoc articulo, 
nec amplius adhibeatur relate ad episcopos titulares; 2. ut omnes epi- 
scopi titulares in natione degentes et — attendatis bene 9 — aliquod 
munus in natione 10 implentes, e. g. episcopus auxiliaris , n de iure per- 
tineant ad nationalem episcoporum conferentiam; 3. ut omnes hi epi- 
scopi titulares supra descripti 12 f ruantur in conferentia nationali suffra- 
gio deliberativo saltem eo sensu quo C.I.C. eis concedat pro Concilio 
Oecumenico. 

Concludendo, observationes meae non diriguntur contra ideam con- 




72 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



ferentiae episcoporum nationalis quae mihi in genere et secundum men- 
tem em.mi card. Meyer 13 placet, nec contra conferendam episcoporum 
nationalem in Statibus Foederatis Americae Septemtrionalis, in qua om- 
nes episcopi sunt membra et quidem cum suffragio deliberativo. Sed si 
art. 19 remanet sicuti est, timeo ne in posterum mutationes fiant, for- 
sitan etiam in Statibus Foederatis. 

Multi episcopi titulares sedes habent, me haud excepto, in loco de- 
serto sitas, sed ex hoc non sequitur nos esse voces clamantes in deserto. 
Ni fallor, nos sumus potius voces clamantes in Concilio et debemus 
esse etiam voces clamantes in conferentiis nationalibus 14 episcoporum. 
Dixi. [Plausus]. 



In textu scripto tradito: 1 deest. 2 deest. 3 Hisce in diebus. 

5 deest. 6 deest. 7 deest. 8 deest. 9 deest. 

11 deest. 12 episcopi titulares. 13 deest. 14 deest. 

Moderator'. Omittantur plausus omnes! 

8 

Exc.mus P. D. ALOISIUS CARLI 
Episcopus Signinus 

V enerabiles Patres, 

Hesterna die 1 de hoc cap. III vobis locutus sum tamquam relator offi- 
cialis, a commissione conciliari de episcopis legitime designatus per se- 
cretorum suffragiorum plus quam duas tertias partes, necnon designa- 
tionem acceptans postquam, nemine contradicente, generali ratione ex- 
posueram quanam mente intenderem schema proponere ac declarare in 
aula: ergo, ut videtis, servato adamussim art. 65 § 5 Ordinis Concilii. 

Quodsi aliquis vestrum explicitam mentionem Bullae Pii VI Aucto- 
rem Fidei, quae in pag. 12 relationis habetur, veluti in nescio quem con- 
tumeliosam acceperit, sciat oportet, ad formulam principii fundamenta- 
lis de potestatibus episcoporum concinnandam, revera commissionem prae- 
paratoriam multum disceptasse in sessionibus plenariis diebus 26 aprilis 
et 28 septembris 1961 sub luce illius Bullae, ne videretur, licet specie- 
tenus tantum, ipsa agere velle de restitutione iurium nativorum episco- 
palium quasi de redditione iniuste ablati, aut de redintegratione episco- 
porum quasi de ordinis violati restauratione: quod iniustum fuisset, 
atque pro Romano Pontifice iniuriosum. 



4 deest. 
10 deest. 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



73 



His dictis ad veritatem rerum constabiliendam, nunc loquor tam- 
quam privatus Pater conciliaris, nomine tamen quoque 30 episcoporum 
plurium nationum, quorum subscriptio in folio exhibetur. 

Id unum declarare intendo: institutum conferentiarum episcopalium 
nationalium non esse fundandum — ut quidam oratores iam affirma- 
runt in disceptatione generali 2 — super principium sic dictae « colle- 
gialitatis episcopalis iuris divini ». Etenim: 

1. In actuali stadio laborum conciliarium id omnino fieri non debet. 
Illegitima enim est provocatio, quam satis superque audivimus, ad suf- 
fragationem diei 30 octobris ob rationes substantiales allatas ab em.mis 
Ruffini, Browne et Ottaviani et ab exc.mo Florit. Quibus formalem 
quoque rationem addere velim: esse scii, dubium, meo quidem iudicio, 
valorem illius suffragationis, utpote quae facta sit veluti ex improviso, 
sine praevia duplici relatione lecta aut scripta quae argumenta omnia 
atque consectaria, sive pro sive contra textum suffragandum colligeret 
atque in aula exponeret; et — quod peius est ... 3 , necnon pugnans cum 
art. 30 § 2 Ordinis Vaticani II — concesso Patribus temporis spatio 
minime congruo « ad consilia capienda, maturanda iudicia et determi- 
nanda suffragia » in re tanti momenti, eo vel magis quod de textu ob- 
scuro agebatur, aequivoco et incompleto. 

2. Sed etiam in hypothesi quod asserta collegialitas episcopalis iuris 
divini definiatur a Summo Pontifice, sacro approbante Concilio, num- 
quam poterit legitime, meo quidem iudicio, super ipsam fundari insti- 
tutum conferentiarum episcopalium ob sequentes rationes: 

a) Ratio theologica. Etsi dicantur conferentiae esse species quae- 
dam illius collegialitatis, at in ipsis non inveniuntur tria elementa quae 
videntur essentialia esse illius collegialitatis, nempe: complexus omnium 
episcoporum; participatio potestativa, et quidem formalis, capitis colle- 
gii, scii. Romani Pontificis; negotia totam Ecclesiam respicientia. 

Iamvero, si, uti evidens est, haec tria in conferentiis nationalibus 
desunt, perperam conferentiae dicuntur pendere a collegialitate episco- 
pali iuris divini, sicut species a suo genere. 

b) Ratio iuridica. In dicta hypothesi, auctoritas propria, ordina- 
ria et immediata uniuscuiusque episcopi, in suam dioecesim — quae 
auctoritas a priscis temporibus veluti « monarchica » habita est — re- 
vera limitaretur, et quidem iure divino, praeterquam a Summo Ponti- 
fice (quod profecto est iustum), ab aliis quoque episcopis eiusdem na- 
tionis. Quod nemo sane episcopus paratus est admittere in domo pro- 
pria: ne illi quidem qui tam facunde loquentes audivimus de collegia- 
litate in domo aliena ... 4 . Et qui veluti duo capita, plena atque suprema 
pollentia potestate, in gubernio Ecclesiae universae admittere non du- 




74 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



bitarunt, omnem iidem dyarchiae vel umbram a sua dioecesi averten- 
dam esse conclamant. 

c) Ratio historica. In conficiendo schemate de conferentiis nul- 
lus omnino sodalium commissionis praeparatoriae ne cogitavit quidem 
de fundamento collegialitatis iuris divini. Sed, quod maius est, neque 
Romani Pontifices in commendandis, urgendis atque statuto donandis 
conferentiis nationalibus umquam locuti sunt de fundamento collegia- 
litatis iuris divini, sed semper et solummodo de rationibus indolis pa- 
storalis. Legantur omnia documenta citata in notula 1, pag. 17 nostri 
fasciculi . 5 

Saepe saepius ... 6 provocatur ad quaedam documenta novissimorum 
Pontificum, v. g. ad Encyclicam Pii XII Fidei donum. 

At, ut reor, perperam. Locutio illa paulina, « sollicitudo omnium 
ecclesiarum » ... 7 , iuxta textum et contextum praeoccupationem signifi- 
cat quam habet apostolus pro omnibus ecclesiis a se, non ab aliis, fun- 
datis, quarum bono et incremento prospicere debet per epistulas, per 
discipulos inspectores, per praedicationem, per opus consolationis, pa- 
cificationis etc. 

Per quamdam accommodationem Romani Pontifices saepius illa verba 
applicant ad onus sibi demandatum pascendi universum Christi gregem. 

Sed aliud est sollicitudo isto sensu intellecta, et aliud potestas iuris- 
dictionis. Unde episcopi — « quantum sinit singularis ac propria ipso- 
rum muneris perfunctio » in suis dioecesibus, ut aiebat Pius XI — revo- 
cantur per Encyclicam Fidei donum, ratione suae missionis ad partici- 
pandam praeoccupationem actuosam in dilatatione regni Dei, minime 
vero ad participandam potestatem iurisdictionis in universam Eccle- 
siam ... 8 . Ergo revocantur 9 ad morale officium adimplendum potiusquam 
ad ius sibi vindicandum. 

Em.mus card. Montini, nunc Sanctus Pater noster, Paulus VI, in 
sermone habito pro morte Ioannis XXIII f, r., clare distinxit duas res 
minime confundendas: locutus est enim de — verba sunt litteralia trans- 
lata in latinum 10 — collaboratione corporis episcoporum cum Romano 
Pontifice, non ad exercitium, quod profecto erit semper personale et uni- 
tarium, sed ad ... u responsabilitatem gubernii Ecclesiae universae. 

Ceterum id suffragatur antiquissima praxi Ecclesiae. Si sermo est 
quandoque de collegio episcopali apud Cyprianum, Optatum Milevita- 
num, Firmilianum, Augustinum, ... 12 agitur semper de collegialitate in 
sensu, ut ita dicam, horizontali, scii, de complexu relationum episcopo- 
rum, praesertim eiusdem provinciae, inter se: non intenditur quidquam 
affirmare de collegialitate in sensu « verticali », scii, de relationibus cum 
capite visibili Ecclesiae. Insuper ista collegialitas, apud praefatos Patres, 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



75 



non fundatur super aliquod Christi statutum, aut super ius divinum con- 
stitutionale Ecclesiae; non super vinculum iuridicum ex quo profluat 
in episcopis potestas aliqua iurisdictionis in alios episcopos, sed unice 
super concordiae mutuae glutinum atque unitatis vinculum, super com- 
munem nativitatem spiritualem ex sacra ordinatione susceptam. 

Conclusio. Nullo modo admittenda est collegialitas episcopalis, sensu 
iuridico intellecta, tamquam fundamentum iuris divini pro instituto iu- 
ridico conferendarum episcopalium nationalium. Unde, sub hoc respectu, 
cap. III schematis, retinendum est substantialiter prout iacet. 

Censemus applicationem principii collegialitatis ad conferendas quo- 
que episcopales invitare ad serenam rei meditationem illos Patres qui 
affirmative, die 30 octobris, responderunt ad puncta 3 et 4. Nam etiam 
ex consectariis, dignosci potest veritas aut falsitas alicuius principii! 

Concedimus tamen, denique, ^ in prooemio huius cap. III magis ac 
melius posse evolvi fundamentum pastorale totius materiae, includendo 
in ipso etiam vinculum fraternae caritatis et mutuae collaborationis inter 
episcopos exsurgentis ex eadem missione a Christo accepta. Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 Paulo ante. 2 deest. 3 atque inauditum 
in Conciliis. 4 atque adeo in domo Petri, recognoscenda. 5 deest. 6 pro 
collegialitate episcopali iuris divini. 7 (2 Cor. 11, 28). 8 non exclusis 

regionibus in quibus iam habetur sacra hier archia. 9 deest. 10 deest. 

11 sponsionem, i. e. 12 etc. 13 deest, 

[ Subscripserunt etiam ] Geraldo de Proen^a Sigaud, arch. Adamantinus; Mar- 
cellus Lefebvre, sup. gen. C.S.S.; Ioseph Nepote-Fus, ep. tit. Helensis; Ioannes, 
ep. Leiriensis in Lusitania; fr. Lucianus Rubio, Prior gen. O.E.S.A.; fr. Ioannes 
Prou, sup. gen. Congr. Galliae O.S.B.; fr. Iucundus M. Grotti, O.S.M., praei, ord. 
Acrensis et Puruensis; Antonius de Castro Mayer, ep. Camposinus in Brasilia; 
Carlos E. S. Bandeira de Mello O.F.M., bispo de Palmas in Brasil. 



9 

Exc.mus P. D. ALFREDUS ANCEL 
Episcopus tit. Myrinensis , aux. Lugdunensis 

Venerabiles Patres, 

Mihi videtur aliquos ex nobis nimis tribuere iurisdictioni in confe- 
rentiis episcopalibus, alios autem forte nimis respuere omnem usum 
iurisdictionis. Unde vellem aliquam lucem ex Evangelio et ex experientia 
pastorali sumere ut melius appareat nexus inter missionem spiritualem 
et iurisdictionem . Aliquas tantum animadversiones proponam, habita 




76 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



tamen ratione eorum quae in numero ingenti suffragiorum in aula ad- 
missa sunt } 

1. Fundamentum proximum colle gialitatis territorialis. Collegialitas 
apostolica, quam Evangelium nos docet, prius respicit missionem et 
deinde tantum iurisdictionem; immo, quando agitur de evangelizandis 
gentibus, nulla datur iurisdictio. Missio autem implicat responsabili- 
tatem; a. v., qui missione funguntur fideles esse debent quasi rationem 
Christo reddituri missionis suae... 2 

Collegialitas vero in voluntate Christi ultimatim fundatur, sed exer- 
citium collegialitatis duplex habet fundamentum proximum. Ex una 
parte episcopus qui in sua dioecesi missioni sibi a Christo concreditae 
satisfacere non valet, quasi tenetur recurrere ad adiutorium collegiale 
aliorum ; 3 ex alia parte, episcopus non solummodo tenetur missioni adim- 
plendae in sua dioecesi, sed etiam collegialiter tenetur alias dioeceses 
adiuvare in necessitatibus suis. Haec responsabilitas erga alias dioeceses 
non pertinet per se ad ordinem iuridicum, sed ad ordinem missionis et 
hic ordo missionis non minor, sed maior est ordine iuridico, quamvis non 
sit eiusdem rationis. 

2. Aliqua exempla exercitii collegialitatis. Nostris temporibus, ut 
iam in aula pluries dictum est, magis magisque manifestatur quasi impos- 
sibilitas in qua versamur sufficienter pascendi dioeceses nostras, si soli 
relinquimur... 4 Possemus imprimis 5 loqui de cogitatione collectiva, de 
eius multiplici aspectu, necnon de terribili eius influxu. Quasi aquae 
diffluentes, cogitatio collectiva omnia pervadit. Neque damnationibus, 
neque mediis ordinarii apostolatus cohibetur. Sola actione collegiali 
purificari, illuminari atque tandem evangelizari posset. Possemus etiam 
loqui de difficultatibus quas satis frequenter episcopi experiuntur, sive 
relate ad organizationes nationales laicales caritatis aut apostolatus, sive 
relate ad ordines et congregationes religiosas iuris pontificii, sive relate 
ad tot scholas doctrinales vel pastorales, quae, Deo favente, magis ma- 
gisque multiplicantur. Episcopi singillatim sumpti parum vel quasi nihil 
possunt, sed episcopatus collegialiter organizatus alius generis possibi- 
litatem habet; aliunde scimus laicos, religiosos, et illos omnes de quibus 
locuti sumus, valde exoptare episcopatum vere 6 organizatum, apud quem 
facilius regulas agendi inveniri 7 possent. 

Insuper, dum aliquae dioeceses sacerdotibus et religiosis sat nume- 
rosis gaudent, aliae vero inopiam patiuntur. Numquid episcopi hoc 
ferre possunt 8 ? Data enim collegialitate non solum suae dioeceseos 
unusquisque episcopus responsabilis est, sed omnium, praecipue autem 
quae eiusdem sunt regionis vel nationis. 

3. Sensus collegialis. Attamen fateri debemus quod nondum sensum 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



77 



collegialem sufficientem habemus. Per plura enim saecula convictio quasi 
unanimis haec erat: « Unusquisque episcopus plenitudinem pastoralis 
officii in sua dioecesi exercet, salvis casibus S. Sedi reservatis; sed nullam 
habet episcopus responsabilitatem in alia dioecesi ». Sane optimae rela- 
tiones solebant existere inter episcopos et non raro, mutua adiutoria; 
haec autem ex mera caritate fiebant, sine ullo sensu responsabilitatis 
propriae. Hic autem cogitandi et agendi modus sive ex ignorantia colle- 
gialitatis oriebatur, sive ex confusione facta inter missionem et iurisdic- 
tionem, quasi missio terminaretur ubi iurisdictio locum non habet. 
Simili modo episcopi qui exigentiis missionis suae in sua propria dioe- 
cesi satisfacere non poterant, dolebant quidem, sed tacebant, Deum 
orantes ut eis auxilium praestaret; non autem audebant ad exercitium 
normale collegialitatis recurrere. 

Abhinc aliquot annis, specialiter ab Encyclica Fidei Donum, mutatio 
quaedam manifestatur; sed, ni fallor, vera conversio a nobis adhuc expo- 
stulatur. Sane, qui putant se lucrum exinde facere, valde optant conver- 
sionem aliorum; at collegialitas semper mutua esse debet. Unde Conci- 
lium conversionem profundam nobis omnibus proponit. Beati erimus si 
vocem Domini audierimus... 9 

4. Regulae iuridicae. Hucusque nihil dixi 10 de regulis iuridicis, non 
quasi exercitium collegialitatis sine iurisdictione adimpleri posset, sed 
quia regulae iuridicae ex exigentiis collegialitatis eruendae sunt... 11 

Reliqua autem quae sive ad recognitionem huius capitis, sive ad sin- 
gulas regulas iuridicas spectant, scripto secretariatui tradam... 12 Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 Aliquas animadversiones afferre velim circa col- 
legialitatem non universalem, sed territorialem, quae praecipue conferentiarum 
episcopalium ope exercenda est. 2 Iurisdictio tandem comitatur missionem, in 
quantum ad adimpletionem missionis requiritur. 3 collegialitatem apostoli- 
cam. 4 Iam exc.mus D. Garrone citavit factum socializationis et consectaria 
eius sub respectu pastorali. 5 etiam. 6 verum episcopatum. 7 inve- 
nire. 8 possent. 9 et adhuc beatior Ecclesia, si nos omnes missionem 
nostram collegialiter implere volumus. 10 nunquam locutus sum. 11 Neque 
hae regulae multiplicandae sunt. Etenim exercitium collegialitatis territorialis 
potius sub aspectu adiutorii mutui ponendum est quam sub aspectu iuridico. In- 
super duobus principiis fundamentalibus exercitium collegialitatis sive iuridicum sit, 
sive non, subiiciendum est. 

Primum: Omnia in conferentiis episcopalibus fieri debent ita ut plene mani- 
festetur communio cum Romano Pontifice et agnitio primatus eius. 

Secundum: Item omnia fieri debent ut non solum non minuatur auctoritas 
propria uniuscuiusque episcopi, sed potius adiuvetur et augeatur. 12 5. Emen- 
dationes scripto traditae-. 

A) Recognitio capitis-. Caput ita scriptum est ut nullo modo connectatur cum 




78 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



doctrina de coUegialitate. Unde totaliter recognoscendum esset ut haec connexio 
vere manifestetur. 

Saltem prooemium denuo scribendum esset ut in redactione huius prooemii 
introduci possent quae de fundamento remoto et de fundamento proximo collegia- 
litatis diximus, necnon de sensu collegiali, adhibitis aliquot exemplis concretis. 

B) Nova redactio n. 24. 

§ 1. Conferentiae episcopales sedulo vitent multiplicationem legum et deci- 
sionum vim iuridicam habentium. Nisi agatur de peculiaribus rebus quae sive iure 
communi sive speciali Apostolicae Sedis mandato episcoporum conferentiae terri- 
toriali pertractandae et resolvendae commissae fuerint, aut de rebus maximi mo- 
menti, modo pastorali procedant, consilia aut monita dantes potius quam decisio- 
nes iuridicas. 

§ 2. Quando agitur de rebus a iure communi vel a Romano Pontifice commis- 
sis, decisiones conferentiae episcopalis vim iuridicam obtinent, dummodo per duas 
saltem ex tribus partibus suffragiorum proferantur. 

§ 3. Quando agitur de rebus maximi momenti, de quibus locuti sumus, de- 
cisiones conferentiae episcopalis vim iuridicam non obtinent nisi per quatuor sal- 
tem ex quinque partibus suffragiorum proferantur. 

§ 4. Quando in territorio habetur minoritas ethnica, quae proprium agendi 
modum vindicat, non possunt ei decisiones conferentiae episcopalis applicari nisi 
per quatuor ex quinque partibus suffragiorum huius minoritatis admittantur. 

§ 5. Quando agitur de rebus sub n. 2 enumeratis, recursus datur ad Aposto- 
licam Sedem, at in devolutivo tantum. Quando agitur de rebus sub nn. 3 et 4 enu- 
meratis, recursus habetur in suspensivo. 

§ 6. Quando agitur de decisionibus quae forte contra ius commune proferren- 
tur, recursus ad S. Sedem est necessarius ante promulgationem. Quando agitur de 
aliis decisionibus, sufficit S. Sedem certiorem facere de decisionibus prolatis. 

§ 7. Conferentiae territoriali competit potestas dandi interpretationem authen- 
ticam decretorum Conciliorum plenariorum eiusdem competentiae territorialis. 

10 

Exc.mus P. D. ANTONIUS PILDAIN Y ZAPIAIN 
Episcopus Canariensis 

V ener abiles Patres , 

Circa quaestionem hanc — haud parvi quidem momenti — de 
nationalibus episcoporum conferentiis, duo mihi omnino necessaria vi- 
dentur. 

1. Ut sanctum et inviolabile sit conferentiis nationalibus / princi- 
pium subsidiarietatis, in ordine ad servandam intactam et incolumem 
potestatem uniuscuiusque episcopi in sua dioecesi, et liberum omnino 
eius exercitium in ipsa, iis tantum modo 2 exceptis, quae Romanus Pon- 
tifex sibi reservavit. 

Hoc exigit ab omnibus, praedictum subsidiarietatis principium. 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



79 



Et eo magis debent conferendae nationales sancte servare hoc prin- 
cipium relate ad episcopos, quod hodie tela diriguntur non praecise 
contra coetus episcoporum, sed contra singulos episcopos, « prout ipsi 
pastores sunt gregis sibi concrediti », ut verbis utar insignis Pii XII. 

Et tela diriguntur scopo cohibendi potestatem episcoporum. 

Iamvero — reverenter dico — , absonum videtur quod nunc, quando 
adversarii ab extra intendunt cohibere potestatem singulorum episcopo- 
rum, hic, in hoc Concilio Vaticano II, quod existimatur Concilium 
exaltationis et glorificationis episcoporum, instituatur novum quoddam 
organum iuridicum, hactenus inauditum, cuius scopus sit cohibere pote- 
statem et constringere libertatem episcoporum, qui in conferendis natio- 
nalibus adunantur et 3 in minoritate inveniuntur, juridice obligantes eos 
submitti novo iugo iuridico, quod hactenus numquam portaverant. 

Et quoniam illi qui hodie in maioritate sunt, cras, in alia quaestione, 
in minoritate inveniri poterunt, et de facto non semel invenientur, iam 
in posterum omnes episcopi dicere poterunt, sese inde a Concilio Vati- 
cano II, obstrictos fuisse novo quodam vinculo iuridico, a quo, antea, 
liberi erant; atque, proinde, ante Concilium Vaticanum II, maiorem liber- 
tatem episcopalem habuisse, in exercitio suae potestatis iuris divini, 
quam post Concilium Vaticanum II. 

Et totum hoc adeo absonum, absque ulla necessitate, prouti luculen- 
ter demonstrant conferentiae illae nationales praestantissimae, de quibus 
hoc ipso mane audistis; conferentiae illae, dico, in quibus numerosissimi 
episcopi congregati, nullo omnino vinculo iuridico constricti, sed plena 
omnino libertate episcopali, singuli agentes, perficiunt magnifica illa 
splendidissima et fructifera opera, omni laude et plausu digna, et quorum 
aliqua, adeo honorificis verbis in hac ipsa Basilica Vaticana fuerunt paucis 
abhinc hebdomadis 4 prosequuta. 

2. Et merito quidem. Nam ad obtinendam unitatem episcoporum, 
quam, totis viribus, intendit schema nostrum, necesse non est recurrere 
ad nova instrumenta iuridica / neque ad aliud principium, praeter illud 
quod ab ipso Christo Domino institutum fuit. 

Adest enim in Ecclesia unus, qui ad statuendam, et usque ad finem 
mundi continuandam unitatem episcoporum, fuit a Christo Domino 
constitutus, videlicet Petrus, atque proinde Romanus Pontifex, qui, ut 
successor Petri, est unitatis episcoporum principium et fundamentum, 
atque, ad hoc munus exercendum, potestate iuris divini praeditus. 

Iamvero, si umquam alias, hodie facillima est Romano Pontifici 
huius sui muneris adimpletio, tum propter celerrimum epistolarum com- 
mercium — loquor verbis em.mi praesulis commissionis — , tum propter 
brevissimum tempus quo longissima conficiuntur itinera, tum propter 




80 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



multiplicationem aliorum mediorum, quibus tam S. Sedes quam episcopi, 
uti possunt. 

Non ergo apparet necessitas novi instrumenti iuridici, quale essent 
conferendae nationales, vi iuridica praeditae, ad unitatem episcoporum 
stabiliendam. 

Meminisse iuvabit quod semper ac episcopatus alicuius nationis, prin- 
cipium propriae unitatis, vel extra, vel longius a Romano Pontifice quae- 
sivit, non devitavit incidere sub influxu potestatis civilis. 

Memoria recolantur tot tristissimae paginae historiae ecclesiasticae, 
in quibus, exorta dissensione inter Ecclesiam et civiles potestates, coetus 
episcoporum nationales, sub influxu harum potestatum, Caesari dede- 
runt ea quae sunt Dei. 

Si ergo in Conferendis episcopalibus de quibus agimus, in aliquo 
casu, nequeat, libero omnium consensu, obtineri unitas, et ipsa prorsus 
necessaria sit, patet facilis recursus, et 6 non in devolutivo tantum, ad 
Romanum Pontificem, cuius vel simplici nutui facilius et iucundius 
omnes dissentientes sese submittent, quam decisioni maioritatis, per 
maioritatem numericam votorum / suam voluntatem imponenti , 8 

Conferendae ergo episcoporum, quotquot necessariae sint. 

Sed cum plena libertate et omnimoda independentia uniuscuiusque 
episcopi, sub solo Romano Pontifice, et simul 9 cum plena libertate et 
omnimoda independentia ipsius Romani Pontificis ... 10 Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 ipsis. 2 deest. 3 deest. 4 fuerunt. 

5 deest. 6 sed. 7 deest. 8 imponentis. 9 sicut et. 10 Votum. 
1. Penitus deleantur numeri sive art. 22, 23 et 24 huius cap. III. 2. Inde ab ipso 
titulo, et per totum caput, substituantur vocabula « nationalis » et « nationales » 
per « regionalis » et « regionales » vel « plenaria ». Et nomen « nationis » per no- 
men « regionis ». 

11 

Exc.mus P. D. AEMILIUS MAURITIUS GUERRY 

Archiepiscopus Cameracensis 

Venerabiles Patres , 

Quoad coetus episcopales, prooemium cap. III quasdam practicas 
utilitates ostendit: attamen harum necessitatis fundamentum ostendere 
expediret. Nonne invenire posset hoc fundamentum theologicum in 
principio ex Scriptura et traditione sumpto: nempe principium commu- 
nionis, graece: « koinonia »? Et hoc est votum meum. Nonne posset 
veluti anima, spiritus fieri collegialitatis, saltem qualis ab exc.mi Gar- 
rone et Ancel describitur? Tres quaestiones sunt: 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



81 



I quaestio : Quid sit principium communionis ? Communio inter 
Ecclesias particulares, dum « in communione » sunt cum Successore 
Petri, unitatis signo et centro, et cum universo corpore apostolico sub 
capite suo. 

Communio in eadem doctrina, in eadem fide, in eadem spe, in eadem 
caritate, in eodem Spiritu Sancto. 

Communio in eadem Eucharistia, unius Sacrificii Christi signo ef- 
ficaci. 

Communio Episcoporum, qui apostolis succedunt, in eadem missione 
evangelizandi omnes homines, ut ipsi in partem salutis veniant, et ad 
Christum accedentes, communionem habeant, per ipsum et in ipso, ad 
mysterium Dei, in « Communione Sanctorum »... 1 

II quaestio-. Cur istud principium coetibus episcoporum applicetur? 

l a ratio. Perantiquum est in Ecclesia: S. Irenaeus tradit usum 

mittendi ad alias Ecclesias particulares Eucharistiam in signum commu- 
nionis. Hoc principium inspiravit primos coetus episcoporum, qui neces- 
sitatibus in communi responderunt. Inde inter Ecclesias locales officia 
mutua, dona, collectae, in persecutionibus adiumentum. 

2 a ratio. Hoc principium valore oecumenico praeditur. Singulare 
opus afferret ad hoc ut mutua comprehensio cum fratribus protestantibus 
et orientis crescat. 

3 a ratio. Priusquam de iure quaestio fiat, ultra legis scriptae regu- 
las, principium communionis exigentias caritatis ad bonum commune 
exprimit. Certe, ut decisionibus coetuum aliqua auctoritas iuridica 
conferatur, opus est regulas determinare, quae quidem cap. III nititur 
declarare. Sed nonne urgentior et maioris etiam ponderis quam littera 
legis, caritas Christi in anima episcoporum, qui se missos esse credunt 
ad Evangelium Dei in salutem hominum? 

Ultima et profundior ratio. Principium communionis inter epi- 
scopos adunatos in faciem mundi testatur unitatem Ecclesiae-, unitatem 
scii, in spatio, hoc est catholicitatem, unitatem in tempore, hoc est apo- 
stolicitatem. 

III quaestio : Quomodo principium communionis ad praesentes 
nostras difficultates conciliares in veritate, in caritate et in pace solven- 
das lucem affert? Quoad coetus episcopales, in duas partes tenditur. 
Unitas autem Concilii in periculum esse posset propter dubium in inter- 
pretatione pure iuridica verbi « collegialitas ». 

Quapropter, ut dissipentur aequivocationes unitati noxiae, quidquid 
sit de hoc verbo et praeter illud, nonne distingui potest id quod est ex 
iure divino et id quod est ex iure ecclesiastico? 




82 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



De iure ecclesiastico sunt coetus episcopales. Sed solutio « Ecclesiae 
conveniens » non simpliciter in principiis iuridicis inveniri potest, quia 
Ecclesia non est solum societas iuridica, sed mysterium fidei, Corpus 
Christi. In structura et in actione sua, organizatio coetuum episcopa- 
lium ... 2 principiis ex iure divino submittendi sunt. Sunt autem tria: 

I 1 ™ principium: primatus Successoris Petri. Summo Pontifici com- 
petit suprema auctoritas, potestas iurisdictionis plena in Ecclesiam uni- 
versalem, in omnes pastorem et homines. Praeter potestatem in communi 
omnibus apostolis datam, Petrus a Domino potestatem singularem 
capitis accepit, qua, per ipsum, sine iuridica dependentia erga colle- 
gium, utitur: fratres suos in fide confirmare, oves Domini pascere et 
regere. 

2 um principium: existentia collegii apostolici. Cooperatores suos 
non Petrus eligit, sed Dominus. Ipsis simul missionem praedicandi, bapti- 
zandi, ligandi et solvendi, non Petrus dedit, sed Dominus. Collegium 
apostolicum a Deo est. 

3 um principium: circa relationes inter collegium apostolicum et 
Successorem Petri: inter eos viget communio in missione evangelizandi 
totum mundum. Quae missio universo corpori episcopali in solidum 
confertur in communione cum Successore Petri. Caput Ecclesiae univer- 
salis hanc missionem accepit personaliter ut signum unitatis et Vicarius 
Christi. Unusquisque autem episcopus accepit nonnisi ut membrum cor- 
poris, in quantum huic corpori consecratione sua aggregatur. Hanc mis- 
sionem exercere nequit nisi in unione cum Sede Apostolica et aliis epi- 
scopis, praecise et praesertim in coetibus. 

Hoc principium communionis, nonne apostolis ab ipso Christo datum 
est, cum in oratione suprema ad Patrem dixit: « ut sint unum »? Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 Cf. 1 Io v. 3. 2 et collegialitatis, ut dicitur. 

12 

Exc.mus P. D. IOSEPH ANTONIUS DAMMERT BELLIDO 

Episcopus Cajamarcensis 

V ener abites Patres, 

Cap. III huius schematis, revera est magni momenti, quia prima 
vice tradit textum iuridicum generalem, pro tota Ecclesia, circa confe- 
rendas episcopales. 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



83 



Hucusque tantum directivae et approbationes fragmentariae exsi- 
stebant: nunc vero, conferendae episcopales ingrediuntur in organiza- 
tione Ecclesiae universalis. 

Attamen nec officium conferendarum — sive nationalium, sive 
regionalium — distincte asseritur; nec iurisdictio episcopi sufficienter 
tutatur. 

Relationes inter episcopum et conferentias, videntur fundari in aliqua 
mentalitate practica et secundum necessitatem momenti; et inde partim 
autonomiam episcopalem coarctant; partim auctoritatem qua conferentia 
eget pro actione pastorali alicuius regionis, non concedit. 

Unde relationes inter episcopum et conferentias episcopales ita 
debent esse: ne conferentia sit organum mere consultivum; ne episcopus 
sit oppressus sub potestate et decisionibus conferendarum. 

Ut recta via inter duo extrema inveniatur, recta legislatio consideret 
ut sua illa principia theologica relationis inter Ecclesiam localem et 
Ecclesiam universalem. 

Dioecesis, secundum schema, est unitas quaedam orta ex officio 
legislativo episcopi; sed omnino praetermittit sensus communionis inter 
ecclesias locales. Hoc apparet fundatum in ecclesiologia quae videt Ec- 
clesiam universalem ut aliquid unum compositum ex coniunctione Eccle- 
siarum localium, et divisibile secundum partes. 

Secundum hanc doctrinam dioecesis non apparet ut vera Ecclesia 
localis vel particularis in qua essentia mysterii Ecclesiae — quod est 
Corpus Christi — perfecte verificatur, sed apparet ut pars uniformis vel 
integralis alicuius organismi ex dioecesibus constituti. Quapropter, et 
quidem logice minuitur praestantia et valor Ecclesiae localis in favorem 
centralizationis et uniformitatis. Agendum est ergo: 1. de natura theo- 
logica conferentiae episcopalis; 2. de aliquibus conclusionibus practicis 
pro emendatione huius capitis. 

Schema debet redigi secundum doctrinam ecclesiologicam in discus- 
sionibus super schemate de Ecclesia propugnatam, i. e., secundum Eccle- 
siologiam communionis et praesentiae mysterii in structura Ecclesiae, 
imprimis Ecclesiae localis } En fundamenta huius doctrinae: a) Eucha- 
ristia est bonum commune ... 2 Ecclesiae... 3 b) Caritas, pax, concordia 
inter Ecclesias locales... 4 c) Collegialitas episcopatus, d ) Officium Summi 
Pontificis qui custodit praesertim caritatem inter Ecclesias locales. 

Secundum haec principia Ecclesia universalis definiri potest: « Com- 
munio Ecclesiarum localium, in quibus unio per caritatem facta et in 
Eucharistia fundata, conservatur per collegium episcoporum sub primatu 
iurisdictionali Papae ». 

Ecclesia originem ducit a Trinitate et est catholica et universalis sed 




84 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



apparet in tempore et in spatio in singulis Ecclesiis seu congregationibus 
localibus. 

S. Paulus talem doctrinam roborat cum loquitur de « Ecclesia Dei 
quae est Corinthi... quae est Ephesi... quae est Thessalonicae... ». 

S. Ioannes scribit Septem Ecclesiis quae sunt in Asia ( Apoc . 1, 4). 
Unde et nos possumus dicere: Ecclesia Dei quae est Romae, quae est 
Lutetiae Parisiorum, quae est Limae, quae est Cajamarcae... 

Ecclesia « de caelo descendit » sed aliquo loco determinato apparet, 
et ubi mysterium Ecclesiae verificatur, scii, origo Trinitaria, verbum 
Dei, sacramenta, munus episcopale, ibi et Ecclesia exstat. 

Ecclesia localis est vere et perfecte Ecclesia Christi quia fundatur 
in bono communi quod est Eucharistia in qua omnia opera christifide- 
lium sive sacra sive profana incorporantur; deinde episcopus, successor 
apostolorum praeest communitati in communione cum capite Ecclesiae 
universalis et non ut eius simplex delegatus, episcopus 5 est summus 
sacerdos Ecclesiae localis, pastor et dux actionis missionariae. 

Organizatio atque administratio Ecclesiae universae postulat ut sin- 
gulae Ecclesiae locales relationes et communicationem inter se habeant 
et ut patet hoc potest fieri in ordine vel dimensione tum regionali, tum 
nationali et internationali. 

Sic ergo conferendae episcopales essentialiter sunt « communio Ec- 
clesiarum localium » quae bonum commune Ecclesiae in aliquo territorio 
custodiunt et relationes episcoporum eiusdem regionis seu nationis 
inter se coordinant. 

Sub lumine theologiae tum Ecclesiae localis tum Ecclesiae univer- 
salis debemus considerare conferendas episcopales non solum ut orga- 
num quoddam consultivum sed ut principium deliberationum et deci- 
sionum in communione caritatis. 

Patet ergo quod conferentiae episcopales non tantum sunt summa 
singulorum et iuxtapositio episcoporum, sed debet esse vera communio 
Ecclesiarum localium ad imaginem « Populi Dei » quae est realitas quae 
membris multis coalescit sed organica; diversis ecclesiis localibus consti- 
tuta atque unio tuta servatur ope « communionis cum Romano Pontifice, 
qui unus tantum personaliter potestatem primatialem habet super uni- 
versam Ecclesiam ». 

Conferentia episcopalis antiquis Conciliis et Synodis provincialibus 
succedens, eodem spiritui ecclesiologiae communionis, inspirationem hau- 
rire debet. 

Cum timor adsit, ne conferentiae episcopales (in praxi, et forsitan 
sine plena conscientia) in ecclesiologia, ut ita dicam, uniformi ac divi- 
sibili exstruere, praesertim quia in diversis regionibus tantum secreta- 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



85 



riatum quoddam constituunt munere mere administrativo fungentes, 
regimen conferentiarum episcopalium stabiliri ac solide fundari debent 
in principio theologico communionis Ecclesiarum localium ut bonum 
commune fidelium consequantur et minime in normis mere practicis vel 
administrativis. 

Non agitur de diminuenda potestate episcopali in favorem novi 
instituti soliditate theologica carentis, sed de vero riteque iuvamine 
praestando episcopo in officio pastorali et apostolico. 

Quapropter determinationes conferentiarum episcopalium non debent 
intelligi ut exercitium potestatis dominationis et auctoritatis sed ut 
nexus communionis qui est radix auctoritatis conferentiarum in obliga- 
tione et vinculatione pastorali Ecclesiarum localium. Unde si aliquis 
episcopus dissentit alicui decisioni licet in communione facta et signum 
sit « vinculi communionis », non videtur esse aliqua difficultas. 

Theologia communionis Ecclesiarum localium est etiam principium 
pro cooperatione diversarum conferentiarum episcopalium alicuius con- 
tinentis, e. g. CELAM organum relationis et collaborationis conferen- 
tiarum episcoporum Americae Latinae, quae « ha reso notevoli servigi » 
secundum dicta Pauli Papae VI. 

Applicationes practicas super hoc caput secretariatui generali tra- 
dam. Dixi. Gratias. 



In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 (separatum). 3 et praesentiae my- 
sterii in structura Ecclesiae, in primis Ecclesiae localis. 4 Caritas est bonum 
commune (immanens) Ecclesiae. 5 deest. 



13 

Exc.mus P. D. GARABED AMADOUNI 
Episcopus tit. Amathusius in Cypro 

Venerabiles Patres, 

Liceat mihi resumere enucleatius animadversiones quas iam tradidi 
secretariae, circa cap. III schematis, et de schemate in genere. 

1. Conferendae episcopalis textus, prouti iacet, non potest applicari 
in patriarchatibus: 

a) Ecclesiarum particularium distinctio ibi fundatur generatim 
super ritus et non nationes; 

b) Sedes patriarchales habent Synodum permanentem cum iurisdic- 




86 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



tione supra-episcopali a iure definita. Conferentia episcopalis tamquam 
suprastructura evaderet, si non componeretur prius cum iuribus Synodi 
permanentis. Ergo inaequalitas aliqua fundamentalis existit quoad hoc 
inter regiones occidentales et orientales. 

Eadem inaequalitas ceterum exsistit quoad reservationum summam 
facultatum episcoporum, ratione semper habita praesentiae patriarchae 
inter episcopos et supremam auctoritatem Romani Pontificis. 

Clausula posita initio schematis sub n. 2 cap. I, per se non sufficit 
ad removendas omnes difficultates quoad applicationem huius cap. III 
ad orientales. 

Et quoniam schema hoc includit episcopos et regimen dioecesium 
Ecclesiarum orientalium, eadem ratio valet etiam de aliis capitibus. 

2. Cum res ita sint, sive ad perficiendum hoc schema, sive in obse- 
quium eximii relatoris exc.mi D. Carli, qui petiit scire mentem PP. orien- 
talium circa illud, audeo subiicere iudicio Patrum sequentem proposi- 
tionem: Fundere in hoc schemate paragraphos schematis de Ecclesiis 
orientalibus quae tractant: de patriarchis, de episcopis et de Synodo 
permanenti, tamquam obiecta pertinentia ad regimen dioeceseos. Ra- 
tiones: 

a) Unitas materiae, necessitas cohaerentiae inter varia schemata 
et evitandi reiterationes. 

b) Insertio decretorum respicientium Ecclesias orientales in con- 
textu Ecclesiae universalis, ita ut illa non maneant in margine, tamquam 
si essent merces exotica. 

c ) Cum decreta schematis de Ecclesiis orientalibus sint disparata, 
artificiose in unum congesta; praevidentes ex nunc futuras obiectiones 
contra illam dispositionem, mederi huic incommodo, pro nunc, quoad 
decreta pertinentia ad regimen dioeceseos. 

3. Consequenter ad hanc propositionem, initio huius schematis po- 
nere aliquam paragraphum de Ecclesiis particularibus. Eius formulam 
iam habemus in schemate de Ecclesiis orientalibus, sub n. 3. Sufficeret 
melius elaborare illam formulam. 

Ad melius explanandam mentem meam / fas sit mihi parvam paren- 
thesim aperire de necessitate insertionis conceptus Ecclesiae particularis 
in nostro schemate. 

Neminem latet factum quod Litterae Encyclicae RR. Pontificum 
solent destinatorios suos indicare per Episcopos habentes « communio- 
nem cum Apostolica Sede ». Basis unitatis Ecclesiae. Absque conceptu 
Ecclesiarum particularium mysterium ecclesiasticae communionis non 
intelligitur. Revera illud effulget praesertim ex visione unionis Eccle- 
siarum diversarum inter se et cum capite earum, in una fide, in cultu 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



87 



eucharistico, in hierarchia. Quae communio, ope Spiritus Sancti semper 
in actu, tamquam lympha vitalis vivificat membra mystici Corporis, ita 
ut Ecclesia Universalis sit praesens, sicut anima in singulis partibus cor- 
poris humani, in unaquaque Ecclesia locali, quae saepe pretium san- 
guinis solvunt ne amittant illud maximum bonum. 

Nonne elucet hic aspectus pneumaticus Ecclesiae cuius momentum 
pastorale et praesertim oecumenicum longe maius est, meo humili iudi- 
cio, quam e. g. sacerdotii universalis. 

Momentum huius tractationis erit: a) inserere Ecclesias patriarchales 
in schemate « De Episcopis... »; b) ex visione communionis Ecclesiarum 
particularium, sive sint dioeceses sive Ecclesiae patriarchales, in lucem 
ponere mysterium unitatis Ecclesiae, cui unitati nihil auferunt differen- 
tiae disciplinares, rituales, culturae etc... Immo divina actio Spiritus Dei 
melius elucet et efficacior evadit in varietate et differentia stirpium, 
culturarum et rituum... 2 c ) Dare hoc modo argumentum visibile prae- 
sentiae in Ecclesia Spiritus illustrantis mentes pastorum et fidelium de 
vero sensu Verbi Dei exhortantis discipulos « Ut sint unum ». Ideo ex 
visione pluralitatis ascendere ad visionem mysterii Unitatis. 

Conclusio. Hoc modo perficitur schema et medetur omissioni reali- 
tatis Ecclesiarum particularium in hoc schemate 3 et mysterii commu- 
nionis... 4 Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 etc. ... 3 deest. 4 in schemate 

de Ecclesia. 

14 

Exc.mus P. D. ALOISIUS ALONSO MUNfOYERRO 
Archiepiscopus tit. Sionensis 

Venerabiles Patres conciliares, 

De conferentiis episcopalibus haec habeo 1 dicenda. Imprimis de 
conferentiae constitutione, n. 18. 

Nihil dicitur de conferentiis provincialibus. Tantum de conferentiis 
nationalibus, i. e. in unaquaque natione constituendis, sermo est. Epi- 
scopi comprovinciales non habent in iure aliam normam conveniendi, 
praeter Concilium provinciale (can. 283). Utique temporis lapsus inter 
unum et alterum Concilium reducitur a vicesimo anno ad decimum quo- 
que annum. Erit inconveniens in statuenda aliqua norma ut episcopi 
cum suo metropolita convenire possint frequentius tempore et modis 




88 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



statuendis in statutis conferentiarum nationalium a S. Sede probandis? 
Episcopos hispanos Leo XIII, in Encyclica Cum multa, 8 decembris 
1882, hortabatur ut interdum conventus provinciales celebrarentur, de 
rebus communibus agendi gratia. 

Sub eodem numero, par. 3, agitur de conferentiis inter nationali- 
bus ... 2 . Circa has conferentias animum meum aperiam, agitatum praeoc- 
cupationibus propter pericula quae nostrae S. Matri Ecclesiae ex illis ob- 
venire possint. 

In ipsis conferentiis nationalibus non deest aliquod periculum, 
nempe nationalismi, si S. Sedes non curaret de mediis huic periculo sub- 
veniendi. Hae conferentiae ortae sunt ex necessitate normas communes 
sequendi in problematibus communibus solvendis. Optimo spiritu usque 
ad hodierna tempora celebratae videntur, sub vigilantia S. Sedis, mul- 
taque bona inde subsecuta sunt. 

Sed quid de conferentiis internationalibus? Exstantibus doctrina 
theologica et dispositionibus, canonicis hucusque vigentibus circa epi- 
scopos in sua relatione ad Romanum Pontificem, etiam mihi videretur 
valde periculosum unam conferentiam continentalem vel internationa- 
lem constituere, ... 3 modo stabili, quarum membra essent conferentiae 
ipsae nationales, ut proponitur. 

Nondum soluta est quaestio late discussa in hac aula de collegialitate 
episcoporum, nempe de collegialitate iuridica iuris divini, prout una 
opinio sustinet. Nec facile solvetur. 

Quamvis enim quaesita statuta fuerint de hac quaestione et maior 
pars Patrum illi sententiae videantur consentire, est evidens quod illa 
suffragatio vim definitivam non habuerit: imprimis, ut illa quaesita 
subicerentur Patribus, adducebatur necessitas afferendi commissioni com- 
petenti, i. e. conciliari, elementum aliquod iudicii circa amplitudinem 
adhaesionis V atrum sententiis oppositis. Ideo dicebatur in prooemio: 
« Vota P 'atrum de eisdem, nullum textum adprobant vel reiciunt ». 

Si illi conceptus collegialitatis praevalerent, quaestio haec de con- 
ferentiis internationalibus gravior evaderet. 

Immo, etsi de illa collegialitate non veniat probatio definitiva, ut 
sperandum est, existimo quod conferentiae internationales, praeter ali- 
quas fortasse, ratione territorii parvi vel exigui numeri episcoporum, non 
deberent constitui stabiliter. Hodie etenim iam opinio illa extra aulam 
exivit, quia prius in aula a labiis eximiis dictum est, quod illa collegia- 
litas definita et proclamata fuerit. In ephemeridibus tamquam fidei 
divulgata est illa opinio, nondum probata. Inde in mundo hodierno, et 
in multis episcopis mentalitas formata est in sensu collegialitatis iuris 
divini, etsi non omnes collegialitatem eodem modo intelligant. Confe- 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



89 



rentiae episcopales igitur, maxime internationales, hac mentalitate faci- 
liter imbuerentur. Quis non videt periculum scissionum in relatione cum 
S. Sede; occasiones et motiva rixarum inter episcopos et ipsas conferen- 
das; perturbationes quae ob electiones haberentur; querelas episcopo- 
rum qui oppressi a maiori ta te videantur? 

Ideo propono quod conferentiae praedictae non constituantur sta- 
biliter, sed permittatur ut in aliquo casu fiant conventus aliquarum con- 
ferendarum, quaestionibus prius propositis S. Sedi et venia eius obtenta, 
ita tamen, ut quaestiones tractatae approbationi S. Sedis submittantur. 
His conventibus delegatus Papae vel Nuntius deberet adesse. 

Ad n. 19, par. 1, optarem quod vicarii castrenses, qui dignitate epi- 
scopali sint ornati, numerentur inter adsistentes, iure, etiam cum voto, 
conferendis episcopalibus. Iurisdictionem enim habent ordinariam in 
natione cuius vicarii sunt. Hoc propono in eodem supposito quo facta 
est haec paragraphus quando non cogitabatur de collegialitate. Aliqui 
vicarii castrenses quibuscum potui loqui, adhaerent huic propositioni , 4 

Ad n. 24, ... 5 loco dicendi quod decisiones conferentiarum nationa- 
lium debent esse recognitae a S. Sede, iam dixi antea quod debent esse 
approbatae . 6 

Non possum assentire propositioni de eligendo praeside conferentiae 
nationalis ab episcopis, propter periculum rixarum inter ipsos ] neque 
ut nihil dicatur de obligatione, ne quidem in ordine morali, servandi 
illas decisiones conferentiae, neque quod nullo in casu obligatio iuridica, 
fortasse urgens, habeatur, ut esset casus alicuius communicationis dan- 
dae quam exspectant fideles* Si ita esset, supprimatur titulus de con- 
ferendis. 

Denique, liceat mihi finire hac consideratione. Quando agitur de 
vinculo stabiliendo cum S. Sede, vel eius Dicasteriis, vel etiam, ut vi- 
dimus, inter ipsas conferentias vel inter episcopos / quaedam relaxatio 
videtur esse disciplinae, et quaedam propensio ad democratiam. Quae- 
libet autem relaxatio disciplinae ... 10 in hac aula, effectum indisciplinae 
obtinebit in clero. 

Tempora autem potius exigunt in Ecclesia disciplinam, quae non solet 
esse rigida, quam eius relaxationem. Post episcopalismum, posset sub- 
sequi presbyterianismus; et quidem... ( statim !)... et quidem symptomata 
nunc vere quam citius venient A Et quid mirum si audimus quod electio 
Romani Pontificis debet fieri a collegio episcoporum, vel a quodam 
quasi congressu, et quod episcopi nominari debent a conferentiis, etc. 

Ne quid nimis, venerabiles Patres! Praesentia habeamus illa verba 
apostoli: « novitates devita ». 

Progrediamur cum caritate ad fratres separatos, sed prudenter et 




90 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



lente. Progrediamur sed firmiter permanente centro unitatis et pacis, Vi- 
cario Christi, Papa. Dixi. 



In textu scripto tradito : 1 de quibus in cap. III schematis de episcopis) habeo 
aliqua. 2 constituendis. 3 i. e. 4 deest. 5 pag. 16. 6 debet 

dici « approbatae », saltem in genere cum « nihil obstat » S. Sedis. 7 deest. 
8 deest. 9 deest. 10 etsi levis. 11 deest. 



15 

Exc.mus P. D. VIDO M. RIOBE 
Episcopus Aurelianensis 

V enerabiles Fratres, 

In cap. III, par. 4, art. 25, agitur de relationibus inter conferentias 
episcopales diversarum nationum. 

De hoc textu, mea humili sententia, aliquae animadversiones propo- 
nendae sunt. 

In sinu gallicae commissionis episcopalis « pro missionibus ad extra » 
mandatum accepi ad adiuvandum huius regionis episcopatum, ut effi- 
caciorem responsionem det exhortationibus Summorum Pontificum in 
favorem dioecesarum in America meridionali. Sic vividius expertus sum 
quod hodiernis diebus Ecclesia non potest sustineri nisi sit universalis, 
et universalis esse non potest nisi per relationes inter conferentias epi- 
scopales nationales. 

1. Nostris temporibus, vocatio ad catholicitatem a multis membris 
cuiusvis Ecclesiae particularis percipitur. 

Quanto magis episcopus ipse curam habet de hac vocatione ad ca- 
tholicitatem adimplendam, eo magis Ecclesiam suam reddit viventem 
et amoris Redemptoris participantem. 

Imprimis mens illa catholica fons est spei et gaudii pro presbyteris, 
qui vident quomodo officia sua quotidiana et localia in ampliori missione 
inserantur. 

Roboratur vocatio ad sacerdotium apud multos iuvenes qui saepe 
tergiversantur quoadusque certificant quod eorum dioecesis, per episco- 
pum, servitio totius mundi adaperiatur. 

Laici ipsi qui desiderant missioni se devovere, valde confirmantur 
quando sciunt vocationem suam necessariam esse ut episcopus et tota 
dioecesis officium suum evangelizationis in universo mundo adimpleant... 1 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



91 



Perfectio huius vocationis ad catholicitatem exigit institutionem con- 
ferendarum episcopalium atque colloquium habituale inter has confe- 
rendas. 

Hoc modo solum, diversi episcopatus possunt se invicem agnoscere 
prout sunt et unus ab alio locuples fieri audientes quid in unaquaque Ec- 
clesia dicit Spiritus... 2 

Ita omnes episcopi aestimationem generalem habebunt circa mutuas 
necessitates et moderate dirigent homines incipientes actionem novam, 
laborem diversum recte ordinando. 

Ex illo colloquio et ex illo mutuo adiutorio, episcopi regionum in 
maiori paupertate versantium non amplius dolorose constringentur apud 
populos magis fortunatos mendicare. 

Certe novellae Ecclesiae nolunt esse semper tantum obiectum gene- 
rositatis ecclesiarum antiquarum, sed volunt esse subiectum activum, 
dantes aliquid immo multum sibi ipsis et toti Ecclesiae. Exemplo fra- 
trum seiunctorum adiuvari possumus. Initiata ab origine per personas 
vel sodalitates privatas, missio magis magisque apparet apud illos his 
diebus ut responsabilitas communis omnibus ecclesiis et operata ab illis 
collective in universali coetu ecclesiarum. 

Ita mediantibus relationibus inter conferentias episcopales, collegiale 
exercitium muneris episcopalis iam est factum experientiae in Ecclesia 
sub motione Spiritus Sancti f 

2. Attamen 4 relationes inter conferentias episcopales non tantum 
quoddam instrumentum practicum videntur, sed debent esse medium 
privilegiatum quo episcopus ipse suum munus episcopale erga populum 
sibi creditum exercet... 5 

Haec praxis clare manifestat hunc duplicem aspectum muneris epi- 
scopalis: fovere praesentiam Ecclesiae universalis in sinu Ecclesiae par- 
ticularis, et fovere praesentiam activam eius populi in Ecclesiam univer- 
salem. 

Per concretam illam expressionem sub illo duplici respectu revelatur 
in plenitudine paternitas episcopi in propria Ecclesia. 

Ut dixit Summus Pontifex Paulus VI, feliciter regnans, in audien- 
tia generali feria IV iam peracta: « Si inter positiva sua effecta Conci- 
lium efficit ut augeatur conscientia ecclesiastica et catholica, hic even- 
tus erit unus ex optimis fructibus. Unusquisque debet scire quod Domi- 
nus eum vocavit ad locum tenendum in Ecclesia, unusquisque debet vo- 
cationi respondere et in communione cum magna et universali familia 
Christi se sentire. Necesse est limites catholicitatis dilatare ». 

Concludendo, propono emendationem in nostro capitulo, art. 25: 
non sufficit dicere « foveantur relationes », sed 6 « Relationes inter con- 




92 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



ferentias episcopales diversarum nationum necessariae sunt ut unaquae- 
que dioecesis ad universalem Ecclesiam adaperiatur ». 

Et, consequenter prooemium huius capituli sic emendetur: « Quia 
unusquisque episcopus, sub Romani Pontificis auctoritate, est pastor 
Ecclesiae universalis in dioecesi sibi commissa, necesse est ex una parte, 
ut omnes eiusdem nationis episcopi in unum coetum seu conferentiam 
confluant statisque temporibus simul conveniant ad catholicitatem in 
universo suo territorio fructuosius et efficacius promovendam, atque ex 
alia parte nexus inter illas conferendas episcopales oriantur ». Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 Dum sollicitudinibus totius Ecclesiae communi- 
tatem dioecesanam aperit, episcopus signum dat hominibus nostrae aetatis valde 
accommodatum. Equidem ex animo credunt quod homines eandem peregrinatio- 
nem vivunt. Intelligunt quod unusquisque non potest vivere, laborare, cogitare 
ipse solus, sed in omnibus activitatibus suis ab omnibus aliis dependet. Quam soli- 
darietatem experiuntur populi creando institutiones ad cooperationem promoven- 
dam. 2 Sanctus. 3 deest. 4 deest. 5 Mediantibus relationibus in- 
ter conferentias episcopales, collegiale exercitium muneris episcopalis iam est fac- 
tum experientiae in Ecclesia sub motione Spiritus Sancti. 6 deest. 



16 

Exc.mus P. D. LAURENTIUS BIANCHI 
Episcopus Sciiamchiamensis 

Venerabiles Patres , carissimi Fratres, 

Brevissime 1 loquor nomine aliquorum episcoporum... 2 

Textus noster in n. 17, agens de conferendis episcopalibus, extollit 
novum elementum practicum in regimine Ecclesiae, quod libenter ac- 
ceptarem, si vera spes adesset obtinendi commoda quae expectantur. 
Multum pendebit a redactione definitiva quae fiet postquam Patres 
discusserint varia argumenta in hoc cap. III. 

In praesenti tamen desidero vestrae benevolentiae unum punctum 
submittere magni momenti quod prae oculis habendum puto in nostra 
disceptatione. 

Dicitur in prooemio, linn. 13-15, « quantum praeterea ecclesiastica 
disciplina roboretur, catholica res provehatur, ipsaque episcoporum 
auctoritas apud Gubernia vel acatholicos viros augeatur ». Haec sunt per- 
pulchra verba, alte sonantia, quibus utilitas probaretur huius iuridici 
corporis, sed fateor, secundum sententiam meam, nimio optimismo in- 
ficiantur. 




CONGREGATIO GENERALIS LXVI 



93 



Revera conferendae episcopales nationales vel regionales perudles 
evadere possunt confratribus in episcopatu ad ideas communicandas, ad 
discutienda media aptiora pro apostolatu, ad mutuam instructionem 
circa aliorum experientiam et speciatim ad fovenda caritatis et unionis 
vincula inter episcopos eiusdem nationis vel regionis. Attamen multos 
censeo esse in hac aula qui nolunt approbare vim iuridicam obligandi 
singulos episcopos decisionibus approbatis per duas saltem ex tribus 
partibus suffragiorum. 

Plene adhaereo sententiae exc.mi Krol, arch. Philadelphiensis, in sua 
emendatione scripto tradita. Dicebat exc.mus Dominus: « Minime pla- 
cent omnes provisiones n. 24. Etsi unitas in episcopatu alicuius nationis 
magnopere optanda sit, confundi tamen non debet haec unitas cum uni- 
formitate... iuridice cogeretur (episcopus) opinionem maioritatis sequi... 
(hoc) videretur contradicere naturae monarchicae episcopatus residentia- 
lis, quae natura monarchica esse iuris divini apparet ». Et recte exc.mus 
Krol concludebat: « Singuli episcopi solum S. Sedi directe subditi sint, 
non corpori aut maioritati aliorum episcoporum ». 

Ex experientia mea missionaria in Sinis possum affirmare quod ipsi 
fideles nostri valde solliciti sunt de constitutione monarchica Ecclesiae. 
Papam venerantur ut Vicarium ipsius Christi et in hac luce tantum 
venerantur pastores et sacerdotes suos. Pro hoc ideale, Ecclesia in Sinis 
et in multis aliis regionibus restitit usque ad sanguinis effusionem et 
vel nunc temporis tormenta patitur in carceribus vel in laborum campis. 

Quin immo, vel acatholici semper admirati sunt structuram hierar- 
chicam catholicae Ecclesiae cum Romano Pontifice in vertice, et hoc 
semper habuit magnum valorem apologeticum apud antiquae civilitatis 
populos, puta Sinenses et Indianos. 

Mihi videtur quod multi impressionem negativam subirent si ele- 
mentum monarchicum Ecclesiae in discrimen deduceretur mediantibus 
conferentiis episcopalibus nationalibus vel regionalibus quae quodammodo 
insererentur in regimen dioecesis. 

Conclusio. 1. Expungantur verba prooemii initio huius interventio- 
nis citata, nempe: « Quantum praeterea etc. », quae verba exaggerata 
videntur, si fructus considerantur conferentiarum episcopalium. 

2. Ad art. 3 clare definiatur decisiones conferentiae episcopalis 
vim tantum consultivam habere, nisi in casibus strictae unanimitatis vel 
post approbationem S. Sedis. Dixi. 



In textu scripto tradito-. 1 deest. 2 missionariorum. 

[ Subscripserunt etiam ] Petrus Massa, Ioseph Obert, G. B. Gobbato, Galbiati 
Ambrose, Mario Ci velli, A. Beretta. 




94 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



Moderator : Audiant Patres! Post schema de episcopis et dioeceseon 
regimine tractandum erit schema de Oecumenismo. Velint hoc illi Pa- 
tres advertere, qui de hoc schemate de Oecumenismo loqui velint. Di- 
scussio fiet ad normas Ordinis Concilii : primo, in genere; et postea, de 
singulis capitibus. 

Proxima congregatio generalis erit crastina die, hora 9. 

Em.mus P. D. Eugenius card. Tis serant: Reponatur Sacrosanc- 
tum Evangelium. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTO EXHIBITAE 

QUOAD CAP. II SCHEMATIS 
DE EPISCOPIS AC DE DIOECESIUM REGIMINE 




ANIMADVERSIONES SCRIPTO EXHIBITAE 

QUOAD CAP. II SCHEMATIS 
DE EPISCOPIS AC DE DIOECESIUM REGIMINE * 



Em. mus P. D. AUGUSTINUS card. BEA 



Pag. 11, linn. 17 ss. Nonne aliquid magis praecisum dici deberet de sensu 
huius commendationis, id est utrum sit simplex commendatio vel utrum sit 
vere iniunctio pro iis, qui vicarium capitularem eligere debent. Cum autem 
agatur de iure eorundem restringendo expressiones magis determinatae esse 
deberent. Melius autem haec § 2 omnino omitteretur. 

Linn. 23 ss. Consideratis multis ac gravibus incommodis, quae habentur 
si episcopus non renuntiat, etsi dioecesi regendae impar est, quae tales ac 
tantae sunt pro animis fidelium, ut omnino aliqua formula magis energica 
requiri videatur. Rationes a relatore pagg. 17 s. adductae certe graves sunt, 
tamen bonum animarum multo gravius est. Si enim ea condicio adest, de qua 
agit textus linn. 23 ss. (ut scii, vere recto dioecesis regimini iam aliter pro- 
videri nequeat), tunc vere aliquid magis fieri deberet quam solum « enixe 
rogare » episcopum ut renuntiet. Nonne maxime hic superior auctoritas bo- 
num Ecclesiae tutari deberet, suaviter quidem in modo, sed fortiter in re? 
Proponitur: « si dictae condiciones verificantur », Apostolica Sedes (pro 
orientalibus competens auctoritas), ius et officium habet renuntiationem 
episcopo imponendi, eum graviter in conscientia obligando ». Ceterum nonne 
hodie de facto haec saepe est praxis ? Ergo firmior reddatur et auxilium a 
Concilio accipiat. 

2 

Exc.mus P. D. ANTONIUS ABED 
Episcopus Tripolitanus Maronitarum 

1. De episcoporum successione perdurantibus angustiis temporum. 

In regendis dioecesibus non tantum duae graviores occurrunt difficulta- 
tes scii, ex senectute episcopi et amplitudine territorii aut fidelium numero 
provenientes, sed aliae quaedam horrendae surgere possunt quae mentem et 



* Huiusmodi textus lecti non sunt quia Patres vel, scripto exhibito, loqui non 
petierunt, vel iuri loquendi renuntiaverunt, vel disceptatio clausa est. 




98 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



conscientiam plurimorum episcoporum nunc angustiare possunt in quibusdam 
locis. 

Quid est enim faciendum quando in temporibus exceptivis humiliatur 
Ecclesia quaedam in servitute ex parte gubernantium in nationes, an valet 
episcopus octuagenarius, e. g., successorem sibi dare, ubi nec Apostolica Sedes 
nec patriarchalis, neque collegium in provincia vel natione adiri possunt ut 
tempestive intervenire queant neve per radiophonium neve per epistularum 
aut legatorum commercium? 

Utrum praeferendum sit vigentem canonicam disciplinam prouti se habet 
conservare et fideles absque pastore deserere, an potius iam nunc clare edi- 
cendum sit, ob quietem conscientiarum et efficacem ministerium, iure divino 
radicaliter ad episcopum-successorem pertinere quod ipse sibi successorem 
det et constituat, ne inde propter institutiones canonicas ad bonum unitatis 
in disciplina requisitas, « usque in finem deficiat in quibusdam Ecclesiis, an- 
gustiam temporis et pressuram gentium sufferentibus, sacerdotalis decoris 
eximius ordo, et nostrae religionis magnum ac venerandum mysterium igno- 
retur, si iam non sit sacerdos et sacrificium aut spirituale libamen... »? 

Haec ultima verba, sunt Martini Pp. I ad Ioannem episc. Philadelphiae 
in Palaestina anno 651, dum exercitus non christiani in partibus illis inve- 
xissent, et iugum suum imposuissent. 

Casus ergo iam historice non erat theoreticus, unde et hodie pluries poni 
potest, cui et Martinus ille Papa, nullatenus inde canoni praeiudicium affe- 
rendo, positive seu affirmative respondidit post factum, nempe per illud ada- 
gium semper valiturum: « Novit enim canon afflictorum temporum persecu- 
tionibus veniam tribuere... »!! 

Ideoque et legato suo Philadelphiae iussit confirmare omnes qui tunc 
praeter mentem ac scientiam seipsos elegerunt (hoc est exclusa malitia) vel 
electi sunt... propter angustiam temporis, vel quod eius copia non esset, qui 
iudicio adhibito sive iuxta canones eligere deberet vel permittere » (cf. Mansi, 
Coli. Cone. X, coi. 810). 

2. De incongruenti institutione auxiliariorum et coadiutorum. 

Ipse relator in hunc schema confessus est « quamdam anomaliam secum- 
ferre constitutio coadiutoris et auxiliaris», salva quidem reverentia qua digni 
sunt confratres titulares hic praesentes. 

Et quidem quaenam sunt necessitates quae a coadiutore vel auxiliari adim- 
plentur, quaeque a simplici presbytero, interveniente mandato canonico aut 
privilegio, aequali efficacitate adimpleri non possint, nullo modo praeterea 
obfuscata exinde indole monarchica episcopi-successoris et unitate personae 
in dioeceseos patre et apostolo? 

Ita enim vitarentur saepe « situationes, uti aiunt, falsae » immo et ali- 
quando scandala, divisionesque animarum et amaritudines in fidelium adspec- 
tantium animabus! 

Mihi videtur non convenire ut magis magisque insistetur in novis inter- 
ferentiis inter episcopum et presbyteros suos qui nati sunt iam a tempore 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



99 



apostolorum ut ipsi per se sint coadiutores et auxiliares in regendis dioece- 
sibus. Presbyteri enim unius eiusdemque dioecesis, meliori psychologia et 
animorum dispositione coadaptantur in munere explendo, episcopo suo unico, 
omnesque actiones et consecrationes adimplere possunt data eis facultate per 
delegationem ad normam iuris aut per praelaturam periodeutae sive per sic 
dictum « chor-episcopatum ». 

Difficultati vero provenienti ex amplitudine territorii aut ingenti nu- 
mero fidelium bene mederi potest per dismembrationem dioecesis, concomi- 
tante novarum dioecesium erectione in provinciam ecclesiasticam cui praesi- 
deat tamquam metropolita ipse episcopus qui fuerat pater dismembratae 
dioecesis. Sic firmitas Ecclesiarum et decus episcopatus in tuto ponuntur. 

3 

Exc.mus P. D. IOSEPH A IESU ALBA PALACIOS 
Episcopus Tehuantepecensis 

Quoad cap. II constitutionis de episcopis et dioeceseon regimine, haec 
habeo observanda: 

Empirice tantum statuuntur relationes inter episcopos coadiutores et 
coadiutos, auxiliares et auxiliatos; empirice etiam proponitur convenientia 
renuntiationis episcopi infirmi vel senescentis, nisi prius supponatur colle- 
gialitas episcopalis sub capite Summo Pontifice. 

Si enim iure divino unusquisque episcopus residentialis est successor apo- 
stolorum ut singularis persona, non ut membrum collegii episcopalis, non 
videtur posse iustificari consilium datum ut ipse renuntiet; immo, quod gra- 
vius est, difficilis videtur theologica iustificatio praxis Sanctae Sedis petendi 
renuntiationem episcopi qui non sit indignus vel evidenter ex toto incapax 
ad munus adimplendum. 1 Haec autem explicantur si verum est quod docuit 
Summus Pontifex Leo XIII in Dogmatica Encyclica Satis cognitum : « Hanc 
vero (Romanorum Pontificum) de qua dicimus in ipsum episcoporum colle- 



1 Verissimum enim est apostolorum successores iure divino habere potestatem 
episcopalem ordinariam et immediatam in gregem suum ita ut ipse Summus Pon- 
tifex non possit in singulis quibusque dioecesibus sibi vindicare iura episcopalia 
et substituendi potestatem papalem potestati territoriali episcopali. 

«... Neque quoad res ecclesiasticas papa monarchus absolutus nuncupari po- 
test, quippe cum subordinatus sit iuri divino et obstrictus sit iis, quae Christus 
pro Ecclesia sua disposuit » (Denz. 3114). 

« Vi eiusdem institutionis divinae, in qua fundatur munus Summi Pontificis, 
exsistit etiam episcopatus; competunt eidem iura et officia vi dispositionis ab ipso 
Deo promanantis, ad quae mutanda Summo Pontifici neque ius neque potestas pro- 
stat. Decreta Vaticana ergo plane erronee intelliguntur, conficiendo, iisdem “ iuris- 
dictionem episcopalem a papali absorptam esse ” » (Denz. 3115). 

Declaratio episcoporum Germaniae sollemniter a Pio IX approbata ut authen- 
tica interpretatio Concilii Vaticani I. 




100 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



gium potestatem... agnoscere ac testari nullo tempore Ecclesia destitit. Sed 
Romani Pontificis potestas summa est, universalis planeque sui iuris: episco- 
porum vero certis circumscripta limitibus nec plane sui iuris... Romani autem 
Pontifices, officii sui memores, maxime omnium conservari volunt, quidquid 
est in Ecclesia divinitus constitutum: propterea, quemadmodum potestatem 
suam ea, qua par est, cura vigilantiaque tuentur, ita et dedere et dabunt 
constanter operam, ut sua episcopis auctoritas salva sit » (Denz. 3309). 

Agitur ergo in hac Encyclica de potestate collegii episcopalis. Supposito 
hoc fundamento Summus Pontifex suadere et exigere potest renuntiationem 
episcopi a suis functionibus gravi de causa; immo, si hoc maximum bonum 
Ecclesiae postulet, aliquando totaliter potest mutare personas physicas quae 
sedes episcopales occupant, sine ulla earum culpa et incapacitate, ut accidit 
in Pontificatu Pii VII. 

Haec doctrina supponitur in Encyclicis Summorum Pontificum Pii XI 2 
et Pii XII, quando episcopos hortantur ut cooperentur non tantum ex cari- 
tate, sed ex officio apostolico, in adiuvando Summo Pontifici in negotio ex- 
tendendi fidem ad omnes gentes. 

Ait Pius XII in Encyclica Fidei donum (A.A.S., 1957, p. 236): « Procul 
dubio uni Petro apostolo eiusque successoribus Romanis nempe Pontificibus 
Iesus Christus gregis sui universitatem concredidit: “ Pasce agnos meos, pasce 
oves meas ” {Io. 21, 16-18). Quod si unusquisque episcopus portionis tan- 
tum gregis sibi commissae sacer pastor est, tamen qua legitimus apostolorum 
successor ex Dei institutione et praecepto apostolici muneris, Ecclesiae, una 
cum ceteris episcopis est sponsor secundum illa verba, quae Christus ad apo- 
stolos fecit: “ Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ” {Io. 20, 21). Haec 
quae “ omnes gentes usque ad consummationem saeculi ” {Mi. 28, 19-20) 
amplectitur missio, cum apostoli de mortali vita decesserunt, minime decidit; 
immo in episcopis, cum Iesu Christi Vicario communionem habentibus, adhuc 
perseverat. In his, namque, qui peculiari nomine “ missi ” appellantur, nempe 
Domini apostoli, plenitudo apostolicae dignitatis residet ». 

Ita hi Summi Pontifices quadamtenus compleverunt doctrinam Concilii 
Vaticani I circa potestatem ordinariam, primatialem, vere episcopalem et im- 
mediatam Summi Pontificis super omnem Ecclesiam, super omnes episco- 
pos singillatim et coniunctim sumptos, quae definita fuit postquam deputatio 
fidei explicavit: « Si Summus Pontifex una cum episcopis vel dispersis vel 
congregatis vere plenam et supremam potestatem in solidum exercet, nulla 
possibilis collisio » et « suprema et plena potestas est in Petro qui tamen non 
potest, non debet eam exercere per alios coadiutores suos, nisi per Apostolos 
eiusque successores ». Ita Zinelli et Avanzo relatores Constitutionis Vastor 
aeternus in Concilio Vaticano I (Mansi, t. LII, coi. 1109-1111 et 715). 3 



2 Rerum Ecclesiae {AA.S., 1926, p. 64). 

3 In schemate II De constitutione Ecclesiae , quod approbari non potuit in 
Vaticano I propter eius interruptionem sic dicebatur: « Verum etiam supremi mu- 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



101 



Tum Pontifices, tum Concilium Vaticanum I fideliter interpretantur in 
hac materia divinam traditionem de collegio apostolico et episcopali cuius 
ita praeclarus assertor fuit S. Cyprianus, ut doctrina libri « De Ecclesiae uni- 
tate » fuerit etiam norma pro Summis Pontificibus Pelagio I et Pelagio II ad 
schismata comprimenda (Denz. 446 et 469 ). 4 

Evidenter autem S. Cyprianus, hac in re secutus est doctrinam evangeli- 
cam quam ita interpretatus est Doctor Communis. S. Thomas Aquinas in 
Lectura super Io. Evang. XXI, 17: « Congrue autem officium Pastoris, omni- 



neris docendi et gubernandi universam Ecclesiam episcopi expertes non sunt. Illud 
enim ligandi et solvendi pontificium quod Petro soli datum est, collegio quoque 
apostolorum suo tamen capiti coniuncto, tributum esse constat, protestante Do- 
mino: “ Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et 
in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo ” ( Mt . 
18, 18) ». Quapropter inde ab Ecclesiae primordiis oecumenicorum Conciliorum 
decreta et statuta iure merito tanquam Dei sententia et Spiritus Sancti placita 
summa veneratione et pari obsequio a fidelibus suscepta sunt (Mansi, t. LII, 
c. 1109). Ita etiam episcopus Gasser, quando nomine deputationis de fide explicavit 
infallibilitatem collegialem episcoporum in Concilio Oecumenico (Mansi, t. LII, 
c. 1216). 

4 Haec verba S. Cypriani laudantur etiam a S. Augustino, a S. Caelestino in 
Epistula ad Concilium Ephesinum et a Summo Pontifice Leone XIII in Enc. Satis 
Cognitum. 

Sufficiat quaedam citare de praedicto libro: « Loquitur Dominus ad Petrum: 
Ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus etc. {Mt. 16, 18 sq.). Super unum aedi- 
ficat ecclesiam [vel: Eidem post resurrectionem suam dicit: Pasce oves meas {Io. 
21, 17). Super illum aedificat ecclesiam, et illi pascendas oves mandat], et quam- 
vis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et 
dicat: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Accipite Spiritum Sanctum: si 
cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur {Io. 20, 
21 s.), tamen, ut unitatem manifestaret (unam cathedram constituit), unitatis eius- 
dem originem (atque rationem) ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc 
erant utique et ceteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris 
et potestatis, sed exordium ab unitate proficiscitur (et primatus Petro datur), ut 
ecclesia Christi una (et cathedra una) monstretur. (Et pastores sunt omnes, sed grex 
unus ostenditur, qui ab apostolis omnibus unanimi consensione pascatur). 

Quam unitatem tenere firmiter et vindicare debemus, maxime episcopi qui 
in ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum 
probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidem veritatis perfida prae- 
varicatione corrumpat. Episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars te- 
netur. Ecclesia una est, quae in multitudinem latius incremento fecunditatis exten- 
ditur, quomodo solis multi radii sed lumen unum, et rami arboris multi sed 
robur unum tenaci radice fundatum, et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, 
numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen ser- 
vatur in origine ». 




102 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



bus intermissis, Petro commisit qui secundum Chrysostomum eximius apo- 
stolorum erat et os discipulorum et vertex collegii ». 5 

Ideo pro praxi postulandum aestimo ut, si quae sunt adhuc dubia, non 
de existentia collegii apostolorum et episcoporum quae ab omnibus catho- 
licis absque dubio admittitur, 6 sed de eius natura plus minusve stricte iuri- 
dica, quam primum ad normam S. Scripturae, traditionis et vivi magisterii 



5 His addi possunt sequentia verba S. Cypriani desumpta ex epistula LV ad 
episcopum Antonianum: « Accepi primas litteras tuas... concordiam collegii sacer- 
dotalis firmiter obtinentes et catholicae Ecclesiae cohaerentes... Sicut et collegii 
concordia et colligendae fraternitatis ac medendi vulneris utilitas exigebat... Non 
tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt aut catholicae Ecclesiae unita- 
tem... ruperunt... Manente concordiae vinculo et perseverante catholicae Ecclesiae 
individuo sacramento... Cum sit a Christo una Ecclesia per totum mundum in 
multa membra divisa, item episcopatus unus episcoporum multorum concordi nu- 
merositate diffusus... Haec... pauca de multis, quibus et desiderio tuo satisface- 
rem et te magis ac magis collegii et corporis nostri societate coniungerem » (apud 
A. D’Ales, La Theologie de Saint Cyprien , Paris 1922). 

Hic auctor in compendium reddidit totam doctrinam S. Cypriani circa col- 
legium episcopale sequentibus verbis: « Le college episcopal lui-meme, selon 
S. Cyprien, n’est pas un ensemble amorphe, un pur agregat, mais un veritable corps 
moral, dont Punite est maintenue par la confederation des volontes. 

« Pour ne voir dans 1’Eglise decrite par Cyprien qu’un assemblage d’Eglises 
autonomes, une confederation de monarchies episcopales independantes, il a fallu 
s’en tenir a un seul groupe de textes et fermer les yeux a d’autres textes nom- 
breux qui les completent et les corrigent. Assurement Cyprien n’admet pas qu’un 
eveque, par autorite privee, s’ingere dans le gouvernement d’un autre eveque; mais 
il n’admet pas, tant s’en faut, que le gouvernement episcopal soit ici-bas sans bor- 
nes ou sans controle. Le controle appartient a la collectivite des eveques; cette 
collectivite legifere avec pleins pouvoirs pour contraindre les recalcitrants dans 
les limites territoriales de sa juridiction. Malheur a qui, par son obstination, se 
jetterait en dehors des voies tracees par 1’episcopat: il encourrait la decheance 
et s’excommunierait lui-meme ». 

Eodem fere modo S. Cypriani doctrinam expressit P. Aemilius Mersch (Le 
Corps Mystique, etudes de theologie historique, p. 29). 

Huius divinae traditionis testimonium praeclarum habetur in S. Liturgia: 
a) quoad collegium apostolorum, v. g. in oratione in festo S. Matthiae: « Deus 
qui b. Matthiam apostolorum tuorum collegio sociasti... »; b) quoad collegium epi- 
scoporum in formula consecrationis episcoporum ut legebatur in Sacramentario Ge- 
lasiano; in ea enim petebatur a Deo ut infunderet in episcopo potestatem super 
Ecclesiam et universam plebem. 

6 Praeclarus card. Billot fidelissimus S. Thomae discipulus sic loquitur de 
collegio apostolorum: « Et re quidem vera, Ecclesia quam (Christus) post se in 
terris reliquerat nonnisi a collegio apostolico plantandam aperte declarabat, dum apo- 
stolis solis conferebat missionem sine qua, cum de supernaturali instituto agitur, 
tentamen frustraneum, omnis demum opera cassa atque irrita est » (De Ecclesia , 
p. 241, ed. 1927). 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



103 



clarificentur, quatenus id fieri possit, in commissione theologica, et quidem 
ita ut, ad normam ordinis Concilii, omnibus patribus qui id necessarium 
existiment et opportune petant detur facilitas interveniendi, ut securo gressu 
ulterius procedi possit . 7 



4 

Exc.mus P. D. HUMBERTUS ALTOMARE 
Episcopus Muranus 

Parcite mihi qui minimus in hac assemblea audeo aliquid dicere contra 
quod propositum est in hoc schemate, cap. II « de episcopis coadiutoribus 
et auxiliaribus ». Ex experientia loquor quia fui episcopus auxiliaris optimi ar- 
chiepiscopi felicis recordationis et nunc sum episcopus residentialis. 

Ojficium episcopi auxiliaris et coadiutoris, mihi videtur, in parva vel me- 
dia dioecesi omnino supprimendum est. 

Non loquor de dioecesi nimis magna quae, ob rationabilem causam, dis- 
membrari non potest; nam hoc in casu supponitur episcopus residentialis 
viribus validus ac potens qui bene suam dioecesim gubernat, dum auxiliarii 
in definitis mansionibus vel in definitis partibus suum episcopalem aposto- 
latum exercere valent. 

Difficultas habetur quando de media vel parva dioecesi agitur, quando 
episcopo residentiali infirmitate vel provecta aetate gravato datur alter epi- 
scopus in auxilio. 

Si episcopus auxiliaris debet esse tantum administrator Confirmationis vel 
officiator alicuius caerimoniae, melius videretur has facultates committere 
alicui praelato ipsius dioecesis. 

Si e contra episcopus auxiliaris mittitur ut adiuvare possit episcopum 



7 Sic intelligimus cur in manualibus theologiae dogmaticae, in maioribus trac 
tatibus de Ecclesia et in operibus specialistarum et exegetarum proponatur exsi- 
stentia collegii apostolorum et episcoporum ut doctrina Ecclesiae quae negatur a 
protestantibus liberalibus (Zapelena, De Ecclesia Christi, pars I, ed. 1950, p. 173); 
ut doctrina de fide (v. g. a Tanquerey et Salaverri, a Sullivan); similiter a Schmaus 
in Theologia Dogmatica, ed. 1955, La Iglesia, pp. 148, 154, ab Ottone Karrer, 
in Rroblemi ed Orientamenti di teologia dommatica, libro edito Mediolani anno 
1957 cum praesentatione archiepiscopi mediolanensis card. Ioannis Montini. Citari 
etiam possunt Tromp in opere Corpus Christi quod est Ecclesia, Van Laak in Repe- 
titorio, p. 293, Dieckman, De Ecclesia, ed. 1925, pp. 198 et 394; D’Herbigny, De 
Ecclesia, vol. II, ed. 1927, pp. 283 ss. 

Quoad specialistas sufficiat citare A. Medebielle in Suppi. Dict. de la Bible, 
vol. II, c. 590, a. Michiels, D.A.F.C., ( Eveque ) c. 1785; F. Prat in D.R.C. ( Epis - 
copat, c. 1656 et ss.) et J. V. Bainvel in eodem dictionario {Apotres, c. 1650); 
quoad exegetas sufficiat citare P.J.M. Lagrange ( Ev . selon S. Luc, ed. 1921 ad 
caput 22, 32, p. 554). 




104 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 

residentialem etiam in administratione dioecesis tunc ponitur dilemma 
ut dicitur cornutum: 

Episcopus in hoc casu aut aliquid facit, aut non facit: si aliquid facit, 
humanissimi patres, perturbationem episcopi residentialis suscitare potest, 
tanquam reformator; si nihil facit eius praesentia evaderet inutilis et forsitan 
perniciosa. 

Quod dictum est de auxiliari dici potest etiam de coadiutore, immo 
coadiutor, tamquam proximus successor ipsius residentialis, etiam nolens ad 
se attrahere potest benevolentiam partis cleri et fidelium ita ut practice dioe- 
cesis in duas partes dividatur. 

Hoc periculum non est mere hypotheticum sed reale si in ipso schemate, 
folio 10 sub art. 9, ubi agitur de relationibus inter coadiutorem et coadiu- 
tum, valde commendatur obsequium, reverentia, fraternitas et reciproca aesti- 
matio. 

Si periculum adest melius est illud vitare; et vitare faciliter possit si 
quod statutum est in art. 16, par. 1 huius capitis in practicam redigatur. 

Bene dicitur in folio 11, lin. 26: «Episcopi residentiales ceterique in 
iure ipsis aequiparati, qui ob permanentem valetudinis defectum vel ob ingra- 
vescentem aetatem aliamve gravem causam, implendo pastorali muneri minus 
apti evaserint, enixe rogantur ut, ob Dei atque animarum amorem, sua ipsi 
sponte renuntiationem ab officio faciant ». 

Sed melius sit si in his circumstantiis ipsa Sedes Apostolica intervenire 
possit ad recolendam episcoporum memoriam huius capitis quod nunc libere 
statuimus; ratio est quod si decisio renuntiationis ex nobis tantum pendet 
difficiliter renunciatio fierit quia nemo est iudex in causa propria. Certo 
certius durus est hic sermo, sed pro bono Ecclesiae necessarius. 

Si ergo episcopus aegrotus vel superadultus renunciationem ab officio 
facit non videtur amplius, ut diximus, necessitas episcopi auxiliaris vel coadiu- 
toris in parva vel media dioecesi, ut probare voluimus. 

Sed quia homines sumus et nihil humani a nobis abest, optime proponitur 
in folio 11, art. 16, par. 2, congruum emolumentum, decens substentatio, 
onorificentiae etc. pro episcopo renuntianti. 

Ex dictis, puto, sequuntur omnia bona: 

1. Bonum episcopo renuntianti qui per multos annos in sua dioecesi ope- 
ratus est et bene meruit, forsitan ultimis temporibus involuntarie destruere 
posset quod accurate et laboriose aedificavit. 

2. Bonum novo episcopo qui, in dioecesi plena et originaria potestate 
praeditus, potest cum fervore iuvenili libere agere. 

3. Bonum praesertim saluti animarum quae ex unitate regiminis et actio- 
nis et ex renovato fervore novi episcopi omnia bona recipere possunt. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



105 



5 

Exc.mus P. D. CUSTODIUS ALVIM PEREIRA 
Archiepiscopus de Lourengo Marques 

Ad n. 15 § 2, pag. 11. Nullum malum ut capitulum cathedrale privetur 
iure eligendi vicarium capitularem ubi auxiliaris invenitur. Ut dicitur in 
nota 11, pag. 12, ratione dignitatis (quam capitulares saepe spernunt) opto 
ut ipse auxiliaris, vel senior, si sunt varii, semper fungantur munere admini- 
stratoris apostolici sede vacante. Deleatur ergo, pro bono Ecclesiae, illud 
« optandum », et lex simpliciter statuatur. 

6 

Exc.mus P. D. ALO IS IUS BARBERO 
Episcopus V iglevanensis 

Non facilis sane, immo salebrosa in praxi evadit quaestio « quandonam 
commendanda sit episcopo renuntiatio ». 

Rationes hinc inde militantes, nempe nexus iuridici, pastorales, affectivi 
inter episcopum et suam Ecclesiam necnon legitimae fidelium exigentiae ad 
quotidiana pascua dynamico modo et temporibus accommodata sollicite ac- 
cipienda, optime in relatione huius capitis sunt recensitae praesertim si ad 
hoc recurritur quando aliter, puta episcopo coadiutore, provideri non potest. 

Sed silentio praetereundum non est periculum quod ipsum coadiutoris 
remedium malo medendo peius aliquando non evadat. 

Ad quod recte diiudicandum et, quantum fieri potest, solvendum haec in 
mentem revocare oportebit. 

l..« Animarum salus lex est in Ecclesia suprema », ut dicitur in prooe- 
mio schematis. Et quidem optime. Christus enim characteres boni pastoris 
describens docuit: « Bonus Pastor animam suam dat pro ovibus suis ». Ani- 
mam, scii, vitam! Nemo tamen ignorat saepe esse facilius vitam pro ovibus 
generose offerre quam ab ipsis ovibus voluntarie separari; sed pariter expe- 
rientia comperitur ipsum pro ovibus amorem talem non raro suggessisse pro- 
positionem verba illa S. Ignatii martyris ad Polycarpum memorando: « Chri- 
stianus ad se non pertinet ». 

2. Remedium episcopi coadiutoris estne reapse efficax remedium, prae- 
sertim si coadiutor iisdem ac coadiutus pollet facultatibus? 

Sapientioribus ac prudentioribus ea perpendere quae in quotidianis ad- 
iunctis accidere possunt, non obstante bona utriusque partis voluntate ad 
consonum velle et nolle in regimine exercendo ne ullo modo porta ad diar- 
chiam aperiatur, mihi tantum liceat dubium exponere utrum in hoc casu 
integrum remanere dici possit episcopatum qui iure divino-apostolico monar- 
chicus est. 




106 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



Neminem certo latet quanta cum cura S. Ignatius martyr — exeunte primo 
saeculo et secundo ineunte — talem episcopatus characterem in suis prae- 
dicaverit epistulis ad Ecclesias Asiae utpote radix ac fons unitatis, sanctitatis 
et regiminis. 

Episcopatum monarchicum clare etiam commemorat pro Ecclesia Smyr- 
nensi, uti apparet sive in Epistula ad hanc Ecclesiam, sive in Epistula ad Po- 
lycarpum, qui, ut refert S. Irenaeus (eiusdem Polycarpi discipulus), una cum 
Eusebio, Tertulliano ac S. Hieronymo, ab apostolo Ioanni ordinatus ac 
episcopus Smyrnensis constitutus fuerat. Hanc esse apostolicam normam clare 
patet ex ratione agendi apostolorum necnon S. Pauli, qui monarchico modo 
Ecclesias regebant et novis Ecclesiis discipulos praeficiebant — e. g. Titum 
Cretensi et Timotheum Ephesinae — presbyterii opera persaepe utentes: 
nempe presbyterorum et diaconorum, quamquam talia vocabula haud raro 
promiscue adhibebantur. 

« Episcopus - Presbyteri - Diaconi ». 

Omnia et omnes in episcopo et ab episcopo, qui uti pastor est sacerdos, 
propheta et rector: « Non licet sine episcopo neque baptizare, neque aga- 
pem celebrare; sed quodcumque ille probaverit hoc et Deo est beneplacitum, 
ut firmum et validum sit omne quod peragitur » {Ad Smyr. VIII). 

« Ubi comparuerit episcopus, ibi et multitudo sit, quemadmodum ubi 
fuerit Iesus Christus ibi catholica est Ecclesia » {Ad Smyr.). Uno verbo: 
« Nihil sine episcopo... omnes adhaerere debent episcopo ut citharae cordae ». 

Non clare videtur quomodo talis unio immo et unitas in casu coadiutoris 
cum iisdem facultatibus ac coadiuti intacta manere possit. Quapropter valde 
videtur commendandum in casu permanentis valetudinis defectus vel alius 
gravis causae, enixe rogare ut sponte fiat renuntiatio et pro ingravescente 
aetate aliqua regula indicetur quae, utpote generalis, suas exceptiones habere 
possit. 

Ad hoc, aliquo modo, decernendum alia adest ratio, revera gravis, illa 
nempe quae aetatem respicit « parochorum » ut dicitur in Appendice III, 
n. 29 (cessatio parochi a munere) schematis De cura animarum. 

Omnes etenim norunt quot et quantae difficultates nec non animarum 
detrimenta ex ingravescente aetate vel ex permanente valetudinis defectu 
parochi inamovibilis oriantur. 

Excepto casu, revera rarissimo, voluntariae renunciationis, pacifica so- 
lutio unice haberi posse videtur quando aliqualis adesset indicatio aetatis 
ut in citato n. 29 App. III, De cura animarum, legitur. 

Sed quomodo haec agendi ratio parochis applicari poterit si nullo modo 
eadem ratio etiam pro episcopo valeret. 

Nonne inde fas erit parochis respondere: « eadem quippe mensura qua 
mensi fueritis remetiatur et vobis? ». 

Ergo valde laudandum est quod in schemate, n. 16 et nota 12, asseritur 
nempe suasio ad sponte renuntiandum ob Dei atque animarum amorem, 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE -CAP. II DE EPISCOPIS 



107 



praesertim si ad vitandam diarchiam et ad regimini episcopatus monarchico 
vulnus nullimode inferendum prae oculis habeatur intentio. 

Hoc modo duplex principium salvabitur: nempe et « animarum salus et 
regimen monarchicum Episcopatus ». 



7 

Exc.mus P. D. GILBERTUS BARONI 
Episcopus Albiganensis 

Adhuc loquor de cap. II praesentis schematis; sed, aliter ac fere omnes 
qui antea locuti sunt, mihi propono, non observationes particulares exhibendi, 
nec sententiam dicendi circa aliqua puncta: ita spero me non iterare quae iam 
dicta sunt. 

Mihi in animo est duas observationes vobis proponere, generales qui- 
dem, quae tamen mihi videntur iuvare accuratiorem structuram huius cap. II 
et faciliorem singulorum problematum solutionem. 

In primis : in hoc capite mihi videntur adesse ultima consectaria defectus 
totius schematis: scii, schematis structura, est tota circa personas singulas, fere 
omni abstractione facta a communitate: sermo est de episcopo, de coadiu- 
tore, de auxiliari; omnia diudicantur sub specie eorum iurium, facultatum 
et etiam legitimarum utilitatum aut privilegiorum honoris; sed nunquam 
prae oculis habentur, nec principaliter nec saltem pari tractu et congruenter, 
realitas, firmitas unitaria, necessitudines institutionales communitatum, qui- 
bus singulae personae ordinantur. 

Totus sermo ergo est de iuribus, de facultatibus et privilegiis persona- 
rum. Eius digestio, est necessario subiectivistica et aliquo modo privatistica; 
propterea non exhibet fundamenta clara et certa ad problemata difficiliora 
enuncianda: e. g. relationem episcopi cum coadiutore vel auxiliari, necnon 
limitem aetatis episcopi etc. quae problemata, vaga evadunt et commissa af- 
fectibus vel piis exhortationibus. 

Certo non deest intentio finaliter prosequendi scopum ultimum, nempe 
salutem animarum; quae tamen eminet tantum indirecte, quia deest funda- 
mentum theologicum et institutionale, i. e. Ecclesia particularis, utpote 
communitas unitaria et organica. 

Schemata nostra — schemate de Ecclesia incluso — conformantur me- 
thodologiae theologicae et iuridicae saepius individualisticae: etiam in sche- 
mate hoc, et quidem in cap. nostro II, personae ergunt et quasi se a com- 
munitate seiungunt. 

Hoc modo episcopus quasi exhibetur extra et supra suam Ecclesiam par- 
ticularem. Ita omnia problemata quasi insolubilia fiunt. 

Hoc maxime vellem commissioni competenti humiliter commendare: sche- 
ma hoc recogitetur et speciatim hoc cap. II funditus redigatur; ita ut expositio 
tota, initium et fundamentum habeat in adaequata enucleatione doctrinae 
Ecclesiae particularis. 




108 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



Forsan aliquis obiiciet non esse hanc sedem propriam. 

Respondeo: et quidem; quod attinet Ecclesiae particulari utpote mysterio, 
pertinet ad schema de Ecclesia-, sed quod attinet Ecclesiae particulari utpote 
structurae visibili, i. e. utpote communitati institutionali organice articu- 
latae, pertinet ad hoc nostrum schema de episcopis, praesertim in hoc capite: 
sive consideratae in se ipsa (episcopo, auxiliaribus, presbyterio et ministeriis 
inferioribus nec non communitatibus inclusis) sive consideratae relate ad alias 
Ecclesias particulares finitimas eiusdem provinciae metropolitanae vel eius- 
dem regionis ecclesiasticae. 

Quam admirabile exemplum nobis exhibet ius canonicum antiquum, a 
quo omnia problemata de quibus agimus, perpenduntur sub specie commu- 
nitatis: si fas est vellem suggerere commissioni competenti comparationem 
cum multis canonibus ante decretum Gratiani de renuntiatione episcoporum, 
de episcopis coadiutoribus etc. 

Facile pateret, problema nobis propositum hoc esse: inveniendi linea- 
menta essentialia Ecclesiologiae et systematis institutionum ecclesiasticarum, 
a quibus non feliciter digressi sumus per amputationes et depauperationes 
decursu saeculorum. 

Pariter forsan magnae difficultates nos crastina expectabunt, cum de 
cap. III disceptabimus, circa conferentias episcopales; ipsae in tali sche- 
mate exhibentur ut merae abstractiones; nempe simplices coetus episcopo- 
rum seiuncti ab eorum communitatibus — nationalibus vel regionalibus — . 

Secunda observatio pertinet ad thema de quo sermo iam factus est, sed 
semper per transennam, durante hac sessione. Hucusque sedem propriam non 
invenit in qua posset exhaustive tractari. 

Est thema de unitate cleri, totius cleri, saecularis et regularis, circa 
episcopum: quod connectitur necessario problemati sic dictae exemptionis. 
De hoc themate, schema de Ecclesia in cap. IV, par. 34 habet incidenta- 
liter aliquas lineas, et de ipso locuti sumus in disceptatione de statibus per- 
fectionis; sed tam imperfecte et improprie, ut in animis nostris remanserit 
tantum, amaritudo problematis maximi momenti iam praeiudicati, quin 
fieret consulto et exacte propositio ipsius problematis. Quod in schemate 
de Ecclesia de exemptione religiosorum dicitur, non respicit proprie doctri- 
nam theologicam de Ecclesia; sed potius eius structuram utpote societatem iu- 
ridicam: propter hoc transferendum in hoc cap. II praesentis schematis. 

Hic congruenter et organice loquendum est de unitate Ecclesiae particu- 
laris; de unitate episcopi cum eius auxiliaribus; de unitate episcopi cum 
omnibus sacerdotibus, quomodocumque occupatis in actione pastorali in sinu 
eiusdem Ecclesiae, intra fines eiusdem dioecesis. 

Neque putandum hoc problema differendum esse ad schema de religio- 
sis: quia iterum iterumque res non est tractanda sub specie personarum, 
earum iurium et privilegiorum; sed sub respectu unius communitatis , nempe 
Ecclesiae particularis. 

Propterea postulo a schemate de Ecclesia excerptari ultimam partem 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



109 



par. 34 cap. IV de exemptione religiosorum; ipsam transferendam esse 
in hoc cap. II cum convenientibus mutationibus necessariis ad unitatem Ec- 
clesiae particularis affirmandam, servatis tamen finibus propriis cuiusque in- 
stituti religiosi, et salva semper Romano Pontifici facultate sibi reservandi in 
ipsis, peculiarem iurisdictionem. 

De hoc ultimo puncto tradam in scriptis secretariatui propositionem no- 
vae redactionis totius materiae, per summa lineamenta tantum, de unitate 
Ecclesiae particularis et de exemptione religiosorum. 

8 

Exc.mus P. D. MICHAEL BLECHARCZYK 
Episcopus tit. lotanus, aux. Tarnoviensis 

Sit mihi venia de « adintegratione » muneris seu institutionis episcopi 
auxiliaris sequenti modo proponere: 

1. Inde ab ipsis temporibus apostolicis unicuique ecclesiae particulari 
unus tantum praeerat episcopus tamquam pastor, cui presbyteri et fideles 
plenam praestabant oboedientiam et quem intimo prosequebantur amore. 
Ecclesia enim a suis primordiis apparet ut « acies bene ordinata » et « grex 
pastori suo adhaerens ». 

2. Eodem fere tempore — ut periti in scientiis ecclesiasticis ostendunt — 
praeter hunc unum pastorem alii etiam adsunt episcopi, qui non sunt pro- 
prie pastores, quamvis « manus imponant et dent Spiritum Sanctum ». Epi- 
scopi isti varias sortiuntur denominationes; dicuntur chorepiscopi, episcopi 
titulares, in partibus infidelium vel auxiliares. Praeter diversa nomina, di- 
versus erat eorum numerus et — imprimis — diversa auctoritas. 

3. Tempore praeparatorio ad praesens Concilium Oecumenicum orta 
est idea seu tendentia munus episcopi integrum ac plenum reddendi, seu — ut 
dicitur — « adintegrandi » (« das Bischofsamt aufwerten »); quae idea om- 
nino orthodoxa, menti nostrae evidens et cordi quam maxime acceptabilis 
videtur. Quae cum ita sint, liceat mihi, em.mi ac exc.mi Patres conciliares, 
modum proponere munus episcopi auxiliaris « adintegrandi » et quidem in 
triplici relatione: ad Sedem Apostolicam, ad conventus seu conferentias re- 
gionales episcoporum et ad episcopum residentialem: 

a) relate ad Sedem Apostolicam unum proponitur, i. e., ut omnes 
episcopi auxiliares (vel saltem maior ipsorum pars) non ad personam epi- 
scopi residentialis, sed ad servitium determinatae dioecesis in futuro consti- 
tuantur. Novus hic titulus, hodiernum certe implicans, munus episcopi auxi- 
liaris absque dubio « adintegrabit » ipsumque episcopum eo firmius dioecesi 
devinciet; 

b ) relate ad conferentias regionales episcoporum duo proponuntur, 
scii.: ut omnes episcopi sine ullo discrimine sint eorundem conventuum 
membra cum aequali iure votandi in omnibus rebus, paucis nonnisi maioribus 




110 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



forsitan exceptis; et secundo, ut in casu absentiae episcopi residentialis ipso 
iure eum repraesentant; 

c) relate ad episcopum residentialem triplex hic terminus distinguen- 
dus est: persona ipsius episcopi residentialis, deinde eius presbyteri dioece- 
sani, denique eius grex. 

aa) Relate ad personam episcopi residentialis quinque proponuntur: 
primo, ut episcopi auxiliares membra sint specialis « Consilii episco- 
palis » ex solis episcopis constituti; 

secundo, ut in sessionibus huius Consilii episcopalis omnes res 
— etiam maiores — mutuo examini subiiciantur; 

tertio, ut decisiones episcopi residentialis fiant semper de auditu 
episcopi auxiliaris; 

quarto, ut decisiones episcopi residentialis, praesertim in quibus 
consensus capituli cathedralis iure postulatur, fiant a fortiori de consensu 
episcopi auxiliaris; 

quinto, ut ipsum vicarium generalem faciat; 
bb) relate ad presbyteros unum proponitur: ut rationes et motiva 
episcopi auxiliaris quoad idoneitatem, dignitatem vel officium demandandum, 
quoad promotionem, correptionem, amotionem, visitationem presbyterorum, 
ab episcopo residentiali vere et sincere ponderentur; 

cc) relate ad gregem unum proponitur: ut in casu dismembrationis 
dioecesis super singulas partes territorii episcopi auxiliares constituantur cum 
plena tamen dependentia a vero gregis pastore, qui est episcopus residentialis. 

4. Quae omnia dum vobis, em.mi ac exc.mi Patres conciliares, humillime 
ac instantissime diiudicanda ac discernenda proponere audeo, spes mihi simul 
affulget fore, ut respectiva « adintegratio » a Concilio Oecumenico inducta 
nos episcopos Sedi Apostolicae eo firmius adhaerere faciat, collegii episco- 
palis auctoritatem, unitatem et caritatem corroboret et potissimum episcopis 
residentialibus eo operosiorem caritatem et efficacius adiutorium ex parte epi- 
scopi auxiliaris conciliet ad Dei gloriam, Ecclesiae utilitatem et animarum 
salutem. 

9 

Exc.mus P. D. PETRUS BOILLON 
Episcopus Virodunensis 

De episcopis titularibus. Mos est in Ecclesia latina titulos dioecesanos 
dandi episcopis non residentialibus. Qui mos hodie importuna videtur e di- 
versis rationibus, scii, biblica, theologica, pastorali, convenientiae et oecu- 
menica. 

1. Ratio biblica. In Novo Testamento apostolorum cooperatores nonnulli 
apparent qui non ad Ecclesiam particularem determinatam pertinent. Unde 
intelligitur titulus dioecesanus non esse necessarius. 

2. Ratio theologica. Titulus non residentiali episcopo afficitur ex eo quod 
in Codice luris Canonici non apprehenditur episcopus nisi ratione alicuius 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



111 



dioeceseos. Atqui, e Concilio Vaticano II altera apparet ratio, i. e. ratio col- 
legii episcoporum. Sufficit ergo episcopum collegio episcoporum inhaerere 
ut sit vere et plene episcopus, nec utilis est ratio alicuius dioeceseos. 

3. Ratio pastoralis. Episcopus non residentialis munus aliquod in Eccle- 
sia accipit. Melius est si sub illo respectu designatur, v. g. episcopus auxi- 
liaris Parisiensis. Quod munus quidem illi suae vitae actionisque pastoralis 
obiectum est principale. 

Episcopo autem qui suae dioeceseos renuntiationem fecit, remanet illius 
dioeceseos principalis dilectio, atque orationes et valetudinis aut senectutis 
cruces pro illa dioecesi cotidie offert. Multo melius est ergo si designatur sub 
hoc titulo: v. g. Episcopus emeritus talis dioeceseos. Qui titulus ius ei 
concedere potest et proprium huius dioeceseos officium divinum servandi, et 
in ea sepulchrum obtinendi quae illi fuit ecclesia cathedralis, et a dioecesi 
sustentationem accipiendi. 

4. Ratio convenientiae. Titulus sub quo titularis episcopus inscribitur 
saepe tum fidelium tum infidelium admirationem suscitat. Pluries titularis 
ipse aegerrime situm et naturam, a fortiori historiam tituli sui cognoscit. Ego 
doctissimos filios S. Benedicti interrogare debui ad obtinendam relationem 
paene vacuam. Ius non habet titularis dioecesim visitandi. Orare tantum 
debet, dummodo homines et non tantum ruinas continet. Unde fidelibus 
fateri cogitur titulum mere fictionem iuridicam et formalisticam esse. Atqui 
coaevi nostri sunt realisti nec formalismum ac titulos irreales admittunt. 

5 et ultimo. Ratio oecumenica. Tituli persaepe assumuntur e regionibus 
quae sub orientali iurisdictione degunt, ideoque orientalibus episcopis pergrati 
non apparent. Quod manifestum ex eo est quod titularis ius non habet vi- 
sitandi... 

Attamen magis importuni quidam videntur. Ego ipse episcopus titu- 
laris fui Mainensis in Graecia. Mainensis autem dioecesis erecta est per 
istum funestum et odiosum sub specie Crucis bellum, quando proh dolor! urbs 
Constantinopolis a latinis capta est. Unus tantum episcopus latinus in ea 
remansit et quidem per quattuor annos, quia aufugere coactus est, incolis 
eum occidere cupientibus. Num opportunum videtur talia ad aeternam me- 
moriam traducere in personis episcoporum Ecclesiae Romanae? 

Conclusio. Id peto ne episcopi non residentiales sub titulis mere for- 
malisticis nec ulli realitati conformibus inscribantur, sed sub munere et 
ratione vera quae eorum vitae aptetur. 

10 

Exc.mus P. D. HIERONYMUS BARTHOLOMAEUS BORTIGNON 

Episcopus Vatavinus 

a) Ad n. 7, linn. 21-23. Quod coadiutori detur de regula ius successio- 
nis: 1) moestum, potius vitandum, nuncium funeris iam iam imminentis vi- 
detur aliquando sonare episcopo coadiuto; 2) periculum non imaginarium 




112 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



inducit divisionis pro sacerdotibus dioecesanis, quorum alteri orientem solem, 
alteri occidentem veneraturi erunt; 3) in discrimen adducit tranquillitatem 
seu temperiem illam ambientalem, quae necessaria videtur cuilibet fructuoso 
pastorali dioeceseos regimini; 4) cedere posset in incommodum non leve 
ipsius Sanctae Sedis, pro casu, quo coadiutor, quacumque de causa, minus 
aptus muneri sese revelaret aut non bene visus clero et fidelibus evaderet. 

Hae rationes a fortiori urgent, si coadiutor concedatur non episcopi aegri- 
tudinis vel provectae aetatis causa, sed propter nimiam dioecesis amplitudi- 
nem, quae sanari per dismembrationem aut nequeat aut non expediat. 

Coadiutoria sine iure successionis non tantum relinquit Apostolicae Sedi 
maiorem libertatem pro futura successione seu provisione dioecesis, sed ipsi 
coadiutori incentivum optimum exhibet ut prudenter sese gerat; accedit 
quod sacerdotes dioecesani libentius, minore scii, anxietate et suspicione, 
accipiunt coadiutorem si illum sciant non necessario successurum et maiori 
etiam sinceritate erga ipsum sese habent. 

b) Ad n. 8, linn. 27-28. Omittenda videntur verba « nulla tamen facta 
episcopo coadiuto facultate sibi quidpiam reservandi ». Ratio est, quia 
dicta verba videntur contradicere doctrinae de episcopatu monarchico iam- 
dudum in Ecclesia receptae, quam ideo inficere erroneum est sub respectu 
doctrinae et periculosum sub respectu sanae praxis. 

c ) Ad n. 16. Humiliter sentio Concilium de renunciatione episcoporum 
silere potius debere. Silentium enim Concilii intactam opportune relinqueret 
sive antiquissimam traditionem, vi cuius fere semper pastor gregis in medio 
gregis a se custodito et nutrito moritur, sive facultatem S. Sedis tempestive 
interveniendi si quando renunciatio vere necessaria est aut utilis et sine 
incommodis obventura videtur. 

Submisse denique dicere audeo materiam n. 16 esse vel de rebus satis 
obviis vel de rebus iuridicis et minoris momenti. Quod illae solemniter in 
Concilio tractentur quamdam admirationem causare potest, quasi verificati 
essent casus deprecabilis carentiae (quod, ut plurimum, non est); istae autem 
sine damno melius demandarentur ad Codicem reformandum. 

11 

Exc.mus P. D. VINCENTIUS BRIZGYS 
Episcopus tit. Bosanensis , aux. Kaunensis 

1. De aetate et emeritura. Ordinati et consecrati sumus, ut sacri mini- 
sterii munere fungamur in redemptionem animarum. Non sumus igitur, ne- 
que considerari fas est nos ad instar functionariorum status vel membrorum 
alicuius societatis commercialis. Non annis ideo computandum est servitium 
nostrum, sed potius capacitate uniuscuiusque. Capacitati autem non datur 
ulla mensura valens pro omnibus. Bene se expressit celeberrimus homo poli- 
ticus aetatem senectutis non ab annis computandam esse, sed ab eo quomodo 
quis se habet. Existimo inopportunum esse ponere limitem fixum aetatis ser- 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 113 

vitii ecclesiastici. Ex altera autem parte nemo nostrorum potest se considerare 
proprietarium alicuius dioecesis vel paroeciae. Quando quis iam non potest 
suo munere debite fungere, propter bonum animarum debet amoveri vel 
transferri. De hoc opportune iudicent, qui competentem potestatem habent. 
Deum servire et animas salvare possumus semper et ubique etiam quando 
non habemus directam responsabilitatem pro tali vel tali territorio. Ad no- 
stram dispositionem manent semper oratio, poenitentia et innumerae op- 
portunitates animas iuvare. 

Dignum et iustum est cogitare de tranquilla et secura senectute vel 
infirmitate eorum, qui in labore annos et vires consumpserunt. Verumtamen 
non decet nimis insistere super rem oeconomicam. Iis, qui solliciti fuerunt 
et sunt de regno caelorum, cetera, pane quotidiano incluso, addet Deus. Et 
quis possit huic promissioni non credere. 

2. De episcopis coadiutoribus et auxiliaribus. Titulus episcopi coadiuto- 
ris mihi abolendus esse videtur. Permulta dici possunt de inopportunitate 
utriusque (et coadiuti et coadiutoris), quando coadiutor cum iure successio- 
nis datur Ordinario sine ipsius desiderio. 

Si Sancta Sedes opinionis sit aliquem ex Ordinariis non posse debite pro- 
videre gubernio dioecesis, vel si ipse Ordinarius de se taliter sentit, propo- 
natur dimissio vel provideatur per episcopum auxiliarem. 

Secundum meam opinionem titulus auxiliaris personae dati minus felix 
apparet. Unde concludo proponendo, ut in novo C.I.C. nonnisi de episcopo 
auxiliari sermo fiat, vel nihil amplius addendo, vel si addatur, dicatur sedi 
datus, sine ulla tamen mentione successionis. 

Heri unus exc.mus Pater proposuit opportunitatem alicuius normae 
providentis de episcopis expulsis ex propriis dioecesibus et patria. 

Sum unus ex his expulsis — ex Lituania. Exc.me Pater, quam maximas 
tibi gratias ago. 

Iustitia tamen et gratitudo imperat mihi repetere hic verba piae memo- 
riae archiepiscopi Michaelis Rachl, episcopi Eichstettensis in Germania: « Et 
tamen pulchra est nostra religio ». 

Fungens missione a Sancta Sede mihi commissa, iterum atque iterum 
peragravi regiones Americae Septemtrionalis et Canadae, Americam Latinam, 
Australiam et Novam Zelandiam. Post 12 annos affirmo ubique et semper 
in personis em. morum et exc. morum praesulum me invenisse veros fratres 
in Christo, ita ut Deo et ipsis iuvantibus nunquam aliquid necessarii mihi 
defuit. Haec est quasi providentialis occasio haec verba pronuntiare coram 
praesulibus ex omnibus partibus mundi congregatis. Omnino particulares gra- 
tias ago beatae memoriae card. Samueli Alfonso Stritch, arch. Chicagiensi et 
eius successori em.mo card. Alberto Gregorio Meyer, hic praesenti. 



8 




114 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



12 

Exc.mus P. D. MICHAEL ANGELUS BUILES 
Episcopus S. Rosae de Osos 

Schema de episcopis ac dioecesium regimine comprehendere posset non 
tantum vicarios a S. Congregatione a Propaganda Fide dependentes, sed 
praefectos etiam apostolicos pariter ab eadem S. Congregatione pendentes, 
necnon praelatos nullius, quia officia eorum quoad potestatem iurisdictionis 
eadem sint ac officia episcoporum residentialium, saltem quod pertinet ad 
substantiam, ita ut iuxta can. 198 Ordinarii loci aequaliter omnes sint. 

Altera ex parte, ex voluntate Sanctissimi Patris Pauli VI, supradicti prae- 
fecti ac praelati nullius, patres conciliares sunt pro hac secunda periodo Con- 
cilii Vaticani II. 

Et quoniam hodie gubernia civilia nolunt praefecturas apostolicas habere, 
bonum esset si Sacra Synodus statuat dignitatem episcopalem pro omnibus 
praefectis apostolicis ac praelatis nullius. 

Igitur enixe ac reverenter Sacrosanctum Concilium rogo ut omnes prae- 
fectos ac praelatos nullius, episcopi fiant et ipsa terminologia « missionis » 
mutetur, ita ut in Ecclesia distinguantur episcopi a S. Congregatione de Pro- 
paganda Fide pendentes, et episcopi qui a S. Congregatione Consistoriali, ut 
hodie est, diriguntur. 

13 

Exc.mus P. D. CONSTANTINUS CAMINADA 
Episcopus Ferentinus 

Ad n. 16 observo: 

1. Statuere principium oportebit: « sedes pro sedente? » aut: « sedens 
pro sede? ». Si salus animarum suprema lex, evidens evadet principium: 
« Sedens pro sede! » cum suis logicis consectariis. Vitarentur maximae ani- 
marum iacturae! Si bonus pastor animam suam dare debet pro ovibus suis, 
cur non etiam, suo tempore, etiam sedem?... Parochus quidam dioecesis Co- 
mensis (loci vulgo « Mandello Lario »), sponte renuntians paroeciae ob aeta- 
tem, suis fidelibus declaravit: « Puto, mea renuntiatione, vobis offerre ma- 
ximum testimonium mei amoris! ». 

2. Norma iuridica de renuntiatione cedit in bonum episcopi. Nam hodie 
renuntiatio generatim consideratur ut minoratio (italice « declassamento ») 
personae. Si principium iuridicum statuatur, episcopus renuntians totum suum 
honorem (non mere externum) conservat. 

3. Episcopus coadiutor, etiam magnis praeditus facultatibus, difficillime 
potest initium dare pastoralibus inceptis, quae saepe — praesertim nostris 
temporibus — vere necessaria et maxime urgentia sunt. 

4. Nunc optimam occasionem habemus praebendi parochis, qui ob valetu- 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



115 



clinem vel aetatem implendo pastorali munere minus apti evadunt. Quomodo 
senescens episcopus, qui dioecesi renuntiare non vult, suo parocho ut paroe- 
ciam relinquat persuadere potest? 

14 

Exc.mus P. D. PETRUS CANTERO CUADRADO 

Episcopus Huelvensis 

« Non debet reprehensibile iudicari, si, secundum varietatem temporum, 
statuta quandoque varientur humana, praesertim cum urgens necessitas vel 
evidens utilitas id exposcit, quoniam ipse Deus ex his quae in veteri testa- 
mento statuerat, nonnulla mutavit in novo ». His verbis Concilii Lateranen- 
sis IV (Cone. Oec. Decr. Herder, 233, 25-29) satis exprimitur principium 
mutationum legum et institutorum. 

Hodie, mutatis temporibus, ad curiam episcopalem hoc principium ap- 
plicandum est, de qua curia schema nihil dicit. 

Nemo non videt quot et quam maximas immutationes sive idearum sive 
structurarum humanitas nostrorum temporum sustineat. Quarum effectio tu- 
multuatim in mundo universo in dies maturantur, praesertim propter instru- 
menta technica « informationis » de actualitate non tantum — ut ita dicam — 
« epidermica » (eventus, notitias, etc.) verum etiam de actualitate altiore, i. e., 
de systematibus idearum, de formis vitae, de tendentiis ideologicis, etc. 

Ecclesiae quidem maximi momenti est, ut collective noscat et exploret 
progressus et naturam harum mutationum, maxime autem mentalitatis po- 
pulorum et hominum nostri temporis. Hoc admittere et considerare cogimur, 
nempe: sub aspectu quantitativo relationes statisticae praebent, in his ulti- 
mis 75 annis, incrementum numeri catholicorum relate ad incrementum to- 
tale incolarum mundi tantummodo attingere 14 centesimas unius ad centum. 
Sub aspectu vero qualitativo cultura, quae technica dicitur, secum affert, sal- 
tem factu, novas formas cogitationis et vitae, quae crescunt non tantum extra 
muros Ecclesiae, sed etiam contra ipsam mentem et sensum Ecclesiae. 

Ecclesia autem, sua ipsius missione sanctificatrice et salvifica, fermentum 
supernaturale esse debet totius sic dictae « explosionis demographicae », et 
« supplementum animae » huic culturae technicae praebere, ope actionis pa- 
storalis et oecumenicae, necessitatibus populi Dei consentaneae. Nunc vero, 
actio pastoralis et oecumenica quae ex una parte exercentur sine collabora- 
tione vere activa Religiosorum et laicorum, et alia ex parte non fulciatur insti- 
tutionibus et methodis aptis ad facta socialia et culturalia populi Dei, difficile 
consequi poterit unitatem et permanentiam necessariam ad finem propositum 
adipiscendum. 

De facto, mea quidem sententia, quaedam institutiones iuridicae Eccle- 
siae, iuris positivi, tam in gradu iuris publici quam in gradu iuris interni, 
prout in Codice Iuris Canonici dispositae apparent, necessitatibus spirituali- 
bus et apostolicis Ecclesiae hodie non respondent, inter quas curia episcopa- 
lis hodierna est. 




116 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



De hac ideo curia haec dicenda putamus: 

1. Defectus. Curia episcopalis hodierna nimis iuridice concepta et ope- 
rans, respondens conservationi ordinis iuridici legalis, administrativa nimis 
clericalis, quin ipsi religiosi et laici actuose participent, ex quo aliquid per- 
molesta et fidelibus et ipsi clero aliquoties apparet. 

Cum vicario generali, cancellario et officiali tantum constituatur, solum- 
modo munus regendi episcopi exprimit; minime vero munus sanctificandi 
et munus docendi. Tandem aliquando, munus regendi est medium ad adim- 
plendum et attingendum munus docendi, et praesertim munus sanctificandi. 

2. Quid curia esse oporteat. Curia dioecesana, ut organum episcopi, per- 
tinens ad ambitum iuris publici ecclesiastici, episcopo adiuvare debet in suo 
triplici munere, regendi, docendi, sanctificandi, et quidem tum in ordine ad 
ecclesiam particularem, tum etiam in ordine ad totam Ecclesiam, siquidem 
episcopus habere debet « sollicitudinem omnium Ecclesiarum », ita ut ipsam 
Ecclesiam sibi commissam in bonum Ecclesiae universalis proficiat. 

Unde, praeter praedictum aspectum iuridicum regendi, curia dioecesana 
incumbere debet: 

a) muneri sanctificandi, coordinando tum omnia quae ad administra- 
tionem sacramentorum et cultus in dioecesi pertinent, tum omnes institutiones 
et opera apostolatus, etc. etiam religiosorum. Quibus rebus praeesset dele- 
gatus episcopi pro re pastorali; 

b) muneri docendi, ordinando et coordinando omne ministerium verbi 
sive in actibus cultus, sive extra hos actus, ut v. g., publicationes ephemeri- 
des, instituta docentia, scholas catechesis, etc. quae in dioecesi inveniuntur, 
cum collaboratione actuosa et responsabili laicorum, et praesertim ipsorum 
religiosorum et religiosarum. Quibus rebus praeesset delegatus episcopi pro 
institutione christiana; 

c) sollicitudini omnium Ecclesiarum fovendae, cui praeficiendum esset 
delegatus episcopi pro re missionaria, cuius esset omnem sedulitatem pro Ec- 
clesia universali in dioecesi et omnia instituta missionalia promovere; 

d) administrationi oeconomicae bonorum temporalium. Notandum enim 
est clericos non optimos oeconomos esse solere; alia ex parte hanc functionem 
melius laici exsequi possunt, ut clerici verbo Dei et orationi instantes sint. 
Ideo esset valde conveniens ac opportunum eligere et designare aliquem lai- 
cum vel aliquos laicos ad hoc munus adimplendum. 

3. Eructus huius ordinationis . Ita omnes aspectus et omnis familia dioe- 
cesana uniuntur et coordinantur « mente et corde » sub dictione pastorali 
episcopi. Exinde apparebit unitas Ecclesiae particularis non tantum in per- 
sona episcopi, modo quasi statico, sed in institutionibus et in omni vita 
dioecesis, organice constructa, crescens in Dominum. Curia erit instrumen- 
tum coordinationis, non tantum exhortatorie sed et institutionaliter totius 
vitae socialis dioecesis. Et episcopus, pastor et pater, apparebit modo dyna- 
mico per suos delegatos ut principium et centrum unitatis. Curia episcopalis, 
tali modo efformata, esset, de facto, tamquam verus Senatus episcopi, quin 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



117 



necessario debeat esse, prout nunc de iure apparet, capitulum cathedrale, 
quod, initio erectionis suae non fuit sic, et respondebat, saltem in parte, 
muneribus antea descriptis. 

4. Conclusio. Quapropter in schemate exponatur saltem principium seu 
criterium, ut curia episcopalis, prout hodierna pastoratio exigit, apte apte- 
tur ad omnes aspectus vitae socialis Ecclesiae. 

Principium illud Codicis luris Canonici (can. 349) quod unum vicarium 
generalem tantum in dioecesi novit, nisi aliud ab amplitudine dioecesis postu- 
letur, corrigatur expresse loquendo de principio quodammodo inverso, scii.: 
sint tot delegati generales episcopi vicarii quot necessarii existimentur, nisi ob 
parvitatem dioecesis unus tantum sufficiat. 

15 

Exc.mus P. D. ANTONIUS CARDOSO CUNHA 
Episcopus tit. Barenus in Pisidia, aux. Beiensis 

Mea opinione, a Sancta Synodo statuendus est limes aetatis ultra quem 
episcopus residentialis non amplius regeret dioecesim. 

Optima dispositio esset et episcopo et dioecesi. Nam episcopus provec- 
tus aetate raro et difficulter efficacem vitam pastoralem ducere poterit. Cum 
aetate, veniunt infirmitates et facultates laboris valde restringuntur. Multas 
quaestiones gravissimas quas cognoscere et solvere debebat ei celantur ne 
eius valetudo detrimentum patiatur. Sic multoties fit ut pastores, ultimis 
annis vitae, propter debilitatem aetatis senescentis, valde noceant dioecesi- 
bus in quibus, alioquin, optime laboraverant. 

His episcopis potest Sancta Sedes imponere coadiutorem plena potestate 
gaudentem. Attamen, si lex generalis sit, imponens limitem aetatis, modus 
nobis videtur magis suavis et minus odiosus. 

Non desunt vero episcopi qui, etiam in senectute, magnam activitatem 
evolvant in salutem animarum. Agitur enim de casibus parum frequentibus 
et leges respicere debent communia contingentia. 

In omnibus populis excultis, viget hodie lex de limite aetatis. Meo iudi- 
cio, nullum nocumentum et dedecus erit si Ecclesia in hac materia procedat 
ad similitudinem societatis civilis. 

Concilium Oecumenicum propositum habet, a Summis Pontificibus Ioan- 
ne XXIII et Paulo VI indictum, renovandi Ecclesiam et eam accommodandi 
ad circumstantias temporis nostri. 

Conditiones episcopi qui ad limitem aetatis pervenit Sacrosancto Conci- 
lio bene determinandae sunt. 

Decoretur honoribus et privilegiis et insuper imponatur dioecesi onus 
eum decenter et convenienter sustentandi. 

Cura de eius sepultura ad dioecesim spectare debet. 

Hoc modo, salva iustitia et caritate, in tutum ponitur decor Ecclesiae et 
salus animarum quae semper suprema lex est. 




118 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



16 

Exc.mus P. D. PETRUS CARRETTO 
Episcopus tit. Zenobiensis, vic. ap. Rajaburiensis 

Aurea mihi videtur regula « renuntiationis episcoporum qui aetatem ni- 
mis provectam attingerunt ». Cum rationes contra hanc regulam in hac aula 
allatae non semper « spirituales » sed nimis « humanae » visae sunt, mihi 
liceat unum verbum facere, h. e. unam regulam asceticam proferre. Cum 
tota vita episcopi plena sit laboribus et sollicitudinibus pro animabus sibi 
concreditis, quis non videt magnum esse bonum si nobis dabitur aliquot tem- 
pus ad cavendum saluti animae nostrae? et etiam nostrorum salus per ora- 
tionem et contemplationem, et non per actionem? 

Ratio ascetica evidens: quis ignorat valorem sacerdotis orantis ? At im- 
mensus erit valor et influentia episcopi senis, qui vitam suam in oratione et 
meditatione et contemplatione impendit. 

Detur nobis tempus sanctificandi ultimos annos vitae nostrae apostolicae 
hoc modo, liberis a sollicitudinibus et instantia quotidiana animarum nobis 
traditarum. Nec timeamus nostram renunciationem damnum inferre Ecclesiae 
Dei... In lingua nostra thailandensi est proverbium: « Ayutbaya yang mai 
mot khon di » quae possumus vertere: « Romae non desunt boni viri... ». 
Nemo necessarius in Ecclesia Dei. Quot iuniores sacerdotes poterunt episco- 
patum gerere et cupiunt nostrum exitum... 

17 

Exc.mus P. D. IRENAEUS CHELUCCI 
Episcopus Ilcinensis 

Quaestiones quae proponuntur in schemate de episcopis ac de dioecesium 
regimine nonnullae saltem et capitaliores haud scio an non resolvi queant 
nisi prius resolvantur quaestiones dogmaticae de sacramentalitate episco- 
patus deque collegialitate de quibus in utramque partem diu disputatum est 
neque ad ullam certam ac definitam conclusionem perveniri potuit saltem 
conciliariter. 

Si, ut pro certo habeo, nullum dubium admittendum sive de sacramen- 
talitate sive de collegialitate, animadversiones Patrum quae ex duobus enun- 
tiatis principiis logice eruuntur, meo quidam iudicio, plenam merentur ap- 
probationem. 

Ut nonnulla afferam exempla, adhaereo sententiae Ordinariorum Indo- 
nesiae quae legitur in pag. 6 n. 29 fasciculi qui inscribitur: « Emendatio- 
nes a Concilii Patribus scripto exhibitae super schema decreti de episcopis 
ac de dioecesium regimine ». 

Item censeo facultates quae intrinsece inhaerent episcopali munere potius- 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



119 



quam tamquam gratuitae concessiones, tamquam iure divino debitae exhi- 
benda esse ut in formula proposita in pag. 7 n. 40, fasc. Si episcoporum iura 
optimo consilio Sacrosancta Synodus asserit, roborat, vindicat, non minus 
in tuto ponere necesse est Summi Pontificis primatum, ut sartus tectus ma- 
neat fidei firmitatis fundamentum et Ecclesiae unitatis. 

Ita censeo, omnia vitanda quae videantur illum vel minime minuere. 
Meum igitur facio iudicium arch. Barensis de opportunitate expungendi 
expressionem « sive ex rei... conservandam » pag. 6 n. 33 cit. fasciculi. 

Si quae dixi parvi vel minimi momenti putentur, neque parvi neque 
minimi momenti est amor erga Sanctam Ecclesiam, pro cuius honore vitam 
ipsam sacrificare non dubitem. 

Hoc amore motus adsentio toto corde principio fundamentali art. 2 
et salva omnimodo libertate Summi Pontificis circa opportunitatem decer- 
nendam nec non modos statuendos et formas, probanda mihi videntur ea 
quae proponuntur de Consilio Apostolico. Dubius haereo de concilio oecu- 
menico decimo quoque anno habendo, eoque magis de celebrandi modo. Me- 
lius videtur exquirere scripto sententias omnium episcoporum et ad cele- 
brationem sollemnem convocare Romam delegatos conferentiarum episcopa- 
lium nationalium tempore et forma a Romano Pontifice statuendis. 

Animadversiones additae-. 

Amore tantum motus sanctae Matris Ecclesiae, attente considerato cap. II 
de episcoporum coadiutoribus et auxiliaribus, audeo proponere ut inter causas 
renuntiationis a munere ne ponatur aetas ingravescens, ut dicitur in schemate, eo 
magis quod haec aestimetur septuaginta quinque annorum, cum in multis, quin 
etiam in pluribus vigent facultates intellectuales et non raro etiam vires physicae. 
Neque enim computanda est aetas media vitae humanae ut praeteritis tempori- 
bus, cum apud omnes constet eam longiorem esse. Potius quam aetas mihi vi- 
detur tanquam criterium iudicandi ineptitudinem qua episcopus impar sui officii 
explendi evadat, sumendum esse, potius quam a causis ordinis physici, a causis 
ordinis moralis vel intellectualibus. 

In statuendis relationibus inter coadiutorem et coadiutum satis apta videtur 
forma quae proponitur n. 102 emendationum, designando, quantum fieri potest, 
negotia maioris momenti. 

18 

Exc.mus P. D. UBALDUS EVARISTUS CIBRIAN FERNANDEZ 
Episcopus tit. Bidensis, praei, null. Corocorensis 

1. Quod ad difficultates refertur inter episcopum residentialem et eius 
auxiliarem vel coadiutorem videtur facile diminui posse, etsi non omnino tolli, 
si in eorundem nominationem procedi non liceat inconsulto episcopo coad- 
iuto, praesertim in quantum refertur ad personam. Desiderandum ergo ut 
ad nominationem episcopi coadiutoris vel auxiliaris non perveniatur inscio 
vel non consentiente episcopo residentiali, saltem quoad personam. 




120 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 

2. Quod attinet ad facultates coadiutoris vel auxiliaris cavendum est ne 
ita extollantur vel amplificentur contra iura ipsius coadiuti ut e contrario 
provisio coadiutoris vel auxiliaris neve sit in auxilium episcopi residentialis 
in detrimentum deveniat. Facultates igitur episcopi residentialis in tuto ser- 
vandae sunt ita ut coadiutor vel auxiliaris, quorum facultates convenienter 
aptari et provideri debent, vere in adiutorium et non in detrimentum con- 
vertantur. 

3. Cum in schema de Ecclesia agatur de figura et persona episcopi extol- 
lenda et in eius studio perveniatur usque ad sacramentalitatem in eius insti- 
tutione et ad ius divinum in eorundem functione, absonum videtur in hoc 
capite « de episcopis » parvipendere eorundem figuram et illam reducere ad 
officium mere temporaneum. Certe salus animarum suprema lex, sed in 
sensu et modo quo Ecclesia, edocta et inspirata a Christo Domino, semper 
tenuit et docuit. Non ergo admittenda est praxis vel lex taxativa renuntiandi 
ad determinatum tempus, sed relinquendum ad prudentiam Romani Pontifi- 
cis, cuius est iudicare de convenientia vel insuper obligatione morali renun- 
tiationis in casibus et circumstantiis determinatis. 

4. Pro his casibus determinatis non sit ius et obligatio informandi so- 
lum nec praecipue penes Nuntium vel Delegatum Apostolicum qui, utpote 
persona sola, facilius in errorem incidi potest, sed exquiratur etiam iudicium 
totius conferentiae episcopalis. 

5. Quod attinet ad numerum episcoporum auxiliarium videtur minui de- 
bere. Magis interest in Ecclesia Sancta Dei figuram episcopi extolli et in tuto 
servari quam, propter rationes historicas vel antiquae traditionis, indivisas 
servare aliquae dioeceses nimis extensae, sive geographice sive demographice. 
Deveniendum igitur est, utique cum prudentia et attentis circumstantiis loci 
vel temporis, ad divisionem earum dioeceseos quae, decursu temporis, ita 
creverunt extensione vel numero incolarum ut, iure ordinario, ab uno solo 
episcopo residentiali regi et pasci non possint. 

19 

Exc.mus P. D. ALOISIUS GONZAGA DA CUNHA MARELIM 
Episcopus Caxiensis in Maragnano 

A) Quoad episcoporum renuntiationem. 

Odiosum videtur episcopis exigere aut insinuare renuntiationem a mu- 
nere, ob provectiorem aetatem aut infirmitatem permanentem, sed id eorum 
arbitrio relinquatur. 

Ideo: pag. 9, n. 6, lin. 10. Corrigatur: « Iamvero prior difficultas cessat, 
si episcopus sponte a munere renuntiet, altera vero... », et pag. 11, n. 16: 
totum supprimatur. 

Ratio est: a) Ex natura sua, sedes episcopalis assignatur episcopo sine 
temporis limitatione; 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



121 



b) renuntiationis obligatio ob senectutem aut infirmitatem, etc., est 
quid novum contrarium apostolorum praxi et ecclesiasticae traditioni usque 
ad hodiernos dies; 

c ) generatim renuntiationis obligatio aegre accipitur ab episcopo; 

d) animarum bonum non exigit ut episcopus renuntiet dioecesi suae, 
sed tantum, si eius administrationem, sicut oportet, exercere non potest, eam- 
dem administrationem totaliter aut partialiter, prout casus ferat, ipsi aufera- 
tur. Sic in familia naturali patres semper manent patres, sed, data eorum 
incapacitate, filii maioris aetatis negotiorum familiae administrationem as- 
sumunt; 

e) permanentia episcopi incapacis in sua sede, etiam sine administra- 
tione, consolatio et aedificatio et stimulum est fidelibus, sicut de apostolo 
Ioanne narratur. 

B) Quoad episcopos auxiliares. 

1. Ordinarie non dentur auxiliares nisi in magnis dioecesibus, aut in mi- 
noribus quando per vicarios generales sufficienter provideri non potest. 

2. Detur episcopo facultas tria nomina praesentandi cum respectivis in- 
formationibus, aut saltem consulatur sub sigillo si electus a Sancta Sede sit 
ipsi persona grata. 

Ratio est: a) mortuo episcopo dioecesano, si eius substitutus auxiliari- 
bus non indigeat, isti manebunt sine alio officio aut dioecesi etiam per longum 
tempus; 

b ) auxiliarium sustentatio magnum onus est dioecesibus non divitibus; 

c) si auxiliares nominentur cum beneplacito episcopi dioecesani, con- 
cordia inter ipsos multo melius promovetur. 

3. Episcopus auxiliaris erit semper vicarius generalis, aut si sint plures 
vicarii generales, unus ex ipsis. 

4. Sede vacante, si non sit episcopus coadiutor, auxiliaris ipso facto erit 
vicarius capitularis; si sint plures, praeferentia favet auxiliari antiquiori. 

C) Quoad episcopos coadiutores. 

1. Si episcopus, infirmitate permanente aut provectiori aetate gravatus 
aut alia gravi causa praepeditus, suo officio, ut oportet, explendo impar eva- 
dit, de quo Nuntiatura Apostolica et conferentiae episcopales Sanctae Sedi 
informare debent, eidem detur coadiutor, non solum cum omnibus faculta- 
tibus auxiliaris, sed etiam cum privativa aliquorum negotiorum vel totius 
dioecesis administratione, de qua ipso facto in futurum carebit episcopus 
residentialis, quin tamen amittat honores et privilegia ad suam dignitatem 
pertinentia. Si episcopus residentialis compos sit, ad coadiutoris nominatio- 
nem consuli debet, ut supra dictum est de auxiliaribus. 

2. Post episcopi residentialis renuntiationem aut mortem, ordinarie suc- 
cedit coadiutor, nisi Apostolica Sedes, ob magnam dioecesis praestantiam aut 
alias rationes diverse iudicaverit. Nunquam tamen nominetur coadiutor cum 
iure successionis, quod odiosam reddit coadiutoris positionem erga coadiutum. 




122 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



3. Supprimatur titulus administratoris apostolici sede plena, quia odio- 
sus est episcopo coadiuto et sufficienter provisum sit per coadiutorem cum 
tota administratione dioecesis. 



20 

Exc.mus P. D. IOANNES DA SILVA CAMPOS NEVES 
Episcopus Lamacensis 

1. Quaecumque via episcoporum auctoritatem imminuit, revera in rui- 
nam dioecesis atque Ecclesiae vertit. Remotio episcopi, sive senectutis sive 
infirmae valetudinis causa, graviter eius auctoritatem attingit. 

2. E pluribus gravibus damnis quae dioecesibus obvenire possint, mi- 
nus haud dubio erit quod per aliquod breve tempus apostolica episcopi acti- 
vitas aliquantum deminuit. 

3. Etiam, si in aliquo casu particulari remotio cum bono Ecclesiae magis 
consentanea videretur, nec tunc locus esset ad legem generalem eam urgen- 
tem ferendam, nam Sancta Sedes ad casum providere posset. 

4. Ecclesiastica disciplina in dioecesi magnum damnum pateretur si om- 
nibus esset notum episcopum quibusdam annis elapsis remotum iri. 

5. Lex ut necessariam urgens renuntiationem episcopos impelleret ut 
exitu eorum vitae congruo praeoccupati de acquirendo peculio forsan plus 
aequo cogitarent, quod in damnum Ecclesiae converteretur. 

6. Insuper talis agendi ratio quosdam concitare posset ad tentandam 
remotionem illorum episcoporum quos animis adversis acceperunt, quia hoc 
sibi esse facile putarent. 

7. Post vitam in apostolatu consumptam et tot tantisque laboribus actam, 
episcopus ab omnibus derelictum se videret etiam ab Apostolica Sede! 

8. Quod episcopo bona valetudine deest vel aetate super est, si vires 
et activitatem imminuit, experientiam et hominum cognitionem auget, quae 
multum ad dioecesis regimen conferunt. 

9. Talis agendi ratio in praxim deducta Ecclesiam scientia, experien- 
tia ac regiminis prudentia plurimorum episcoporum orbaret, praesertim si 
ad omnia ecclesiastica beneficia et officia cuiuscumque hierarchiae gradus 
extenderetur prout aequitas exigeret. 

His positis et mature perpensis, humiliter propono ut n. 16 cap. II his 
vel similibus verbis redigatur: «16. Quoties ad Sanctam Sedem pervenerit 
notitia episcopum vel alium episcopo a iure aequiparatum, propter provectam 
aetatem vel infirmam valetudinem, munus suum convenienter exercere non 
posse, Sedes Apostolica de hac re per personam idoneam diligenter inqui- 
rat. Et, si casus ferat, episcopus de auxiliari vel coadiutore petendo monea- 
tur. Si vero monitum praefinito tempore ille non audierit, auxiliaris vel coad- 
iutor a Sancta Sede ei imponatur. Renuntiationi tantum subiciatur episcopus 
in casibus quibus nullo alio modo res componi possit, approbante Summo 
Pontifice et provisa renuntianti honesta sustentatione ». 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



123 



21 

Exc.mus P. D. IOSEPH D’AVACK 
Archiepiscopus Camerinensis 

Relate ad cap. II n. 16 « Quandonam commendanda sit episcopi renun- 
nuntiatio »: attentis argumentis hinc inde prolatis; attenta maxima diversitate 
inter singulas dioeceses earumque exigentiis; attenta maxima diversitate inter 
singulos homines eorumque conditiones physicas et intellectuales in valetu- 
dine et senectute; attentis ideis theologicis et asceticis, non semper omnino 
rectis et completis circa munus et efficientiam episcopi in bonum dioecesis; 
attento bono animarum; videtur fortasse — etiam contra anxietates conscien- 
tiae — remedium esse posse hoc: praeter iusiurandum fidelitatis erga Sanc- 
tam Sedem, de quo in can. 332 par. 2 C.I.C., episcopus electus iuret plus 
minusve ut sequitur: Ego, conscius de suprema exigentia boni animarum; 
conscius de humana infirmitate unde nemo iudex in causa propria, praeser- 
tim circa proprias conditiones physicas et intellectuales; conscius de inae- 
stimabili dono qua Divina Providentia munivit infirmitatem episcoporum per 
supremam auctoritatem Summi Pontificis, Ordinarii quarumcumque dioece- 
sium, quem audientes audiunt ipsum Christum, sine quo nihil possumus 
facere; iuro me docillime accepturum commendationem si quae et quando 
a Sancta Sede, me rite audito, facta fuerit de renuntiando dioecesi; firma spe 
fretus sacrificium meae supernaturalis oboedientiae summe profuturum bono 
spirituali meae dioecesis. 



22 

Exc.mus P. D. HADRIANUS DDUNGU 
Episcopus Masakaensis 

N. 9, lin. 4, dicitur: « Curet denique (coadiutor) ita in munere suo se 
gerere ut unitas regiminis dioecesani sarta tecta habeatur ». 

Ibid., lin. 9: (episcopus coadiutus) « in omnibus negotiis maioris mo- 
menti eum (coadiutorem) consulere ne omittat ». 

N. 10, linn. 15 ss.: « Vicarius generalis etiam ad coadiutorem praecipua 
acta curiae referat eumque certiorem faciat de iis quae gesta aut gerenda sint 
ad tuendam in clero disciplinam. Caveat ne suis potestatibus utatur contra 
mentem et voluntatem non solum episcopi coadiuti sed etiam coadiutoris ». 

Plene assentio commissioni quoad necessitatem reformationis in relationi- 
bus inter episcopum coadiutum et coadiutorem. At modus huius reformatio- 
nis non videtur satisfacere. Ex una parte enim volumus exigere in favorem 
episcopi coadiutoris facultates quas episcopus coadiutus non facile conce- 
dit; ex alia vero, coadiutorem coarctare ubi limites facile transgredi potest. 

Iamvero quae in schemate statuuntur, nimis leviter et ad modum con- 
siliorum dicuntur nec vim habebunt, si ita remanserint. Manifestum est enim 




124 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



saepe consilia negligi, immo non raro reiici prorsus! Sane ex his quae in aula 
conciliari de supradictis relationibus disputata sunt, compertum est adesse 
difficultates non paucas nec nimis facile sperare licet tales difficultates statutis 
supradictis solvi posse, salva etiam lege caritatis quae omnia permeare debet. 

Secundum meam humilem sententiam, ad fovendam concordiam inter 
episcopum coadiutum et coadiutorem, ad praecavendam admirationem (ne di- 
cam scandalum) fidelium et ad removendam confusionem sive cleri sive reli- 
giosorum aut religiosarum in rebus episcopis referendis, quaestio de relatio- 
nibus inter episcopum coadiutum et coadiutorem remittenda est peritis qui, 
omnibus perpensis, ita leges statuent (a Patribus confirmandas) ut ex una 
parte quaedam bene determinata ab episcopo coadiuto iuridice exigi possint; 
ex altera vero ut et coadiutor iuridice coarctari possit, ubi necesse est. Secus, 
natura humana eadem remanente, finis reformationis non obtinebitur. 



23 

Exc.mus P. D. ANTONIUS DE CASTRO MAYER 
Episcopus Camposinus 

1. N. 8 ita aptetur ut omnis dyarchia in dioecesi vitetur. Si « coadiutori, 
vi officii, ea omnia in universa dioecesi potestas iurisdictionis in spiritualibus 
et temporalibus, cum iisdem facultatibus, competit quae iure communi ad vi- 
carium generalem spectat, nulla facta episcopo coadiuto facultate sibi quid- 
piam reservandi » ut dicitur in hoc numero, non videtur quomodo vitari pos- 
sit dyarchia in dioecesi. 

Praeterea ut dignitas coram populo salvetur coadiutoris, non debet minui 
dignitas ipsius coadiuti, quae utpote antiquioris, quadam prioritate gaudet. 
Item, non videtur conveniens ut decretum Concilii iam supponat quandam 
malam voluntatem ex parte episcopi coadiuti. Eo vel magis quod non sem- 
per incommoda quae occurrunt ex parte coadiuti procedat; plura enim acci- 
dunt ex minore experientia coadiutoris. 

2. In hoc ipso n. 8 § 2 vitetur distinctio inter Ecclesiam latinam (in textu: 
Sancta Sedes) et Ecclesiam orientalem (in textu: auctoritas competens pro 
orientalibus), quasi duas agnoscat Concilium Ecclesias Christi, latinam nempe 
et orientalem quae ultima non a Sancta Sede regatur. 

3. In n. 9, exprimatur clare obligatio iuridica coadiutoris ut semper con- 
sentiat coadiuto, qui tandem aliquando pastor est dioecesis. Secus non vita- 
retur dyarchia de qua in prima animadversione. 

4. In n. 10, linn. 19 et 20, item aequiparantur episcopi coadiutor et 
coadiutus, quod videtur inconveniens utpote ad dualitatem gubernii in dioecesi 
inducit. 

5. In n. 12 § 1, linn. 29-32 videntur supprimendae. Sancta Sedes habet 
semper potestatem episcopo auxiliari illas facultates tribuere quas opportu- 
nas iudicaverit. At non videtur conveniens ut in decreto conciliari hoc ut 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



125 



notma ad omnes casus statuatur. Hac enim dispositione videtur minui dignitas 
et honorabilitas episcopi auxiliati, sicut etiam periclitare posset unitas guber- 
nii in unaquaque dioecesi. 

6. Quoad § 2 istius n. 12, eadem animadversio facienda quae ad n. 8 
§ 2. Cf. supra 2 animadversio. 

7. In n. 14. Mutatis mutandis applicentur quae supra notavi in animad- 
versione 1. 

8. In n. 15 § 1. Cf. quae supra dixi in animadversione 2. 

9. In n. 16 supprimatur § 1. Non videtur conveniens ut decretum conci- 
liare obligatione morali inducat episcopos ad renuntiationem. Haec res sit 
commissa prudenti iudicio Sanctae Sedis in unoquoque casu applicando. De- 
cretum conciliare odiosum videtur et etiam caritati erga aegrotos et senes 
minus congruens. 

24 

Exc.mus P. D. ALOISIUS DE COURREGES D’USTOU 
Episcopus Montis Albani 

Institutio episcoporum coadiutorum et auxiliarium statuit collaborationem 
permanentem inter duos vel plures episcopos, qui eamdem missionem pasto- 
ralem in eodem gradu detinent. Rectus ordo regiminis exigit, ut unus solus 
alterum vel alios tanquam subordinatos habeat. Attamen relatio haec subor- 
dinationis per se est naturae prorsus specialis, et consequenter valde dif- 
fert ab illa quae inter episcopum et suum vicarium generalem, i. e. aliquem 
simplicem sacerdotem, exsistit. 

Multum ergo interest ut legislatio positiva, sive per decreta conciliaria, 
sive per dispositiones iuris canonici, modo clarissimo in lucem ponat natu- 
ram illius relationis, et eius modalitates determinet. 

Si difficultates vel defectus adsunt in habitudine episcopi cum coadiutori 
vel auxiliari suo, damnum affertur bono communi dioecesis, exemplum no- 
civum praebetur sacerdotibus a quibus fraterna collaboratio requiritur, et 
miratio vel etiam scandalum apud fideles provocantur. Ut unitas sit in 
regimine, necesse est ut prius unio sit in corde. 

His praemissis, has emendationes proponere vellem: 

1. Pag. 9, n. 6, lin. 18: post « dignitas caracteri episcopali inhaerens... » 
addatur: « in conformitate cum doctrina theologica de episcopatu, prout in 
cap. II schematis de Ecclesia exponitur ». 

2. Pag. 9, n. 8, lin. 29: loco par. secundae, legatur: « Praeterea, semper 
pressius et clarius determinentur in litteris apostolicis facultates quae coadiu- 
tori conceduntur, ratione habita status dioecesis et necessitudinum episcopi ». 

« Tales facultates post aliquod tempus revisioni subiiciantur, sive ipso 
iure, sive ad petitionem coadiutoris vel ipsius episcopi coadiuti. Idem fiat 
a competenti auctoritate pro orientalibus ». 




126 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



3. Pag. 10, n. 9, lin. 8: post « Episcopus coadiutus coadiutorem... in om- 
nibus negotiis maioris momenti eum consulere... », addatur: « et eius con- 
sensum exquirere ne omittat ». 

4. Pag. 10, n. 12, lin. 31: post: « ...in litteris quibus auxiliaris consti- 
tuitur, eiusdem iura et officia definiantur eique facultates concedantur... », 
addatur: « quae iuri communi ad vicarium generalem spectant » (vel saltem 
vicarium episcopalem, secundum « De cura animarum », appendix I, n. 5, 
pag. 2), et quod sequitur omittatur: lin. 33: « ... Quodsi in litteris... » usque 
ad « ... valeat »; sed retineatur lin. 37. Episcopus autem habitualiter aliis ne 
deleget quae auxiliaris potest et vult per se exercere. 

5. Pag. 11, n. 12: post par. secundam, vel alibi, addatur: « Si episcopus 
auxiliari indiget ad Confirmationem conferendam potiusquam ad regimen 
dioecesis, melius est ut facultatem confirmandi postulet pro vicario generali 
vel sacerdote in dignitate constituto ». 

[ Subscripserunt etiam~\ Louis de Courreges, ev. de Montauban; Ioseph 
Urtasun, arch. de Avignon; Michel Vial, ev. eoad, de Nevers; Pierre M. Puech, 
ev. de Carcassonne; Maurice Rigaud, ev. de Pamiers; Henricus Brault, ev. 
de S. Die; Franciscus Marty, arch. Remensis; Alfred Couderc, ev. de Viviers; 
A. Collini, ep. eoad. Adiacensis; Jean Mouisset, ep. Nicensis. 

25 

Exc.mus P. D. ALBERTUS DEVOTO 
Episcopus Goyanensis 

Cum episcopi consecrentur ad bonum propriae gregis ac totius Ecclesiae, 
evidens est quam maxime expedire quod a munere exercendo discedant, quan- 
do graves ac permanentes causas ad illum bonum tuendum hoc expostulent. 

Hac de causa, mihi videtur n. 16 huius capitis, redigendum esse hoc se- 
quenti modo, ut signatum finem melius assequatur: 

(De cessatione episcoporum a munere ) § 1. Episcopi residentiales ceteri- 
que in iure ipsis aequiparati qui, ob permanentem valetudinis defectum vel 
ob ingravescentem aetatem aliamve gravem causam, implendo pastorali mu- 
neri minus apti evaserint, enixe rogantur ut, ob Dei atque animarum amo- 
rem, sua ipsa sponte renuntiationem ab officio faciant. 

§ 2. Septuagesimo quinto aetatis anno expleto, omnes episcopi residen- 
tiales a suo munere cessabunt, salvo iure Apostolicae Sedis eum confirmandi 
ob speciales rationes. 

§ 3. Exercitio muneris episcopalis renuntiantibus vel cessantibus, ti- 
tulus « episcopus emeritus » eiusdem dioecesis decernetur et congruens pro- 
videbitur sustentatio etiam, si casus ferat et his placuerit, per alicuius con- 
sentanei officii collationem. Illis insuper peculiares honores vel privilegia 
concedentur, necnon ius ut in cathedrali ecclesia sepeliantur et quotannis pro 
eis funeralis ritus celebretur. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



127 



[Subscripserunt etiam~\ Alphridus Viola, ep. Saltensis; Jorge Kemerer, 
ep. Posadensis; M. J. Blanchoud, ep. Rivi Quarti; Manuel Tato, ep. S. Iacobi 
de Estero; Marcel Mendiharat, ep. eoad. Saltensis. 



26 

Exc.mus P. D. IOSEPH FADY 
Episcopus Lilongwensis 

De episcopis coadiutoribus et auxiliaribus, ad n. 16 (quandonam com- 
mendanda sit episcopi renuntiatio). 

In hac difficillima quaestione Sacrosancta Synodus tacere nequit. Cleri et 
laici exspectant ut de hac re tractetur. Liceat mihi mentem meam aperire et 
pauca humiliter proponere: 

a) « Lex in Ecclesia Christi suprema est salus animarum » (Introduc- 
tio lin. 1). Hoc semper prae oculis habeamus sine acceptatione personarum. 

Si autem « nihil in hac vita et maxime hoc tempore, difficilius, laborio- 
sius, periculosius » (S. August.: Introd. linn. 4-5) quam officium episcopale, 
recte iudicatur, ingravescente aetate — 75° anno — resignationem peten- 
dam esse (exceptis rarissimis casibus). 

Nota. Ne obiectetur Summos Pontifices quandonam in hoc difficillimo 
munere manere, immo eligi post annum 75 um et usque ad extremam aetatem 
officium suum exercere. Sed: 1. est Summus Pontifex = Petrus; ei soli di- 
citur « tu es Petrus », i. e. Petra; 2. mirum, immo miraculosum videtur Sum- 
mos Pontifices saltem recentioribus annis post paucas hebdomadas vel men- 
ses malae valetudinis ad Deum vocatos esse. Ergo eorum mala et brevis 
aegritudo nullum detrimentum secum tulit. 

b) Nemo est bonus iudex in causa sua, maxime in hac difficillima quae- 
stione, quae secum fert non minima sacrificia. 

Si ergo propter graves causas a n. 16 relatas, pastorali minus aptus eva- 
serit, episcopus humiliter et voluntarie abdicet, i. e. offerat resignationem 
Summo Pontifici, in favorem iunioris. Dura lex, sed stet lex. 

Anecdota. Fuit quidam rex, vertente hoc saeculo, qui appropinquante 
aetate sua 80°, omnes octogenarios in vicinitate ad prandium invitavit ad 
celebrandum anniversarium. Inter prandium et vinum rex hoc dixit: « Deo 
gratias ago quia adhuc terram meam regere valeo. Vere non sentio aetatis 
meae pondus ». Tunc octogenarius quidam respondit non sine malitia: « Ex- 
cellentissime Domine, tu dicis te non sentire pondus annorum tuorum, subiecti 
autem tui id sentiunt ». Et siluit rex et hilaritas evanuit. 

Nemo est bonus iudex in causa sua; omnes vident quidem, sed ipse non 
videt. 

c) Episcopus est episcopus non pro seipso, sed pro dioecesi et populo 
sancto Dei. Det exemplum bonum: 1. clero. Multae paroeciae detrimentum 
patiuntur propter parochos senes qui iam incapaces sunt bene administrandi 




128 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



paroeciam. Quomodo episcopus eis suadere potest ut officio propter bonum 
animarum renuntient, si ipse in officio manere persistit; 2. laicis. Mirantur 
quod non detur lex renuntiandi apud episcopos et clericos. Dolent quando 
res Ecclesiae periclitantur propter nimium conservatismum saepius senectuti 
inhaerentem (semper salva exceptione). Sed exceptio nunquam fiat lex, quan- 
do agitur de renuntiatione. 

Tandem renuntiatio spontanea dat aedificationem populo et impedit de- 
trimentum episcopalis honoris. E contra episcopus qui coacte suo officio renun- 
tiat facile scandalum apud christifideles et extraneos provocat. 

Sed hic non possum non dolere quod non pauci episcopi in missionum 
territoriis non propter senectutem vel defectum valetudinis vel competentiae 
vel zelus, « modo burocratico » invitati sunt (ut leniter dicam) ut dioecesi 
renuntient propter « clamorem » non fidelium, sed paucorum virorum poli- 
ticorum novarum nationum quae nuper independentiam adeptae sunt. 

Haec verba scripsi « sans rancceur », sed solo bono Ecclesiae in Africa 
intentus. Remaneat Ecclesia independens. 



27 

Exc.mus P. D. ARMANDUS FARES 
Archiepiscopus Catacensis-Episcopus Squillacensis 

Recte perpensis quae in n. 6 dicuntur de gravi difficultate (linn. 2-5) ex 
infirmitate vel provecta episcopi aetate proveniente, necnon de renuntiatione 
episcopi in n. 16; 

attenta experientia episcoporum coadiutorum (inter quos et ego fui) 
ex qua resultant saltem duo certissima: displicentia quam maxima coadiuti, 
qui tamen virescit statim in bonam valetudinem et miram actuositatem...; 
necnon periculum divisionis in clero, et quandoque etiam in populo; 

cum psychologice saltem (quandoque etiam moraliter et materialiter) im- 
possibile sit episcopo gravi causa praepedito ut renuntiationem det dioecesi 
sibi commissae; sequens audeo promere votum : 

a) inter modos quibus succurri potest necessitatibus dioecesis, pro- 
ponatur Summo Pontifici ut provideat per administratorem apostolicum sede 
plena, intactis manentibus, secundum possibilitatem, iuribus in sacra episcopi 
praepediti. Administrator apostolicus — sive ita vocetur sive alio nomine 
designetur — nec dioecesim dividit, nec episcopo detrahit, nec per succes- 
sionem futuram quae non datur bono futuro dioecesis et episcopo futuro 
obstat; 

b) cum res sit maxime difficilis 1. ut inducatur episcopus ad renun- 
tiationem faciendam, nec 2. ut statuatur lege conciliari aetas dimissionis ab 
officio episcopale, si videatur, opportuna adhortatio ponatur in n. 16 ut epi- 
scopus, prae oculis habens bonum suorum fidelium, ipsis subveniat in circum- 
stantiis difficillimis, de quibus iudicat S. Sedes, per suam renuntiationem. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



129 



28 

Exc.mus P. D. IOSEPH FENOCCHIO 
Episcopus Apuanus 

Videtur insufficiens et inefficax, in praxi, rogatio vel exhortatio ut epi- 
scopi renuntient suo officio « ob ingravescentem aetatem ». 

Etenim quotidiana experientia monet haud facile episcopum conscientiam 
sumere suae iam ineptitudinis ob provectam aetatem, ac magis difficilius epi- 
scopum, hanc ob causam interiorem vim renuntiandi possidere, etsi plus mi- 
nusve necessitatem huius actus cernat. 

Id accidit praesertim ob duas rationes naturae psychologicae inter se con- 
nexas et coalescentes: 1. ob instinctivum amorem vitae qui fortior evadit in 
senectute, cum subiectum sentit vitam suam iam declinare; 2. ob debilitatem 
voluntatis quae facile instinctui succumbet, dum quaerit speciosas rationes 
ad angustias conscientiae placandas, quando problema sibi ponit utrum adhuc 
aptus sit necne ad dioecesim regendam. 

Provisio ex parte Sanctae Sedis per auxiliarem vel coadiutorem utilis 
apparet si episcopus vires suas mentis et physicas efficientes habeat, quia 
tamen, ob amplitudinem finium vel operum dioeceseos, par sit omnibus offi- 
ciis obeundis; auxiliaris autem qui datur episcopo laboranti non quodam 
morbo specifice sed « senectute », remedium sufficiens non est, immo saepe, 
in praxi, reciproca comprehensio seu animorum consensus difficilis evadit, 
necessaria libertas ministerii in auxiliari nimis coarctatur, actio pastoralis lan- 
guet, vita dioecesana grave damnum capit. 

Magis ergo consentanea videtur bono animarum norma iuxta quam 
peremptorie statuitur cessatio ab officio certa aetate, sicut in omnibus officiis 
vitae civilis accidit. Si regula generalis statuetur, nullum dedecus inde re- 
dundabit in personam episcopi, quia senectus dedecus non est; episcopus 
autem liber exsistet a molesto et, pro ipso, difficili examine de sua aptitudine 
vel non ad munus prosequendum, ut certa scientia iudicet de opportuni- 
tate suae renuntiationis. 

Apostolica Sedes poterit, singulis casibus ad modum exceptionis, con- 
cedere ut episcopus in suo munere prosequatur, si id expedire vel utile 
videbitur. 

His positis, dignum laude apparet id quod in paragrapho secunda dicitur 
circa honestam sustentationem episcopi renuntiantis, circa collationem alius 
officii minus onerosi, circa privilegia. 




130 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



29 

Exc.mus P. D. SECUNDUS GARCIA DE SIERRA Y MENDEZ 
Archiepiscopus tit. Varianus, eoad. Ovetensis 

Quaestiones quae fortasse dilucidandae essent, intra Regolamentum Con- 
cilii, ut hoc caput nitidius eluceat, hae, credo, essent: 

1. An Patres desiderent fines certos terminosque aetatis constituere, ut 
episcopi abdicent munia pastoralia? Sententia moderari oporteret ad tres for- 
mas: placet, non placet, placet iuxta modum, ut Patribus sit potestas defi- 
niendi aetatem et limitem, aut exceptiones Sedi Apostolicae subnotandi, sive 
in formula placet, sive non placet. 

2. An etiam optent Patres, episcopos morbo insanabili correptos, atque 
amplius dios annos protracto, cuiuslibet illis sint aetatis, invitari sive a confe- 
rentia episcoporum sive a Sancta Sede ut receptum postulent? 

Si affirmative videretur, episcopi et archiepiscopi coadiutores necessarii 
non essent, ad summum perpaucis occasionibus ad Sedis Apostolicae mentem, 
nunquam vero cum successionis iure. Haec clausula, submisse iudicamus, 
abradi posset. Nam episcoporum auxiliarium ope quaestio quaelibet solve- 
retur. 

Item censemus multiplicari non oportere episcopos auxiliares, cum ho- 
rum sit munus in officiis et functionibus pontificalibus aut episcopalibus opi- 
tulari. Reliqua munera, quibus non sit consecratio episcopalis necessaria, 
quamvis sit auctoritas superior et necessaria, possunt, et censemus, debent 
commendari et exsequi creatione numeri sufficientis vicariorum generalium, 
ad mentem episcopi, qui eos est constituturus — neque obliviscatur posse 
servatis servandis advocari ex aliis dioecesibus — ut vi officii et cum pote- 
state ordinaria, episcopo opem ferant semper activam et indeficientem in mi- 
nisterio pastorali. 

Cui rei ordinationem compositam regiminis diocesium proferimus, sub 
aspectu maxime pastorali conceptam. 

A) Episcopus caput. Si episcopus auxiliaris adsit, idem et vicarius gene- 
ralis erit omni dioecesi omnibus que muneribus; si varii sint episcopi auxilia- 
res, eadem pollebunt auctoritate, licet episcopus residentialis distribuat, et 
faciat oportet, diversa munera et officia. 

B) Vicarii generales. 

1. Vicarius generalis iudicialis, cui hodie nomen officialis est. 

2. Vicarius generalis administrativus, sive curialis. 

3. Vicarius generalis pro spirituali assistentia, institutione vel potius 
robore cleri dioecesani; necnon rebus liturgiae. 

4. Vicarius generalis educationis vel docentiae. 

5. Vicarius generalis Religiosis in re iuridica, et si de feminis reli- 
giosis agitur etiam in cura spirituali. 

6. Vicarius generalis apostolatus saecularis. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



131 



7. Vicarius generalis missionibus in universum mundum, et in popu- 
los dioecesis; exercitiis spiritualibus, etc. 

Qui vicarii generales tot secretariatus haberent quot pro diversis muneri- 
bus commendatis necessarii viderentur. 

C) Coordinationi pastorali et efficienti non sufficerent haec organa ca- 
pita, ut ita dicam, opus etiam esset creare pro-vicarios regionum, qui urbibus, 
vicis et demarcationibus praeessent, quae propter multitudinem fidelium ultra 
25.000, aut propter territorii dilatationem, aut propter identitatem difficulta- 
tum pastoralium, praesentiam continuam et activam moderationis pastoralis 
exigant, quin impugnetur praesens ordinatio vicariorum foraneorum, qui 
etiam ad temporum postulata aptari deberent. 

En consilii presbyter alis constitutio: Presbyterium episcopi: vicarii gene- 
rales, pro- vicarii, quaedam capituli cathedralis membra, v. g. qui « de officio » 
vocantur, et vicarii foranei quos episcopus deligeret, etiam quidam parochi 
atque vicarii cooperatores pro certis quibusdam rebus. 

Denique duo observationes : 1. Ut episcopus auxiliaris constituatur, auc- 
toritas opportuna certior plane fieri debet ordinationis et efficientiae horum 
vicariorum generalium ab episcopo constitutorum. Ita facile erit ut unus epi- 
scopus auxiliaris constituatur, difficile ut duo, difficillime vero ut tres creentur. 

2. Nimis, nobis videtur, insistitur in digna sustentatione episcopi demissi, 
non tantum quod passeres non seminent... sed quia facilis factu nobis appa- 
ret, cum conglobanda esset cum securitate sociali omnis cleri dioecesis, immo 
nationis. Forsan hic erit vivus stimulus ut securitas socialis nostrorum dilectis- 
simorum sacerdotum maturetur, quibus minime placet paternalis protectio 
curiae, cum ipsi iustum debitum existiment praevisio et infirmitatis, et inepti- 
tudinis temporalis, et senectutis. 



30 

Exc.mus P. D. AUGUSTUS GIANFRANCESCHI 
Episcopus Caesenatensis 

N. 5. Episcopi in SS. Congregationum Consilium coaptandi : 

Adhaereo animadversioni circa hunc n. ab episcopis Africae merid. pro- 
latae et rationibus quibus suffulta est. 

Ius est unius Summi Pontificis, plenum et exclusivum iuxta suum supre- 
mum iudicium, SS. Congregationes reformandi quatenus sunt organa quibus 
ipse utitur in totam Ecclesiam regendam. In hac materia has tantum mini- 
mas observationes sit mihi licitum proponere: 

1. Ad vitandos in SS. Congr. compositione defectus « romanismi » et 
« italianismi » et « carrierismi » vel « arrivismi » sic dictos, qui a plurimis 
lamentantur, meo humili iudicio, hoc quod propono posset esse aliquod 
remedium: 

a) ad servitium SS. Congr. nemo assumatur nisi per concursum; 

b) Moderatores uniuscuiusque collegii Romae existentis ex omni na- 




132 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



tione, singulis annis nomina praestent alumnorum qui, eodem anno licentiati, 
virtute, et summopere humilitate, spiritu ecclesiastico sed et aliis requisitis 
prae condiscipulis distincti; 

c) ex istis ad concursum ab omni natione ii tantum vocentur, et non- 
nisi licentia obtenta ab illorum Ordinariis, qui in cura animarum, saltem per 
quinquennium, et quidem laudabiliter, incubuerunt. 

2. Titulum Congregationis, prout hodie applicatur Dicasteriis Ap. Sedis, 
mihi videtur minus convenire Congregationibus Caeremonialis et Rev.dae Fa- 
bricae S. Petri, quia non sunt directe ordinatae ad regimen Ecclesiae. 

3. Potius ex novo constituendas esse puto Congregationem de apostolatu 
laicorum et etiam « de instrumentis communicationis socialis ». Opportunum 
mihi videtur stabiliter ponere « Secretariatum pro Oecumenismo ». 

4. Etiam competentiam uniuscuiusque Congregationis puto esse recogno- 
scendam et melius forsan distribuendam; et nomen singularum melius debeat 
respondere propriae cuiusque competentiae. 

De episcopis non residentialibus. 

1. Nemo episcopus consecretur nisi ad verum et utile servitium Eccle- 
siae et animarum, numquam vero ad recognoscenda merita et virtutes ali- 
cuius presbyteri etsi episcopatus vere dignus sit, et tam minus ad decorem 
alicuius Sedis potioris dignitatis vel personae, e. g. cardinalis; vel alicuius 
officii etiam nobilissimi quod tamen sacramentum Ordinis episcopalis non 
requirat. Nam episcopatus non est decus sed servitium. Et ideo minuatur in 
Ecclesia numerus episcoporum titularium. 

2. Episcopi coadiutores numquam dentur; auxiliares vero solum si sint 
vere necessarii et ad bonum dioeceseos aliter provideri non possit. Auxiliaris 
et coadiutor — est proverbium — nec eos habere nec esse. Et ideo plene 
adhaereo sententiae card. Dopfner quam in aula proposuit die 11 h. m. Nam 
in pluribus casibus melius provideri poterit varias facultates sacerdoti vica- 
rio generali tribuendo inter quas etiam confirmandi et functiones sacras spe- 
ciali solemnitate peragendi. 

3. Si vero episcopus, infirmitatis causa se movere praepeditus sit, sed 
mente adhuc validus, et si haec difficultas per renuntiationem superari non 
possit, tunc detur ei auxiliaris qui sit simul vicarius generalis. Quando sedes 
vacabit, capitulum eligat vicarium capitularem qui, ut praesumitur, erit qui 
fuerat auxiliaris defuncti episcopi. Sed si capitulum iudicaret esse revera 
iustas causas alium eligendi, casus ad S. Sedem in devolutivo deferatur et in- 
terim episcopus qui fuerat auxiliaris, dioecesim regat facultatibus vicarii 
capitularis. 

4. Circa ius episcoporum titularium Conciliis interveniendi: 

a) putarem non esse dubitandum de stricto iure interveniendi Conci- 
liis Oecumenicis, quod ius derivatur ex ipsa consecratione episcopali qua po- 
titur potestate in Ecclesia Dei sicut alii episcopi; 

b) non vero si agatur de Conciliis particularibus vel de conferentiis 
episcopalibus in quibus tractatur de negotiis Ecclesias particulares tantum 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



133 



spectantibus in quibus nemo habet potestatem praeter proprios episcopos de- 
pendenter ab uno Romano Pontifice. Episcopi titulares, sicut C.I.C. decernit 
ubi de Conciliis Provincialibus agit, possint quidem vocari ad conferentias 
et cum voto etiam deliberativo, sed ad discretionem Patrum seu episcoporum 
residentialium. 



31 

Exc.mus P. D. FORTINUS GCMEZ LEON 
Archiepiscopus Antequerensis 

Circa cap. II schematis de episcopis ac de dioecesium regimine videtur ad- 
notare sequentia: 

Non apparet aequum, immo nec rectum, quod episcopus provecta aetate 
vel infirmitate etiam diuturna gravatus, cogatur vel moraliter ad renuntian- 
dam dioecesim; infirmitas enim vel provecta aetas est finis omnium, unde 
sequeretur quod omnes episcopi tandem aliquando, nisi brevi vel repen- 
tina infirmitate correpti, dioecesi privati decedere debent quod est contra 
omnium saeculorum traditionem. 

Praeterea, ad quid cooperatores vel auxiliares episcopi? Non certe ob 
brevem infirmitatem episcopi residentialis, sed ad iuvandum illum cui defi- 
ciunt pristinae vires. 

Ad n. 8 dicitur quod episcopo coadiuto nulla facultas reservatur, sed 
nulla negatur. Coadiutor ergo omnia habet nulla reservata; ergo de iure duae 
potestates haberentur, quae independenter agere possunt, quod vere absur- 
dum apparet. 

Ad par. 2 eiusdem numeri: Si nihil reservatur adiuto, quae ampliores 
facultates possunt coadiutori committi? 

Ad n. 10: si ordinaria potestas coadiuto integra maneat et ideo potest 
sibi constituere vicarium generalem ad curiam dioecesanam administrandam, 
coadiutor omnibus facultatibus praeditus potest vel esse vicarius generalis, 
vel sibi alium constituere, quod iterum absurdum videtur. 

Quoad n. 16 iterum notandum est quod adest aliquod inconveniens sup- 
posita renuntiatione tot episcoporum in Orbe, eo quod aliquis providere 
debet ad eorum congruam sustentationem. Parum aequum videtur si Sancta 
Sedes omnibus providere debeat; dum ex alia parte non paucae sunt dioe- 
ceses quae ob paupertatem vix unius episcopi sustentationem providere pos- 
sunt. Quae incommoda, ut videtur, vitarentur, si renuntiatio non est generalis 
lex, vel statuto tempore adimplenda 




134 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



32 

Rev.mus P. D. IUCUNDUS M. GROTTI 
Praelatus nullius Acrensis et Puruensis 

Post diuturnam lectionem huius cap. II et auditis in aula diversis orato- 
ribus, ad hanc conclusionem deveni: episcopi cooperatores et auxiliares nec 
amplius nominentur et paulatim inter residentiales connumerentur. En ra- 
tiones: 

a) Institutio cooperatoris et auxiliaris episcopi, in se considerata, est: 
1. veteri traditioni ecclesiasticae contraria; 2. modo contradictorio facta; 
3. profluens non ex intrinseco dynamismo Ecclesiae sed ex malis quibus ipsa 
Ecclesia, hominibus visibiliter concredita quamvis invisibiliter sed firmiter 
a Deo recta, aegrotavit et aegrotat hucusque. 

Ad primum: ratio patet ex antiqua disciplina ecclesiastica et ex ipsa insti- 
tutione cooperatorum et auxiliarium episcoporum quae, saltem in sensu re- 
lativo, dici potest novissima. 

Ad secundum: ratio patet ex eo quod episcopatus est munus, non honor, 
unde antiquitus nullus episcopus erat sine dioecesi et in unaquaque dioecesi 
unus tantum episcopus. Sed ope institutionis cooperatorum et auxiliarium, 
committitur episcopo cura gregis alterius pastoris et honori ditatur multo- 
ties civitas inter mortuos connumerata vel in partes infidelium ubi Titulatus 
nec fuit nec ibit et nec semper ire posset. Et cum multa, de hac re, audivimus 
in aula, sufficiant haec pauca quae dixi. 

Ad tertium: ratio desumitur ex ipso prooemio cap. II ubi legitur in initio 
(linn. 1-2): « in regendis dioecesibus duae, inter alias, eaeque graves saepe 
occurrunt difficultates ». 

(Cf. ad hanc quaestionem quod attinet quae dicuntur in sequenti cap. III 
ubi cooperatores et auxiliares apparent veluti episcopi demidiati!). 

b) Sed institutio cooperatoris et auxiliaris episcopi est remedium inef- 
ficax, ergo reicienda quia: 1. malum non superat, 2. ad nova mala adducit. 

Ad primum: malum non superat. Ratio est quia, saltem auxiliaris est 
episcopus sine potestate (et iam dictum est: ordo et potestas, arcto vinculo 
coniunguntur; sed ipsi habent ordinem et non potestatem, et sunt qui pote- 
statem et non ordinem habent!). Et ad hoc addendum est quod audivimus 
in aula ex ipso ore cooperatorum et auxiliarium episcoporum! 

Ad secundum: nova mala adducunt. Ratio patet ex eo quod dignitas titu- 
laris non satis in tuto ponitur nec per decretum nostrum ubi sub n. 15 § 2 
sic legitur: « optandum est ut, sede... vacante, munus administratoris apo- 
stolici vel patriarchalis aut vicarii capitularis, ... committatur auxiliari », sed 
quaenam est vis istius « optandum est? »... Insuper, experientia docente, 
uti audivimus in aula, mul toties oritur pluralitas regiminis in dioecesi (cf. quae 
dicta sunt in aula et quae scripta sunt in decreto nostro ad nn. 9, 10, 12). 
Ac tandem notandum est: auxiliator et cooperator datur episcopo non dioe- 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



135 



cesi, quamvis in bonum dioeceseos; unde, cessante auctoritate residentialis 
episcopi, morte vel alia de causa, et auctoritas cooperatoris et auxiliaris cessare 
deberet, nam comparandi essent accidentibus qui sine substantia, per miracu- 
lum tantum, uti in Eucharistia, subsistere possunt. 

Remedium vellem tandem indicare, prae oculis habens quae dicta fuere 
de curia romana (« decentralizzare e... pochi vescovi, anzi, nessun vescovo!): 

1. Episcopus quoties oportuerit committat aliquibus sacerdotibus: a) ad- 
ministrationem chrismatis; b) administrationem curiae; c) visitationes. 

Explicatio: ipse facit qui per alium facit et ad haec implenda, historia 
duce, non est necessarium character episcopalis, praesertim si consideratur 
institutio praelatorum nullius, et praefectorum apostolicorum. 

2. Episcopus seligat suos cooperatores inter sacerdotes qui ad unitatem 
regiminis certe consulunt et ei, etiam senectute fracto, provideant: qui sacer- 
dotes efformare possunt veluti senatus episcopi. 

Bona quae praevideo ex hac solutione: 1. nullus episcopus sine dioecesi; 
2. nullus titulus sine episcopo; 3. fere no vitiatus cooperatorum quoad proba- 
bilem electionem in numero episcoporum; 4. perraro ad renuntiationem esset 
deveniendum. 



33 

Exc.mus P. D. PAULUS GURPIDE BEOPE 
Episcopus Flaviobrigensis 

N. 6. Legitur « A infirmitate » addendum esset: permanente (ita in n. 16). 
Extensio nominis « infirmitate » declaranda est. Sunt aliae et aliae infirmi- 
tates. Sunt quae totaliter impediunt exercitium muneris. Sunt quae tantum 
partialiter auferunt facilitatem adimplendi munus completum. Si episcopis 
daretur facultas delegandi, quoad confirmationem conferendam, in suo vica- 
rio generali vel in aliquo sacerdote in dignitate constituto, ut concessum est 
durante Concilio, multis episcopis lene redderetur exercitium sui muneris, 
nam ad regimen generale suae dioecesis sunt capaces. 

Quis de gravitate et permanentia futura infirmitatis iudicaturus est? De 
quibus considerandae sunt causae graves? Idem dicendum de existentia et 
gravitate ipsarum et de senectute. Consilium ad renuntiandum theoretice est 
pulcherrimum, sed in his ut in aliis quaestionibus applicatio non erit ita 
facilis, praesertim cum de senibus agitur. Iam notulae appositae hoc osten- 
dunt indubitanter, et hac de causa notulam 13 addiderunt. Sed in omni casu 
non oblivituri sumus quod « Salus animarum »... 

Meo iudicio non perfecta est constructio paragraphi « Tamen ... saltem ». 
Proponerem: si neutrum competentis auctoritatis iudicio fieri potest in casi- 
bus particularibus, pro eis saltem... 

Dubito num conveniens sit ponere verba « eorum activitas... ponatur ». 
Videtur exprobratio quaedam illis qui habuerunt coadiutores vel auxiliares. 




136 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



N. 7. De ipso nihil dicendum. 

N. 8. Facultates huius « vicarium generalem » credimus esse easdem 
quas describit Codex I. C. actualis. In hoc casu non poterit coadiutor sine 
venia coadiutus functiones pontificales exercere? Ita videtur. Cf. cann. 351 
et 352. 

Par. 1 est, fere ad verbum, quamvis aliqua correctio notetur, eadem pa- 
ragraphus prima can. 368; potestas est ordinaria. Cf. Codex (BAC) commen- 
tarium ad can. 368. Potestne applicari coadiutori can. 371? 

N. 9. Unitas regiminis dioecesani. Hic dispositiones quae dantur nimis 
debiles videntur. Iuxta ipsas potest dari dioecesis quae habeat episcopum 
residentialem, coadiutorem ipsius, auxiliarem vel auxiliares, vicarium gene- 
ralem coadiutus et etiam vicarios episcopales de quibus loquitur nota 4. 
Non sunt plura capita ut in omnibus conveniant? Et si inter se discrepent 
coadiutor et coadiutus, coadiutor et vicarius generalis coadiutus, auxiliaris 
vel auxiliares et coadiutor, ubinam inveniri poterit solutio huius discre- 
pantiae? 

Nonne oporteret addere aliqua relate ad haec in decreto? 

Et audemus dicere: Quid, si vicarius generalis, de quo in n. 10, suppri- 
meretur? 

Par. 2 huius numeri desumpta est, quibusdam correctionibus intermissis, 
ex can. 369. 

N. 10. Res in praxi difficilis, spinis plena et periculosa. Ad quid tot vica- 
rii generales? unus pro unoquoque episcopo. Faciamus rem simpliciorem 
ita ut vicarius generalis sit episcopus coadiutor cum uno vel multis delegatis 
ad curiam administrandam. 

Quid sibi volunt haec verba: « praesertim ad curiam dioecesanam admi- 
nistrandam »? Cum referantur ad vicarium generalem, credimus agi de curia 
administrativa vel gubernativa, non vero de curia iustitiae. Quoad hanc vi- 
detur nullam innovationem vel dispositionem in hoc decreto contineri. Et 
interrogandum est, si episcopo aegroto vel seni detur coadiutor, quis erit 
dux curiae iustitiae? Coadiutor minime erit nam potestatem habet vicarii 
generalis. Hac eadem ratione nec vicarius generalis coadiutus. Idem dicen- 
dum de auxiliari, immo fortasse hic non est. Tunc videtur coadiutum esse du- 
cem. Sed hic est contradictio quatenus aegroto vel seni datus fuit coadiutor, 
et quia aegrotus vel senex erat. 

N. 11. Par. 1 videtur supprimi posse, cum sufficiens sit par. 2, si ad- 
dantur haec: « vel ob peculiaria apostolatus adiuncta ». 

Cum bonum animarum postulet episcopum auxiliarem, iudicio compe- 
tentis superioris auctoritatis, nominetur et imponatur, secus res poterit de- 
morari vel non peti ab episcopo residentiali, natura humana aliquando est 
caeca. Idem dicendum de dismembratione territorii etc. 

N. 12. Res nimis in aere constituta est cum praeiudicio episcopi auxilia- 
ris, qui consecratione est et erit semper episcopus, dignitate sua supra omnes 
alios sacerdotes. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



137 



Cur non proponatur eadem doctrina quam de episcopo coadiutori et ei- 
dem dentur eaedem facultates, nam ratione muneris est practice eadem. 

Res pro nostra debili natura clare et concrete proponendae sunt ut scan- 
dala et rixae vitentur. Etiam nos sumus homines passionibus subiecti. 

In hoc n., idem ac in n. 8, interrogari potest: Quae differentia adest inter 
concedi et committi? Forsan intelligendum est « concedi » habitualiter, et 
« committi » pro casibus particularibus? In omni casu oporteret haec de- 
clarare. Auxiliari applicari potest quod describit Codex de coadiutore in 
genere, can. 351, 3. 

In verbis « in administranda universa dioecesi » nonne esset melius tol- 
lere verbum « universa »? Ratio est haec: quia auxiliaris uni tantum parti 
dioecesis destinatur vel aliquibus quibusdam officiis, saltem quando plures 
sunt auxiliares. Aliud dicendum si unus tantum auxiliaris esset in dioecesi. 

N. 13. Videtur in hoc n. animadverti periculum, actum est in n. 9. 

N. 14. Nihil hic notandum. 

N. 15. Si adest vicarius capitularis vel administrator apostolicus et simul 
auxiliaris, quae relatio statuenda inter ipsos quoad facultates? Oporteret haec 
declarare. 

N. 16. Qui sunt hi « ceterique in iure ipsis aequiparati »? administratores 
apostolici? vicarii capitulares? 

In par. 2 videtur agi tantum de episcopis residentialibus (cf. notam 14). 
Si vero qui abrenuntiavit est vicarius capitularis vel administrator apostoli- 
cus, sed non episcopus, quid ipsi servatur post abrenuntiationem? 

Revera nimis forte videtur consilium quod in hoc numero datur. Et cum 
haec est renuntiationis ratio « aliam gravem causam » quae potest dari sine 
renuntiantis culpa, immo involvere potest contemptionem ipsius. Tunc vi 
herois indiget qui praeteriens omnia praebeat suam abrenuntiationem. 

34 

Exc.mus p. d. clemens ioseph carolus isnard 

Episcopus Neo-Friburgensis 

Post n. 15 nova par. introducatur, de stabilitate episcopi in dioecesi, se- 
quentibus constans verbis: « Episcopus residentialis maneat ad vitam in 
sede pro qua primo nominatus est, ita ut translatio de una sede ad aliam sit 
revera exceptio propter gravissimas rationes admissa ». Rationes: 

1. Episcopus in ritu suae consecrationis simul ac in actu nominationis 
aliquomodo suae dioeceseos sponsus constituitur. Non expedit tale mysticum 
vinculum, cuius signum episcopus in digito anulum gerit, postponere ratio- 
nibus administrativis vel, quod peius est, sic dictae « carriere ecclesiastique ». 

2. Si episcopi translatione uni consulitur dioecesi, detrimentum certe 
aliae confert. Animae in dioecesi « a quo » ita valent sicut animae in dioecesi 
« ad quem ». Et nonnunquam accidit bonus episcopus in prima dioecesi, pa- 
stor minus aptus fieri in secunda. 




138 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



3. Episcopus pastor constituitur animarum, et est officium pastoris cogno- 
scere oves et ab eis cognosci. Quomodo hoc fieri potest si episcopus bis vel ter 
de una in aliam dioecesim transfertur? 

4. Antiqua traditione episcopi stabiles sunt in dioecesibus suis. Sedibus 
etiam maioris momenti providebatur per electionem, non autem per transla- 
tionem. Sic Pontifices Romani usque ad Medium Aevum semper e gremio 
Romanae Ecclesiae seligebantur. Si invenitur exceptio S. Gregorii Nazian- 
zeni, invenitur etiam exemplum S. Augustini, qui episcopus mansit Hippo- 
nensis quin ad sedem Carthaginensem promotus sit. 

5. Fovetur bona sequentia administrativa in dioecesi. Quando episco- 
pus transfertur, frequenter opera incepta a successore non perficiuntur, non 
sine damnis spiritualibus et temporalibus. 

6. Finis imponitur sic dictae « carriere ecclesiastique », quae omnino 
absona est a spiritu evangelico servitii (« principes gentium... vos autem non 
sic »). Usus verbi « promotionis » ad translationem significandam innuere 
potest episcopum promoveri in archiepiscopum, archiepiscopum vero in car- 
dinalem, eodem modo ac in exercitu vel in publica administratione fit, ob 
merita vel pro tempore servitii. Historia nonnulla scandalosa refert de appe- 
tentia dignitatum in Ecclesia, quae utique non accidissent si episcopi essent 
stabiles. 

35 

Exc.mus P. D. FRANCISCUS JACHYM 
Archiepiscopus tit. Maroneus, eoad. s. d. Vindobonensis 

Ne umbra alicuius inaequalitatis vel opprobium cuiusdam inobiectivitatis 
cadat supra istam disceptationem de coadiutore petivi ut coadiutor veniam 
loquendi in hac aula. 

Multa enim adhuc de isto munere dicta sunt ex parte praesulum residen- 
tialium indeque liceat et mihi saltem pauca ex altera parte proferre, ut etiam 
hic « audiatur et altera pars! ». 

Multae adhuc auditae obiectiones contra tales propositas facultates coad- 
iutoris mihi videntur nasci et progredi ex quodam occulto timore, ne orato- 
ribus exc.mis ipsis contingat aliquando coadiutor et iam hodie prompti ap- 
parent ad quam maximam resistentiam huic futuro coadiutori parandam, sed 
isto modo confirmant, quantis facultatibus hic indigebit, ut muneri suo suf- 
ficiat! De cetero recordemur timorem solum numquam esse consiliarium bo- 
num! Quod munus coadiutoris deinde non est nostrum inventum, sed in 
ultimo, saepe reluctanter, implemus mandatum apostolicum! 

Multa dicta sunt elapsis hebdomadis de responsabilitate omnium episco- 
porum et uniuscuiusque episcopi de universali Ecclesia et non tantum de 
propria dioecesi. Multo certius constat ista cura et responsabilitas Papae pro 
tota Ecclesia: « Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos! ». Ex ista 
auctoritate promanat istud officium coadiutoris. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



139 



Talis nominatio autem involvit gravem obligationem erga Sanctam Se- 
dem atque etiam erga populum et clerum istius dioecesis, quae sine extraor- 
dinariis facultatibus non potest impleri. 

Et non potest dici tantas facultates in periculum ducere unitatem regi- 
minis in hac dioecesi. Coadiutor nec regiminis nec unitatis infirmitatem cau- 
sat, sed ista infirmitas antecedens et boc periculum imminens provocat coadiu- 
torem sicut expresso modo annotatur inter motiva, propter quae Sancta Se- 
des coadiutorem instituit (n. 6, pag. 9). Ne invertatur nexus neve causa di- 
catur, quod revera est effectus! 

In relatione super hoc schema expresso modo declaratur nominatione 
coadiutoris quasi extrema in extremis tentari — et quidem in favorem huius 
ordinarii aut dioeceseos. Periculum inde alicuius « dyarchiae » inductum 
superari potest et plerumque iam potuit caritatis virtute amborum (episcopi 
nempe coadiuvandi et coadiutoris) erga populum fidelem et ecclesiam huius 
territorii. 

Concludo. Aut tollatur hoc officium et munus aut instruatur istis pro- 
positis facultatibus et competentiis, quae humili iudicio meo necessariae vi- 
dentur ad effectum intentum. 

Si vero odiosum esset in aliquo decreto Concilii aut novi codicis luris 
Canonici praeparandi ista iura singillatim et taxative enumerare et forte non 
semper omnis coadiutor omnibus hisce facultatibus indigeret, saltem ultra 
codicem vigentem (can. 351 § 2) decernatur: 

Facultates coadiutori ab Apostolica Sede omnibus circumstantiis perpen- 
sis per litteras apostolicas assignantur. 



36 

Exc.mus P. D. IOANNES KULIK 
Episcopus tit. Rh and ensis , aux. Lodzensis 

I. In cap. II schematis decreti de episcopis ac de dioecesium regimine , 
in prooemio, ubi dicitur de duabus difficultatibus in regendis dioecesibus 
mea sententia dicendum est potius de duobus generibus difficultatum quam 
simpliciter de duabus difficultatibus, quia enumerantur infra non duae, sed 
quattuor saltem difficultates. 

II. In n. 6, pag. 9, lin. 7, post verba « nimium incolarum numerum » 
sequentem additionem inserere humiliter propono: « vel ob iniustum impe- 
ditum civitatis terrenae », et sententiam hanc ita profero: « altera vero ex 
eo quod episcopus, viribus licet validus ac potens, nequit, ob nimiam dioe- 
cesis amplitudinem vel nimium incolarum numerum vel ob iniustum impe- 
ditum civitatis terrenae vel peculiaria apostolatus adiuncta, per se ipse epi- 
scopalia munia, sicut animarum exigit bonum, adimplere ». 

Historia Ecclesiae nos docet, in variis regionibus, v. g. in Gallia tempore 
magnae revolutionis atque in Austria tempore Iosephinismi, necnon prae- 




140 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



senti saeculo in aliquibus regionibus episcopos licet viribus validos ac poten- 
tes neque potuisse neque posse suum munus episcopale exercere. 

III. In eodem cap. II, n. 11, lin. 23, dictum: « a competenti auctoritate » 
occasio dubii fieri potest; agiturne de sola Sede Apostolica an de alia aucto- 
ritate (ecclesiastica aut civili)? 

IV. Quarta propositio attinet ad n. 12, lin. 37. Post verba: « explere va- 
leat » novam sententiam addere propono, nempe « Optandum est, ut epi- 
scopus auxiliaris regulariter sit etiam vicarius generalis, nisi in casu peculiari 
bonum commune dioecesis aliud exigat ». Et probo: 

1. Incongruum atque incommodum est episcopum auxiliarem, si non 
est vicarius generalis, quoad iurisdictionem, e. g. in casu matrimonio assisten- 
di, illum nullam potestatem possidere. Quam ob rem episcopus auxiliaris in 
concreto a simplici sacerdote munus vicarii generalis fungenti in potestate 
sua dependet. 

2. Omnes fere Patres conciliares in congregatione generali, die 30 octo- 
bris, anni currentis babita, suffragia sua per formulam « Placet » dederunt 
pro sequentibus propositionibus: a) Consecratio episcopalis summum gradum 
sacramenti Ordinis constituit, b) Omnis episcopus legitime consecratus in 
communione episcoporum et Romani Pontificis membrum est corporis epi- 
scoporum. c) Corpus seu collegium episcoporum in munere evangelizandi, 
sanctificandi et pascendi succedit collegio apostolorum; et ipsum una cum 
capite Romano Pontifice plena et suprema potestate in universam Eccle- 
siam pollet. 

Optandum est episcopum etiam auxiliarem, ut pleno sensu et realiter 
membrum corporis episcoporum sit, potestate Ordinis una cum potestate 
iurisdictionis pollere. 

3. Si episcopus auxiliaris est simul et vicarius generalis nullum obviat 
periculum dyarchiae in regimine dioecesis, nam vicarius generalis cum epi- 
scopo suo residentiali una persona censetur, et ipse ad nutum episcopi resi- 
dentialis removeri potest (cf. c. 366, § 2). 

4. Recenti tempore saepe saepius episcopi residentiales suos auxiliares 
vicarios generales nominare solent. 

5. In cap. II, pag. 11, a lin. 16 usque ad lin. 20, ita dictum est: 
« Optandum est, ut sede per mortem aut renuntiationem vacante, munus 
administratoris apostolici vel patriarchalis aut vicarii capitularis, nisi aliud 
graves rationes suadent, commitatur auxiliari, vel ubi sint plures, uni ex 
auxiliaribus ». Ergo eo magis optandum est, ut episcopus auxiliaris regula- 
riter sit simul et vicarius generalis, nam Ordinario loci adhuc vivente minus 
existit periculum abusus potestatis iurisdictionis quam sede vacante, minime 
autem obviat periculum potestatis diminutae episcopi residentialis propriae. 
Sicut enim sol eo quod multos emanat radios clarius splendet, ita et potestas 
episcopi residentialis tanto magis fit evidens quanto plures eam participant. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



141 



37 

Exc.mus P. D. IOSEPH KUO 
Archiepiscopus tit. Salaminensis 

Cum episcopus missionarius, infirmitate vel provecta aetate gravatus, 
suam missionem recte et vitaliter administrando impar evadit, convenit ut 
potius successorem quam coadiutorem a Sancta Sede petat. 

Institutum enim coadiutoris in terris novae evangelizationis, ubi non- 
dum plena perfectaque habetur sacrae hierarchiae organizatio, non producit 
bonos, sicut speratur, fructus et quidem propter sequentes rationes: 

1. Gubernium binorum retardat, impedit, quandoque etiam pervertit 
administrationem ecclesiasticam. In bonis enim administrationibus unum sit 
caput, oportet: ubi sunt plura, ibi deficit unitas directionis et ordinis; sic 
debilitatur sensus responsabilitatis et administratio obtorpescit et elanguescit. 

Quando dispositio ad duos spectat, accidere potest ut unus alteri negotium 
remittat et dispositio ad effectum non reducatur, sicut vulgare testatur pro- 
verbium: canis duorum dominorum fame perit. 

In naviculis unicum tantum adhibetur gubernaculum; ubi duo exstant 
ibi naviculum in discrimine versatur. Prudens potest quidem alterum tenere 
subsidiarium pro casu quo illud in activitate fractum esset. Sed hoc in casu 
ageretur de substitutione, non vero de collaboratione. 

Si coadiutor munere non fungitur vicarii generalis, tunc in dioecesi enu- 
merantur episcopus, coadiutor et vicarius generalis. Sic quandoque fit ut nec 
episcopus, nec coadiutor, nec vicarius generalis rem tractandam decidat. Pri- 
mus enim rem tractandam coadiutori remittit; alter vero putat negotium 
tractare vicario generali spectare; et tertius credit se nihil posse agere nisi 
de consensu et cum adprobatione tam episcopi quam coadiutoris. 

2. Diversitas sententiae inter episcopum et coadiutorem. Accidere potest 
quod coadiutor non est candidatus, quem ipse episcopus Sanctae Sedi prae- 
sentavit: inde exsurgunt frigiditas et incomprehensiones innumerae. 

Insuper ideae episcopi et coadiutoris saepe non sunt conformes: episco- 
pus enim formatus est tempore in quo problema missionarium videbatur 
sub diverso respectu, nunc autem coadiutor sentit necessitatem aliquam per- 
agendi reformationem — res inevitabilis in fine longi episcopatus — sed 
illam peragere non potest quin sit contra episcopum. Si quoties credit abso- 
lute agendum esse, creabitur dissidium et periculum imminet divisionis in 
dioecesi. Psychologia senum naturaliter tendit ad conservatismum, salvis raris 
exceptionibus, in quibus senes animum conservant iuvenilem. 

Missiones sunt exercitus in itinere (in marcia); et sic evenit aliqua spe- 
cies institutionis damnosissimae progressui dioeceseos. 

3. Periculum divisionis inter missionarios. Cum sacerdotes habeant ol- 
factum subtilissimum, sicubi discrepantia occurrit inter episcopum et coadiu- 
torem, eam statim animadvertunt. Est revera iactura pro dioecesi, si forman- 




142 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



tur duae aquae profluentes, quarum una est pro episcopo et altera pro coadiu- 
tore. Caritas est quidem remedium supremum in similibus casibus, sed ca- 
ritas inservit tantum pro relationibus personalibus, minime sufficit ad suppri- 
mendas dissensiones programmaticas. Caritas est quidem res excellens, sed 
in his casibus figuram potius habet remedii medicinalis: melius est autem 
non recurrere ad medicinam. 

Neque statutis huius schematis, ut notavit etiam em.mus card. Ernestus 
Ruffini in congregatione generali 63, supradictae difficultates solvi possunt, 
nec proinde unitas regiminis dioecesani sarta tecta haberi potest. 

Exemplum liceat afferre administrationum civilium. Pro istis, etiam si cha- 
racterem habeant sedentarium, existunt limites aetatis, quae tangunt etiam 
homines benemeritos et adhuc validos ac robustos. 

Ceterum opera apostolica episcopi coronabitur tempestiva renuntiatione; 
qui vero, iam incapax administrando, renuntiare recusat, non solum damnum 
enorme afferet dioecesi, immo et umbram iniiciet meritis, quibus ex aliis 
forte titulis iam plenus erat. 

Tandem dioeceses non debent considerari tanquam canonicatus pro epi- 
scopis, qui impares sunt administrando. Dioeceses enim non sunt pro episco- 
pis, sed episcopi pro dioecesibus. Semper igitur prae oculis illud habeamus 
S. Pauli: « Nemo sibi vivit, nemo sibi moritur » ( Rom . 14, 7); nemo quae 
sua sunt quaerat, sed quae Ecclesiae Dei. 

Inde humiliter propono: 1. ut episcopi, qui ob permanentem valetudi- 
nis defectum administrando incapaces evaserint, vel ad certam aetatem 
(v. g. 75) attigerint, renuntiationem ab officio faciant; 2. ut coadiutor non 
constituatur, praesertim in terris missionum, nisi rarissime ac per modum ex- 
ceptionis. 



38 

Exc.mus P. D. ANTONIUS LCPEZ AVINA 
Episcopus Durangensis 

Circa cap. II de episcopis coadiutoribus et auxiliaribus pag. 9, n. 7 loco 
verbi « episcopo » ponatur « sedi »; insuper deleantur verba « cum iure 
successionis ». Rationes: 1. Coadiutor directe datur in bonum totius dioece- 
sis (proinde et sedis); 2. nulla videtur utilitas coadiutoris cum iure succes- 
sionis; nam vi officii illa potestate iurisdictionis in spiritualibus et tempora- 
libus, cum iisdem facultatibus, competit quae iure communi ad vicarium ge- 
neralem spectat. 

Ex altera autem parte prudenter procedendum est ne forte post mortem 
episcopi coadiuti magnae difficultates immo et damna dioecesi eveniant. Nam 
nullo modo realitatem videre non possumus, quia de facto aliquoties etiam 
vivente episcopo dantur et magnae difficultates cum episcopo coadiuto, cum 
canonicis capituli et sacerdotibus. Haec omnia pro bono pacis et animarum 
totis viribus vitanda sunt. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



143 



Quare votum meum est: relinquatur Sedi Apostolicae iudicare singulis 
in casibus de convenientia vel non talem coadiutorem talis sedis esse vel 
non cum iure successionis. 



39 

Exc.mus P. D. SIMON LOURDUSAMY 
Episcopus Sozusenus in Libya, aux. Bangalorensis 

Salva reverentia commissionis quae hoc schema sedulo praeparavit, quas- 
dam animadversiones facere audeo, sed duas tantum: 

1. Inter art. 6 (i. e., prooemium) in pag. 9 et art. 16, par. 1, in pag. 11 
latere videtur quaedam contradictio. 

Cum art. 6 tum art. 16 agunt de difficultate quae oritur si episcopus 
residentialis, infirmitate vel provecta aetate gravatus aut alia gravi causa 
praepeditus, suo officio explendo impar evadit. Sed in hac difficultate sol- 
venda se invicem quodam modo contradicunt, et quidem sic: secundum art. 6, 
remedium ordinarium est generosa episcopi a munere renuntiatio; remedium 
extraordinarium vel substitutivum , ut ita dicam (i. e., in casu quo renuntiatio 
fieri nequit), est constitutio coadiutoris vel auxiliaris. Secundum vero art. 16, 
remedium ordinarium est constitutio coadiutoris vel auxiliaris; remedium 
autem extraordinarium seu substitutivum est episcopi residentialis a mu- 
nere renuntiatio. 

Ita, id quod dicitur ut remedium ordinarium et primarium in art. 6 prae- 
betur in art. 16 ut remedium extraordinarium seu substitutivum, et vice 
versa. Si attente legimus utrumque articulum, unum simul cum altera iuxta- 
positum, haec contradictio circa ordinem praeferentiae horum duorum reme- 
diorum clare apparebit. 

Ergo, salvo meliori iudicio, correctio in uno vel altero articulo ita fieri 
debet ut ordo praeferentiae remediorum propositorum in utroque loco 
idem sit. 

2. In art. 14, pag. 11, sermo fit de relationibus inter auxiliarem et episco- 
pum residentialem. Bene dicitur quod auxiliaris munus suum exerceat sub 
omnimoda dependentia ab episcopo residentiali, nihilque magni momenti agat 
nisi eo consulto et probante. Sed nihil dicitur de modo quo episcopus residen- 
tialis auxiliarem tractare debet. Mutua relatio mutua obligatione muniri decet 
ac debet. 

C.I.C. agens de relationibus inter parochum et vicarium cooperatorem in 
can. 476, par. 7, haec profert verba pulcherrima: « (Vicarius cooperator) sub- 
est parocho, qui eum paterne instruat ac dirigat in cura animarum... ». 

Ita mutua relatio inter eos optime enuntiatur. Aliquid similiter, mutatis 
mutandis, dici potest ac debet etiam hic de relationibus inter episcopum re- 
sidentialem et auxiliarem, et quidem sic: « Auxiliaris munus suum exerceat 
maxima cum reverentia et sub omnimoda dependentia ab episcopo residen- 




144 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



tiali, qui autem eum fraterne, sicut natu maior in familia vel corpore episco- 
porum, instruat ac dirigat in cura animarum et in regimine dioecesis atque 
nihil agat quod dignitati characteri episcopali auxiliaris inhaerenti repugnet ». 

40 

Exc.mus P. D. EDUARDUS MASON 
Episcopus Rusicadensis , vic. ap. de EI Obeid 

1. Peropportunum videtur ut conveniens aetas pro renuntiatione sive epi- 
scoporum, sive parochorum fixetur ad annum 75, aequo tamen modo ita ut 
qui velint renuntiare, id securius possint facere sine scrupulo desertionis 
officii; qui vero nolint, sed debeant ex iustis causis canonicis ab episcopo 
diiudicandis, possint adstringi. 

2. In casu episcoporum declaretur quod onus declarandi obligationem 
renuntiationis incumbat praesidi conferentiae episcoporum qui per se vel per 
alios id exequi poterit prout opportunitas suggeret. 

3. Valde aequum et iustum erit si provisiones quaedam, et quidem ge- 
nerosae pro sustentatione episcoporum vel parochorum renuntiantium fixen- 
tur nunc in quavis regione ecclesiastica, sive domos aptas aedificando sive 
alteras provisiones praeparando. 

4. Provisio autem sustentationis nunquam connexa sit alicui officio ne 
officium ipsum patiatur detrimentum vel renuntians cogetur operari citra vires 
suas. Collatio alicuius officii autem in multis adiunctis posset considerari sub 
aspectu caritatis si renuntians per aliquam occupationem se iterum utilem 
esse et ne taedio conficiatur. 



41 

Exc.mus P. D. ANTONIUS ROSARIUS MENNONNA 
Episcopus Neritonensis 

In regendis dioecesibus praesertim duo principia in tuto esse debent: 
1. unitas regiminis, ne in dyarchiam vel triarchiam incidatur et in eius noxia 
consectaria (factiones in clero et in fidelibus uni aut alteri episcopo faventi- 
bus, etc.); 2. debitus decor cuiuscumque in dignitate episcopali constituti, 
etsi ut auxiliaris aut ut coadiutoris. Quod sequenti modo consequi potest. 

A) Episcopus auxiliaris constituatur solum si dioecesis regenda nimis 
ampla est (ad 1.000.000 fidelium et supra) neque reduci potest per dismem- 
brationem varias ob causas (e. g. est magna urbs cum cohaerentibus subur- 
bibus aut cum necessaria oppidi retroterra). Quo in casu autem, episcopus 
auxiliaris habeat suam territorii vel urbis definitam partem aut spheram 
activitatis una cum determinatis a iure, non autem ab episcopo residentiali, 
facultatibus et, si opportunum videtur, cum sua curia, quamvis omnia sub 
ductu episcopi residentialis explenda sint ad regiminis et ministerii unitatem 
in tota dioecesi tutandam. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - GAP. II DE EPISCOPIS 145 

Episcopus auxiliaris appellari posset episcopus residens aut saltem epi- 
scopi residentis figuram gerere deberet, ut in quadam Galliae dioecesi utilis 
experientia facta est, de qua in aula conciliari verbum habuit exc.mus D. Le 
Cordier, Lutetiae Parisiorum episcopus auxiliaris, necnon exc.mus D. Peralta, 
Victoriae in Hispania episcopus. 

B) Episcopus coadiutor illi episcopo detur, quem, etsi annis gravatum aut 
ob permanentem defectum invalidum, opportunum non est varias ob causas 
ad renuntiationem cogere. Episcopus autem coadiutor tota potestate omnibus- 
que facultatibus episcopi residentialis praeditus sit ipsique et vicarius gene- 
ralis, si adsit, pareat, ad regiminis unitatem atque ministerii dynamismum 
plene tutanda; episcopus coadiutus tantum pontificalia aliasque sacras func- 
tiones, si potest et quando potest, gerat atque consilio coadiutorem in cari- 
tate iuvet. 

Ad notulam 12 cap. II quod attinet circa aetatis limites, norma gene- 
ralis fixa statuenda non videtur, cum non desint senes octoginta annorum 
et ultra, qui muneri pastorali implendo adhuc et bene apti sunt, quorum e 
contra amotio gravi detrimento dioecesi esse posset. Casus amotionis sin- 
gillatim a Sede Apostolica diiudicandi sunt et, si episcopus, etsi infra septua- 
ginta et quinque annos natus, ob valetudinis defectum impar muneri pasto- 
rali implendo evaserit, ad renuntiationem inducatur ad praecavendum fide- 
lium bonum, servatis cautelis de quibus in n. 16, par. 2. 

Ad n. 15 eiusdem cap. II. Sede episcopali vacante quacumque ex causa, 
aut ob mortem aut ob renuntiationem aut ob translationem, munus admini- 
stratoris apostolici episcopo coadiutori aut auxiliari committatur et, si hic 
non est, episcopo viciniori, nisi ob peculiares rationes Sedes Apostolica 
alteri episcopo committendum censeat; numquam autem presbytero in vica- 
rium capitularem a capitulo cathedrali cooptato, cuius vicarii capitularis figura 
iuridica plane supprimatur peropportunum videtur ob multiplicia inconve- 
nientia a simili nominatione exurgentia. ; 

42 

Exc.mus P. D. CAESAR ANTONIUS MOSQUERA CORRAL 
Archiepiscopus Guayaquilensis 

In nomine multorum episcoporum, ut in pag. 6 post lin. 26, ut haec 
addantur postulamus: « Similiter, ad fovendam uniformitatem necnon ad epi- 
scopalem dignitatem et unitatem tuendam, habitus chorales (abiti prelatizi) 
pro ritu latino omnes iidem sint, etiam quoad colorem, contrariis non ob- 
stantibus privilegiis religiosorum ordinum ». 

Nulla ratio existit ad conservanda privilegia Regularium. Congregationes 
modernae hanc uniformitatem observant et etiam ex Regularibus, non pauci 
privilegium habent sese ceteris accommodandi. 

In multis ditionibus, fideles has distinctiones non intelligunt et nonnulli 



io 




146 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



diversos gradus in episcopatu existere credunt, aliquando scandalizantur et 
saepe voluntatem manifestant proprium episcopum ab aliis diversum non esse. 

Hoc praesertim sacerdotes dioecesani volunt qui non semper aequo animo 
ferunt quod episcopus cum ipsis unum corpus coalescens, quasi classium dif- 
ferentiam foveat et permanenter ut quasi ab illis distinctum sese exhibeat. 

[ Subscripserunt etiam ] Emmanuel Serrano Abad, arch. Conchensis; Ber- 
nardinus Echeverria Ruiz, ep. Ambatensis; Crispulus Benitez Fonturvel, ep. 
Barquisimetensis . 

43 

Exc.mus P. D. THOMAS VILLELMUS MULDOON 
Episcopus tit. Eesseitanus, aux. Sydneyensis 

1. Magna pro multis Patribus confusio habetur propter terminologiam 
quae relate ad varias « species iuridicas » episcoporum in hoc schemate exhi- 
betur. Et explico. Ex iis quae in schemate exstant, clarum est commissio- 
nem quattuor species episcoporum enumerare, nempe a) residentiales, b) coad- 
iutores cum iure successionis, c) auxiliares, d ) mere titulares qui inveniuntur 
in natione degentes (pag. 15, lin. 9). Cur igitur haec enumeratio non clare et 
consulto ponitur initio cap. I? Vel forsitan aliquis commissionis socius di- 
xerit: « Sed haec non est mens nostra ut quattuor species iuridicas episco- 
porum enumerentur ». Et respondeo: « Quare igitur in schemate quattuor 
species inter se clare distinguuntur? ». Revera, schema facit claram distinc- 
tionem inter « auxiliares » qui munera pastoralia explent et « mere titula- 
res » in natione degentes. Certissime enim auxiliares non sunt « mere titu- 
lares in natione degentes ». 

2. In pag. 6 schematis, lin. 24, quare episcopi « auxiliares » excludun- 
tur cum statuitur principium illud fundamentale totius tractationis? Vel for- 
sitan « mere titulares » hoc loco alio sensu adhibetur, nempe ad significandos 
« auxiliares et mere titulares »? Confusio augetur. Ambiguitas extenditur. 
Si autem verba illa « etiam mere titulares » indicant omnes episcopos qui 
non sunt residentiales, quare vox « mere » adhibetur? Num Summus Pon- 
tifex in documento nominationis dicit: « Tu nominatus est “ mere titularis 
episcopus ” »? Absonum et absurdum est. 

3. Quare, ex una parte, episcopi « mere titulares in natione degentes » 
(i. e. qui nullum munus pastorale exercent) possunt in nationalem episcopo- 
rum conferentiam cooptari (pag. 15, lin. 9) et ex altera parte auxiliares qui 
munus pastorale explent, omnino excluduntur? 

Sed forsitan aliquis dixerit: « Episcopi mere titulares hoc loco indicant 
etiam auxiliares ». Respondeo: « Auxiliares non sunt mere in natione de- 
gentes ». 

Patet igitur nimiam esse confusionem terminologiae. Et ob hanc causam 
tot Patres contradictoria proferunt in aula. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



147 



4. a) Nunquam dicatur « mere » titularis; b) clarificentur notiones de 
variis speciebus episcoporum; c ) auxiliares habeant et facultates bene determi- 
natas et ius participandi conferendae episcopali cum voto deliberativo. 



44 

Exc.mus P. D. HENRICUS NICODEMO 
Archiepiscopus Barensis 

/ 

Circa cap. II schematis decreti de episcopis ac de dioecesium regimine 
haec habeo animadvertenda. 

1. Relationes inter coadiutorem et coadiutum, inter coadiutorem et vi- 
carium generalem, ut hic proponuntur, sat difficiles videntur. Evidens est 
quod duplex fuerit cura — et iure quidem — in schemate apparando: cura 
nempe seu praeoccupatio (preoccupazione) ut auctoritas episcopi coadiuti 
sarta tecta maneret et paris cura seu praeoccupatio ut affirmarentur sive di- 
gnitas sive etiam auctoritas episcopi coadiu toris. Sed, de facto, confusio aliqua 
potius ex hoc scatet. Et explico. 

a) « Coadiutori — dicitur in schemate — vi officii ea in universa 
dioecesi potestas iurisdictionis in spiritualibus et temporalibus, cum iisdem 
facultatibus, competit quae iure communi ad vicarium generalem spectat, 
nulla tamen facta episcopo coadiuto facultate sibi quidpiam reservandi ». 
Adhibentur scii, eadem verba — mutatis mutandis — quae C.I.C. in can. 368, 
§ 1, habet pro vicario generali relate ad episcopum. Tamen, cum episcopo 
coadiuto negetur facultas sibi quidpiam reservandi et potestas coadiutoris 
non sit, sicut potestas vicarii generalis, potestas vicaria, duplex in concreto 
creatur in dioecesi ex aequo auctoritas, quae in dualismum quam maxime 
periculosum resolvitur. Commendatur utique coadiutori ut in omnibus nego- 
tiis maioris momenti coadiutum consulat et eodem modo coadiuto ut con- 
sulat coadiutorem; commendatur utique mutua existimatio cum mutuo ob- 
sequio et coadiutori ut ita in munere suo se gerat ut unitas regiminis dioece- 
sani sarta tecta habeatur, sed haec omnia non videntur sufficere ad dualismum 
vitandum. Quin immo crescit, si episcopus coadiutus vicarium generalem sibi 
elegerit, dum vicarii generalis condicio incerta et angens evadit. Utrique enim, 
i. e. coadiuto et coadiutori, debet vicarius generalis referre et cavere ne contra 
mentem et voluntatem utriusque suis facultatibus utatur. Sed, si mens et 
voluntas coadiutoris et coadiuti non consentiunt, quid faciet miser vicarius 
generalis? Tandem aliquando, mihi videtur quod, cum omnes hoc modo ve- 
lint in tuto poni, in praxi multae exurgunt difficultates. 

b) Oportet ergo — meo humili iudicio — ut clara statuatur coordi- 
natio, quae et subordinatio necessario esse debet. Unus tantum ultimam et 
definitivam sententiam proferre debet, qui unus nonnisi coadiutus esse potest, 
si iurisdictionem adhuc retinet. Ideo propono quod n. 9 ita emendetur: 
« Coadiutor episcopo coadiuto semper obsequium ac reverentiam exhibeat; 




148 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



in omnibus negotiis maioris momenti eum consulat, numquam autem contra 
mentem coadiuti suis facultatibus utens etc. ... ». In n. vero 10 supprimatur 
ultima periodus: «Caveat ne suis potestatibus etc. ». 

2. Ad auxiliares quod attinet propono ut statuatur norma, ob quam epi- 
scopus auxiliaris et vicarius generalis nominetur. Ad tuendam autem liber- 
tatem episcopi in vicario generali designando, ei danda esset facultas aliqua 
nomina praesentandi pro officio auxiliaris, servatis, ut evidens est, de iure 
servandis. Propono igitur ut n. 11 ita emendetur: « § 1. Si ob peculiarem 
dioecesis condicionem bonum animarum id exigat, ne renuat episcopus a 
competenti auctoritate auxiliarem expostulare, facta ei facultate aliqua no- 
mina pro tali officio ipsi competenti auctoritati praesentandi ». 

Ad eumdem finem ita recognoscatur n. 12: « Nisi graves rationes ob- 
stent, quae Sanctae Sedi patefaciendae erunt, episcopus auxiliaris et vica- 
rius generalis ab episcopo nominetur. Si plures sunt episcopi auxiliares con- 
venit ut omnes vicarii generales nominentur, singulis determinata dioecesis 
parte assignata vel determinata competentia. Quae norma in novo Codice I. C. 
recipiatur ». 

3. Relate ad episcopi renuntiationem, si notae 12 aliquis valor tribuen- 
dus est, propono ut ita nota ipsa emendetur: « Aetas ingravescens genera- 
tim censenda videtur post octogesimum expletum annum ». 

45 

Exc.mus P. D. RAPHAEL PELLECCHIA 
Episcopus Aliphanus 

N. 8, par. 1, lin. 26 dicatur: « ... competit quae iure communi ad admi- 
nistratorem apostolicum sede plena spectat ». Hac potestate praedito, coadiu- 
tor cum i. s. liberius et melius bono animarum ipsi concreditarum consulere 
potest. Hoc modo facilius vitantur factiones, dissensiones etc. quae semper 
fieri possunt inter sacerdotes praesertim; magis fovetur caritas, unitas crescit, 
et actio pastoralis in aedificationem Corporis Christi non consistit. 

Ipse episcopus coadiutus, gravioribus oneribus pastoralibus liberatus, in 
humili oblatione sui ad Deum maximam consequitur gratiam suorum fidelium, 
qui semper eum vident patrem et pastorem. 

46 

Exc.mus P. D. EMMANUEL A IESU PEREIRA 
Episcopus tit. Praenetiensis, aux. Conimbricensis 

1 . Quoad renuntiationem episcoporum, leges canonicae, ut nunc sunt, 
videntur perficiendae. Episcopus non raro ob senectutem efficitur incapax 
regendi dioecesim. Sua sponte tunc generatim non renuntiat et quia non 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



149 



potest operare et frequenter non sinit ut alii operent, res de die in diem 
evaduntur non recte in dioeceseos regimine, quod est christifidelibus nocu- 
mento et etiam aliquando scandalo, et de die in diem episcopus et praesertim 
alii videbunt opus ab episcopo olim perfectum in peius mutare. 

Cum, in his adiunctis, Sedes Apostolica suadet episcopo renuntiationem, 
ipse libenter et animo bono suggestionem non accipit. Christifideles et sa- 
cerdotes a Concilio Vaticano II exspectant remedium, nempe, legem, in qua 
haec praevideantur et de his provideatur, limitem aetatis constituendo. Idem 
agit status civilis pro inservientibus ei et merito, nam, deficientibus viribus 
physicis et aliquando mentalibus, quomodo officium suum implebunt? Officia 
episcopalia non sunt minoris momenti quam officia civilia, ut apparet. 

Si episcopus animas sibi commissas diligat, paratus sit ad renuntiatio- 
nem. Provideatur congruenti sustentationi eius; ipse in vita aliquod pro 
se et pro sacerdotibus ad sustentationem in senectute agat. Concedantur ipsi 
debitos honores in vita et in morte. Sed bonum animarum suprema lex. 
Omnes ad senectutem tendimus, sed omnino omnibus apparet saltem theore- 
tice in senectute satis episcopum laborare nequit, ut ab animis exigitur. 
Dura lex erit sed necessaria. 

2. De episcopis coadiutoribus et auxiliaribus haec tantum dicam. Cognovi 
quemdam casum, qui per se loquitur. Quidam episcopus residentialis senex 
et praesertim aegrotus a Sede Apostolica auxiliarem petiit. Cum hic in dioe- 
cesim advenit, ab initio et semper ullas facultates unquam ei concessit. Ne- 
cesse fuit ab eo petere iurisdictionem ad confessiones audiendas. Numquam 
permisit ut auxiliaris Confirmationem ministraret, etc. Haec miranda dictu 
per aliquot annos perdurarunt. Sedes Apostolica hoc agere debuit: transtulit 
auxiliarem ad aliam dioecesim. Quantae autem vituperationes a christifideli- 
bus et a sacerdotibus! Aiebant: Auxiliarem petiit a Sede Apostolica et nihil 
conceditur ut agat. Dioecesis magna non erat. Tamen vicarius generalis sem- 
per servatus est, etsi valde senex. Numquam episcopus auxiliaris saltem 
facultates vicarii generalis habuit, nempe, inferior in potestatibus vicario 
generali. Proh dolor! in Ecclesia Dei similes casus dantur in plurimis natio- 
nibus de coadiutoribus et auxiliaribus. 

Quae cum ita aliquando sint, cuinam haec placebunt? Ita inveniatur me- 
dium, ut haec numquam sint possibilia, quae sunt dedecori auxiliari et etiam 
episcopo residentiali, non ad honorem Ecclesiae ipsius ducunt et animabus 
nocent. Dum haec accidunt, inimicus animarum zizaniam spargit in dioecesi. 

Est Concilii Vaticani II de his providere. Dedecus auxiliaris, dedecori 
Ecclesiae redundat, si contemnatur. 

Cur, sede vacante, auxiliaris statim non erit administrator apostolicus 
dioeceseos, nulla mediante electione a capitulo cathedrali? Quoties, in historia 
Ecclesiae, auxiliaris, nulla sufficienti causa interveniente, non electus est a 
capitulo vicarius capitularis? Statim ac episcopus residentialis obeat e vita, 
auxiliaris in dioecesi iurisdictionem perdit. Cum vicarius capitularis ipse 
non est electus, sine facultatibus pergit, quas petere debebit a canonico vi- 




150 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



cario capitulari. Haec omnia absona sunt. Praevideantur et provideantur in 
Concilio Oecumenico. 

Si vicarius cooperator, mortuo parocho, statim succedit ipsi in iuribus 
paroecialibus, donec Ordinarius definitive provideat, cur idem non agendum 
est, mortuo episcopo residentiali, nempe, per promotionem auxiliaris ipso 
iure ad administratorem apostolicum dioeceseos, qui praeterea « sede va- 
cante » nihil innovare potest. 

47 

Exc.mus P. D. HELDER PESSOA CAMARA 
Episcopus tit. Salditanus, aux. S. Sebastiani Fluminis lanuarii 

Nomine 63 episcoporum Brasiliensium, quorum heic adnectitur relatio, 
honore ditamur in proponendo per scripta ad cap. II decreti de episcoporum 
coadiutoribus et auxiliaribus illa quae nobis visa sunt suggerenda quaeque sic 
sonant: 

1. Cap. II post actuale IV transferatur. Fundamentum-, ordo magis erit 
logicus, nam si cap. I de iis quae universaliorem prae se ferunt characterem 
agit, relationes scii, ad Sanctam Sedem, sequens caput logice tractare debet 
de institutis internationalibus ac nationalibus (conferentiis episcopalibus), 
III caput interdioecesana argumenta tanget (divisio dioeceseon), IV demum 
caput dioecesanos perlustrabit organismos, de episcopis dice coadiutoribus et 
auxiliaribus. 

2. Nova introducatur terminologia quae loco ponatur verbi « episcopi 
titularis », quo mera exprimitur « iuris fictio » quodque nonnisi significare 
poterit episcopum simpliciter « titulum » quemdam gestare. Episcopi reapse 
designentur a missione canonica qua vere funguntur, sive territorialis sit, 
sive « functionalis ». Ita suggerimus ut qui residentialis appellatur episcopus 
nomine ditetur « Episcopus Praeses Dioeceseos X »; coadiutores vel auxilia- 
res a dioecesibus, quibus sese dant, designentur (e. g.: X, episcopus coadiutor 
Lugdunensis). Nuntii Apostolici, Congregationum Romanarum consultores, 
consultores conferentiarum episcopalium qui a secretis sunt, apostolatui lai- 
corum praepositi, atque alii huiusmodi, a functionibus quae exercent nomi- 
nentur, quin inexistentes ipsis tribuantur dioeceses. Sic etiam non tantum 
videbuntur auxiliares episcoporum, quibus manus praestare nequeunt, quia 
ad alia extra limites dioeceseos cui suffecti sunt sese dare tenentur. 

3. Consequenter, capitis etiam modificetur titulus et fiat « de episcopis 
coadiutoribus, auxiliaribus et non dioecesanis ». Utcumque res fuerit, ne 
omnino dicatur, ut in schemate: « de episcoporum coadiutoribus et auxilia- 
ribus », sed saltem: « de episcopis coadiutoribus et auxiliaribus ». 

4. Aliter reddatur n. 6, linn. 10 ss., sequenti ratione: « Iamvero prior 
difficultas ordinarie videtur superanda per coadiutoris constitutionem qui 
episcopi coadiuti iurisdictionalibus oneribus gravetur; altera vero per dioe- 
cesis divisionem dismembrationemve, aut per auxiliarium concessionem. 
Coadiutoris autem et auxiliarium instituta... ». Ratio : auxiliarium et coadiu- 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



151 



torum institutionem ut quid trutinum et normale tenemus, nullimode « ano- 
malum » (Relatio, pag. 16) putamus, eo vel magis quod tam frequens inve- 
nitur magisque fiet in futuro. Conferatur hodiernus coadiutorum atque auxi- 
liarium numerus. 

5. Alio redigatur modo n. 7, scii, sequenti: « Coadiutor datur sedi, quan- 
do episcopus praeses, infirmitate vel aetate gravatus aut alia ex gravi causa, 
impar evaserit ad munus suum rite adimplendum, nec translationi sit locus; 
auxiliaris vero datur sedi, si haec nimis magna sit aut complexa, nec dividi 
aut dismembrari queat: episcopo autem praeside praevie audito ». Ratio: 
quae per « potissimum » et per « non exclusive » et per similia dicuntur 
nihilo inserviunt nisi ut novam pariat complexitatem figurarum iuridicarum, 
necnon ut excitent terminologiam, cui praesens Concilium finem imponere 
satagit. Quapropter coadiutor erit qui episcopo inhabili dabitur et quidem 
ad gubernandum (saltem ad determinatam dioecesen quod attinet, ideoque 
addidimus: « neque translationi sit locus »). Auxiliares vere dabuntur ad 
determinatas dioeceseos necessitates attendendas. Quacumque tamen in hypo- 
thesi, alius vel alius sedi exclusive detur, non vero episcopo; equidem ipsi 
ac episcopus praeses ad servitium praestant dioeceseos. 

6. Nn. 8, 9 et 10 similibus substituantur verbis: « a) Episcopi coadiuto- 
ris constitutio fit etiam ex officio a S. Sede, bono animarum postulante; 
b) nisi aliud litteris apostolicis caveatur, coadiutor habeat stabiliter omnia 
iura ad officia episcopalia, etiam sede plena, cum exclusiva iurisdictione in 
universa dioecesi; c) episcopus coadiutus, maxime honorandus et condignae 
sustentationi providendus, omnia iura et privilegia non iurisdictionalia, 
sicut antea retinet, ipso iure residentiae non excluso; d) sede vacante, epi- 
scopus coadiutor fit ipso iure episcopus praeses ». 

Ratio mutationis : coadiutori episcopo omnes iurisdictionis facultates tri- 
buendo, coadiutoque singulos, quorum ius habet, honores reservando, et hac 
dumtaxat ratione, quatuor sequentia desiderata certo habentur: a) possibi- 
litas gubernii stabilis; b ) unitas in dioecesi ducenda; c) inutilis evadit ardua 
quaestio renunciationis, petitae vel impositae; d) omnia quae ob animarum 
bono exiguntur sine negotio providis sane prae manibus habebuntur. 

7. N. 11. sequenti modificatione teratur: « In casu nimiae territorii am- 
plitudinis, vel nimii incolarum numeri, aut negotiorum gravitatis, nec bonum 
animarum consulendum sit per dioecesis divisionem dismembrationemve, 
unum pluresve auxiliares episcopus praeses a competenti auctoritate expostu- 
lare ne omittat ». Ratio: eadem est quae sub 4 affertur. 

8. Mutationi, ut prostat, subiiciatur n. 12: « Episcopus auxiliaris esto 
ipso iure vicarius generalis; quodsi plures constituantur, territorii dioecesani 
pars vel negotia specifica ipsis attribuantur cum iurisdictione ordinaria excer- 
cenda sub dependentia ab episcopo praeside, quo inconsulto vel contradi- 
cente nihil magni momenti efficiant. Negotia autem communia, capite epi- 
scopo praeside, omnes collegialiter conferant et operam navent. Ratio: prae- 
ter argumenta, quibus episcopum auxiliarem dicimus vicarium generalem per- 




152 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 

utilem putamus modum quo collegialitas in ipso dioecesano ambitu verificari 
incipiat. 

9. Supprimendi sunt nn. 13 et 14, quia ab eis requisita sufficienter re- 
periuntur nostris emendationibus provisa. 

10. N. 15 aliter fiet, nempe: « Nisi aliud a Sede Apostolica, aut a com- 
petenti auctoritate ecclesiastica pro orientalibus, in casibus particularibus 
praevisum sit, sede quomodocumque vacante, auxiliaris, ut administrator apo- 
stolicus vel patriarchalis, ipso iure constituitur; quodsi plures sint, omnibus 
cum praehabitis facultatibus manentibus, prior ex ipsis, secundum regulas 
praecedentiae, administrator sit, quod etiam Vicariis generalibus non episco- 
pis applicandum erit ». Ratio: praeterquam thesi adhaeremus de auxiliari epi- 
scopo ipso facto administratore apostolico, notis supra rationibus, idem si- 
mile vicario generali non episcopo tribuimus ut frequentia vitentur mala in 
suffragationibus capitularibus detecta, necnon ut continuitas gubernii dioece- 
sani habeatur, dum a Sancta aliter provideatur Sede. Privilegia quae excu- 
tiuntur capitulorum nos non movent, quia aboleri simpliciter queunt. 

11. N. dematur 16. Ratio : renuntiationi locus non erit, si coadiutor cum 
plena et exclusiva iurisdictione, etiam sede plena, admittatur. 

12. Paragraphus secunda n. 16 poterit praeteriri, si ratihabeatur novus 
spiritus, quem sequentibus vertimus verbis: « Episcopi omnes, ob eorum 
praeexcellentem dignitatem, omni saeculari ostentatione et qualibet inter 
ipsos externa diversitate sepositis, iisdem devotionis et amoris signis hono- 
randi sunt ». 

[ Subscripserunt etiam\ Em .mus card. Jaime de Barros Camara; exc.mi 
DD. Candido Padim, Diogo Parodi, Edilberto Dinkelborg, Manoel Tavares 
Araujo, Aristides Pirovano, Jaime Luiz Coelho, Afonso Nihues, Joao Rezende 
Costa, Frei Cesario Minalli, Jose Dalvit, Joao Marchesi, David Picao, Cle- 
mente Isnard, Francisco Austragesilo de Mesquita, Geraldo Pellanda, Anselmo 
Pietrulla, Herminio Malzone Hugo, Jose Varani, Jose Gomes, Jose Medeiros 
Delgado, Antonio Batista Fragoso, Amadeu Gonzales Ferreiros, Eugenio de 
Araujo Sales, Jose Bezerra Coutinho, Jose Mauro Alarcon Santiago, Jose 
Costa Campos, Jorge Marcos de Oliveira, Joao de Souza Lima, Frei Tiago 
Ryan, Tadeu Prost, Avelar Vilela Brandao, Joao Batista da Mota e Albu- 
querque, Joao Jose Mota e Albuquerque, Agnello Rossi, Aloisio Lorscheider, 
Edmundo Luiz Kunz, Jose Lamartine Soares, Alberto Etges, Adelmo Ca- 
valcante Machado, Augusto Carvalho, Wilson Laus Schmidt, Nivaldo Monte, 
Tornas Vaquero, Othon Motta, Manoel Pereira da Costa, Jose Eugenio 
Correia, Carlos Gouvea Coelho, Jose Brandao de Castro, Augusto Petro, 
Walfrido Teixeira Vieira, Raimundo Lui, Serafim Fernandes de Araujo, Ber- 
nardo Jose Bueno Mielli, Daniel Baeta Neves, Gabriel Paulino Bueno Couto, 
Frei Caetano Lima dos Santos, Arcangelo Cerqua (exclusa emendatione 7 e), 
Luiz Gonzaga Marelim (cui non placet nomen « episcopus praeses », nec 
emendatio 10), Quirino Adolpho Schmidt, Afonso Maria Ungarelli, Jose Vi- 
cente Tavora. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



153 



48 

Exc.mus P. D. ALOISIUS PIRELLI 
Episcopus Soanensis-Vitilianensis 

Quoad episcopos coadiutores. Pater et pastor gregis unus est et unus 
esse debet. Si unum caput, unum et regimen. 

Quod principium — natura sua tam evidens - — ante quam theologicum 
vel iuridicum, sensui communi proprium videtur; idemque proinde popu- 
laris sapientia semper tenuit in illo proverbio incisive expresso « due galli 
non s’accordano in un pollaio ». 

Hisce positis, vi n. 8 § 1 et n. 10 § 1 cap. II de episcopis coadiutoribus, 
mihi videtur per coadiutorem in dioecesi duo in omnibus pares constitui 
et proinde vera dyarchia creari, quae ex sese inevitabilis fons divisionis, prae- 
sertim in clero fiet, ob humanae naturae defectibilitatem, praesidis corrosio- 
nem in gubernatione, spem mutationis a novo superiore fere semper alla- 
turam. 

Quae difficultates, in natura dyarchiae insitae, virtute dicitur superandae; 
sed in sola virtute lex fundari non potest. Nec eaedem consiliis vel reme- 
diis, quamvis optimis* eliminandae, quae humanitas et caritas in art. 9 eius- 
dem cap. inspirant. 

Quoniam vi officii solus episcopus coadiutus in universa dioecesi omnes 
potestates habeat et habere debeat, quaedam reservationes episcopo coadiu- 
tori faciendae sunt unicusque vicarius generalis duobus acceptus constituen- 
dus, ut dioecesis unicum utileque regimen teneat. 

Mihi submisse concessum sit ad insitas huic instituto difficultates com- 
ponendas insinuare ut, ad normam can. 475 I. C., de vicariis adiutoribus, 
tota quaestio solvatur. 

Si episcopus vitio mentis laborat, episcopo coadiutori omnia iura officia- 
que competant administratoris apost. munere fungendo, titulum dioeceseos 
coadiuto retinente. 

Si episcopus sui compos sit, sed senectute, deambulatione, caecitate, etc. 
impeditus, regimen sibi spectet, in potioribus tamen et duraturis negotiis 
coadiutorem consulendo; coadiutor, vice sua, omnia suppleat quae coadiutus 
per se exsequi non potest. Ita res simplificantur et art. 8 § 1, art. 10 § 1 
inutiles evadent. 

Quoad episcopos auxiliares . Pacificum sit auxiliari — sicuti omni epi- 
scopo titulari — omnia tribui quae characteris episcopalis dignitati conve- 
niant. Facultates opportunas habeat non tantum in pontificalibus peragendis, 
sed etiam in clare determinatis dioecesani regiminis provinciis. 

Si episcopi auxiliaris potestas et facultates obtentae — inter quas, sicuti 
pro omnibus episcopis titularibus, potestas matrimoniis adsistendi — non ex- 
pirent cum munere episcopi residentialis, pauca refert quod in dioeceseos vaca- 
tione sibi administratoris apost. munus non committatur. Salvae manent et 




154 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



sua dignitas episcopalis et capituli cathedralis libertas vicarium capitularem 
eligendi. 

Quoad episcopos iniuste indicatos vel dimissos. Cum Curia Summi Pon- 
tificis sacra sit sed non infallibilis, etiam episcoporum iniuste iudicatorum 
vel dimissorum casus verificantur. 

Mentis acie; obiectiva serenitate; praeiudiciis omnique animi commotione 
semotis; non paucis testibus quamvis qualificatis sed interesse habentibus, sed 
pluribus diversarum partium acute excussis, imprimis — ad ius naturale ser- 
vandum — episcopo ample audito; i. e. lentissimo pede procedendum est. 
Veritate detecta, vel positivis elementis praevalentibus, si episcopus in sede 
mansit, moraliter cohonestetur; si dimissus, quoad omnia, congruenter pro- 
videatur, vel novam dioecesim assignando, vel consentaneum officium confe- 
rendo, ad iustitiam reparandam, ad honorem restituendum, ad plagam cordis 
eius sanandam, quia paternitas spiritualis sic abrupta, uti spina acuta trans- 
figit, donec altera substituatur. 

Quoad renuntiationem episcopi. Episcopi omnes, uti apostolorum succes- 
sores, a solo Summo Pontifice pendent. Ergo iniuriosum est illis — sicut in 
aula audivimus — ad renuntiationem invitari per conferentias episcopales 
vel per metropolitam. Par in parem non habet ius. 

Ita odiosum est parumque paternae episcopali dignitati conveniens epi- 
scopis senectute ingravescentibus per legem renuntiationem imponere. Sola 
suavi ratione rem in opportunis casibus a Summo Pontifice suadeatur, ob 
Dei amorem et animarum, ad earum bonum melius procurandum. 

Quodsi vix possibile est eos in sede vel dioecesi private, sed quoad 
omnia digne, remanere, hoc solamen libenter eis concedatur cum omnibus 
episcoporum residentialium privilegiis, ad cleri populique exemplum, ad spi- 
ritualem dioeceseos fecunditatem; morteque erepti, honestis funeribus inque 
sepulcro sibi electo condiantur. 

Tali modo, talibusque humanis conditionibus, facilius episcopi senectute 
ingravescentes ad renuntiationem invitabuntur et Ecclesia bene merebit de 
filiis suis tam bene meritis. 



49 

Exc.mus P. D. MAURITIUS POURCHET 
Episcopus S. Flori 

Fere totum caput in hunc scopum tendit ut episcopi, sive coadiutores, 
sive auxiliares, potestate et facultatibus polleant quae characteris episcopalis 
dignitati congruunt. Sed: 

1. In eo ipso quod eorum facultates augentur, unitas in dioecesis regi- 
mine videtur in periculo posita, et consilia ordinis moralis quae dantur, 
etiam optima et pertinentia, non erunt semper efficacia. 

2. Ex alia parte, harmonisatio cum vicarii generalis munere, in plerisque 
casibus, difficilis evadetur, praesertim ubi unus vicarius generalis existit. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



155 



3. lura et libertas capituli in eligendo vicario capitulari non plane reco- 
gnoscuntur. 

4. Si vicarius capitularis electus non est episcopus auxiliaris, potestas et 
facultates quas auxiliaris, iuxta nostrum textum conservat, non facile com- 
ponentur cum potestate et facultatibus vicarii capitularis. 

Sub alio respectu satis compertum est sortem episcopi auxiliaris saepe 
precariam inveniri, quando episcopus cui suffectus erat moritur, et novus 
episcopus auxiliari non indiget. 

Cum, ex neutra parte, inconvenientia vitari non possint, statuendum esset 
hunc procedendi modum, scii, nominatio coadiutoris vel auxiliaris, omnino 
exceptionalem esse debere (exceptis casibus ubi amplitudo dioecesis hoc re- 
quirit). Et satis mirum est quod par. 16 ut normale considerare videatur hunc 
modum, et renuntiationem voluntariam proponere, solum quando aliud me- 
dium adhiberi non potest. 

Causa istius ambiguitatis in eo est quod haec renuntiatio quae, in multis 
casibus, postulari videatur et a bono dioecesis, et a bono animarum, non facile 
consideratur. Ab hac plerique abhorrent, et textus schematis ipse ipsam tan- 
gere, nisi timide audet. 

Verum tamen medium in ea consistit, et non potest in futuro adhiberi, 
nisi regulae practicae statuantur. 

En forma quam audacter forsan, sed humiliter propono: Post absolu- 
tionem septuagesimi aetatis anni episcopus renuntiationem dioecesi quam 
administrat scripto Sancto Patri traderet, et Summus Pontifex illam ad effec- 
tum deduceret tempore quo necessarium duceret, consulta tamen commis- 
sioni speciali pro hoc a conferentiis episcopalis constituta. 

Si hoc statueretur, facilius esset pro nobis episcopis renuntiationes obti- 
nere, quae etiam necessariae videntur. 



50 

Exc.mus P. D. PASCHALIS QUAREMBA 
Episcopus Gallipolitanus 

Pag. 9, n. 7, agitur de episcopis coadiutoribus et de auxiliaribus , qui 
tantum titulares sunt. Quodnam est fundamentum theologicum vel argu- 
mentum quo eorundem titularitas innititur? 

Cum episcopus ad regendam determinatam ecclesiae partem ordinatus 
sit, quaenam est portio ecclesiae episcopo titulari destinata? 

Insuper institutio episcopi coadiutoris vel auxiliaris saepe diminutio 
auctoritatis episcopi residentialis esse potest; et aliquando duplex regimen in 
dioecesi discordiae et divisioni inter clerum et christifideles favere videtur. 
Humillime igitur propono ut nunquam episcopo residentiali coadiutor vel 
auxiliaris detur; et episcopus inhabilis vel senex factus, ope vicarii generalis aut 
delegati, quibus maiores facultates ipse concedere potest, utatur. 




156 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 

Pag. 11, n. 16, agitur « de renuntiatione episcoporum ». Articulus ille 
suam vim habet. Si episcopi enim apostolatus finis salus animarum est, quo- 
ties propter senectutem vel virium imbecillitatem episcopus suis muneribus 
rite obeundis impar evaserit, conveniens erit ut dioecesi renuntiet. At contra 
thesim hanc variae difficultates militant: 

a) Saepe saepius visum est apostolatum doloris magis efficacem esse 
quam apostolatum verbi aut actionis. Acceptare magna cum humilitate et ob- 
sequio voluntati Dei dolores, eos patienter tolerare, causa sanctificationis 
est pro clero et fidelibus. 

b) Senectus ipsa non semper est incapacitatis causa: quot sunt senes 
qui, experientia teste, iuvenibus validiores sunt! 

c) Episcopus, dioecesi renuntians, saepe saepius animo deficit, quia 
renuntiatio illa culpae suspicionem parere potest; insuper timor ne in futu- 
rum ipse laboribus vacuus sit, suam famam laedere videtur. Huic ergo quae- 
stioni hanc propono solutionem: episcopus decimo saltem quoque anno ad 
aliam sedem transferatur . Id et ipsi, et clero et populo magno commodo erit. 

a) Ipsi: episcopus, sciens se non in perpetuum quamdam dioecesim 
gubernaturum, actuosius adlaborabit, eius cor nemini adhaerebit, zelum pa- 
storalem semper vivum servabit, et bonam ipsius famam relinquere curabit. 
Experientia docet quod loci mutatio spiritum renovat. 

b) Clero: si quis ex clero suum episcopum, quacumque de causa, non 
diligit, eius translatione decennali animi tranquillitatem acquirit, 

c) Populo: Cum episcopus in aliam dioecesim transfertur, fidelibus 
nova apostolatus methodus datur, novae dispositiones, novus zelus, novus 
fervor; et si qua malevolentia in episcopum erat, eius translatio decennalis 
populum alie viabit. 

Si inamovibilitatis abolitio parochorum quaesita est, cur translatio decen- 
nalis episcoporum concedi non potest? 

Concludendo humillime propono ut « episcopus in unaquaque dioecesi 
plus quam decem annos non permaneat ». 

Pag. 11, n. 16, par. 2, agitur de « sustentatione providenda episcopo 
renuntianti ». 

Quaeritur: unde proventus huius sustentationis? Quis eam procurare 
et concedere deberet? 

Ut quaestio solutionem habeat, reformationem administrationis bono- 
rum ecclesiasticorum proponerem; scii, omnes proventus ecclesiastici, cuius- 
cumque naturae (congrua, adventitia, stipendia Missarum, legata etc.) in 
officio administrativo nationali vel regionali cumulentur; et officium istud 
unoquoque mense pro rata personis, cultui addictis, eos distribuat ope. offi- 
cii administrativi dioecesani, consideratione habita gradus, aetatis etc. unius- 
cuiusque. 

Ita etiam episcopo renuntianti honesta sustentatio haberetur. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 157 

* * * 

Sicut Concilium Vaticanum I statum Romani Pontificis determinavit, ita 
Concilium Vaticanum II episcoporum statum determinare vult in Ecclesia 
Dei. Sit mihi venia si capitulo « de episcopis » aliquid addere audeam. 

Ad regendam Ecclesiam Christus Dominus Petrum et apostolos tantum 
vocavit, simplicem hierarchiam constituens sine interpositis structuris. 

Bonum erit si illa simplex hier archia restauretur; propono igitur ut ad 
regendam Ecclesiam sint tantum Summus Pontifex et episcopi residentiales, 
auferendo illos gradus hierarchiae, qui cum nostro tempore facilis cum 
Sancta Sede communicatio sit, aboleri possunt, ut archiepiscopatus, metro- 
politani, primates, patriarchae etc. 

Relate ad collegium cardinalium, quoniam ipsi Senatum Summi Pontificis 
constituunt, nullam dioecesim regant, sed tantum curialibus muneribus vel 
Apostolicorum Delegatorum in singulis nationibus, aut munere praesidentiae 
in episcoporum nationalibus coetibus seu conferentiis fungantur. 



51 

Exc.mus P. D. CAROLUS QUINTERO ARCE 
Episcopus V allipolitanus 

In pag. 9, n. 8, de facultatibus coadiutoris: ita textus emendetur ut fa- 
cultates quae episcopis coadiutoribus tribuuntur ne excedant iis quas epi- 
scopus residentialis iure suo habet; et quidem ne videatur duplex quidem 
regimen in dioecesi adesse. 

Difficultas quidem haec ab ipso schemate videtur praevideri, nam in n. 9 
« relationes inter coadiutorem et coadiutum » exhortationes morales adiun- 
guntur; sed hae exhortationes possunt inefficaces esse nisi principium expo- 
natur de inconcussa auctoritate episcopi residentialis (quae tamen auctoritas, 
quidem cedit saluti animarum: suprema lex). 

52 

Exc.mus P. D. ALOISIUS IOSEPH REICHER 
Episcopus Austiniensis 

Emendatio proposita ad cap. II, n. 16. Dividatur paragraphum primum 
in duas partes, nempe: 

1. Episcopi residentiales ceterique in iure ipsis aequiparati qui, ob per- 
manentem valetudinis defectum vel ob ingravescentem aetatem aliamve gra- 
vem causam, implendo pastorali muneri minus apti evaserint, enixe rogantur 
ut, ob Dei atque animarum amorem, sua ipsi sponte renuntiationem ab officio 
faciant. 




158 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



2. In casu quo renuntiationem sua sponte non factus est et si Aposto- 
licae Sedis vel, pro orientalibus, competentis auctoritatis iudicio, recto dioe- 
cesis regimini neque per coadiutorem neque per auxiliarem seu auxiliares con- 
gruenter provideri possit, episcopi provinciae debent convocare et opiniones 
dare scriptis ad tradendam Apostolicae Sedis vel competentis auctoritatis 
utrum episcopi residentiales renuntiationem facere debent. 

Rationes: 

1. In praesentem schema, datur praesumptionem factis incapacitatis quan- 
do aetatem septuagesimum quintum habetur sed nulla datur praesumptionem 
nec dare potest de permanentem valetudinem defectum nec de aliam gravem 
causam. 

2. Ideoque, et deleantur nota 12 et nota 13: quia nota 13 ad hoc diriga- 
tur ut “ burocraticism ” evitetur. Sed praxis hodierna est rogare archiepi- 
scopum vel alium episcopum vel personas bene notas a membris Sacrae Con- 
gregationis Consistorialis et tantum cognoscere possunt partem veritatis. 

Videtur quod saepe occurrit nominatio administratoris apostolicae sine 
vera necessitate secundum normas in 2, supra, notatas. 

3. Si praesumptio daretur opiniones maioritatem episcoporum provinciae, 
videtur « burocraticismi » vinceretur facilissime. 

4. Dividitur paragraphum in duas partes quia in prima rogantur renun- 
tiationem sponte facta et in secundam partem datur norma pro exigendi 
renuntiationem. 



53 

Exc.mus P. D. VINCENTIUS REYES 
Episcopus Boronganensis 

Liceat mihi paucas observationes vel emendationes proponere circa ali- 
quos articulos cap. II. 

1. In prooemio optandum est ut paragraphus secunda omittatur, secus 
in contextu apparet quod episcopi coadiutorem vel auxiliarem habentes 
nolunt facere a munere renuntiationem, quamvis haec propter gravem causam 
sit necessaria vel valde desiderabilis. 

2. Ad art. 7, in linn. 21 et 22, loco verbi episcopo ponatur sedi. Hoc 
enim videtur magis consentaneum dignitati episcopali. Praeterea, prae oculis 
habendum est quod episcopus quicumque sit est propter gregem, secundum 
illud Sacrae Scripturae: « Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam 
Dei ». Ideoque, sicut episcopus residentialis, etiam eius coadiutoris vel auxi- 
liaris nominatio sedi non episcopo semper detur. A. v., proponere vellem ut 
notio coadiutoris et auxiliaris sic se habeat: coadiutor datur sedi cum iure 
successionis; auxiliaris vero datur sedi sine iure successionis. 

3. Ad art. 8. In textu schematis episcopo residentiali denegatur facultas 
quidquam sibi reservandi ex facultatibus coadiutori concessis. Potestas autem 
reservandi est iam ius acquisitum episcopi residentialis. Quare ergo tolle- 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 159 

retur? Hoc enim laborat contra principium fundamentale iam statutum in 
cap. I nostri schematis, scii.: « Quapropter facultates hucusque ipsis reco- 
gnitae amplificentur ». 

4. Ad art. 9. In linn. 19 et 20 praecipitur vicario generali ne suis facul- 
tatibus utatur contra mentem et voluntatem non solum episcopi coadiuti 
sed etiam coadiutoris. 

Aliquando contigit, et saepe contingere potest, non esse eandem coadiuti 
et coadiutoris mentem, in quo casu difficile esset pro vicario generali si pla- 
cere deberet utrique. Ideoque non debet imponi vicario generali tale prae- 
ceptum. 

Episcopus coadiutus manet semper episcopus proprius et habens onus 
reddendi rationem villicationis suae. Quapropter propono ut linn. 19 et 20 
deleantur. Nam de conformitate usus facultatis vicarii generalis cum mente 
et voluntate eius episcopi iam provisum est in iure, can. 369 § 2. 

5. Ad art. 11. Textus schematis, ut iacet, relinquit voluntati episcopi 
expostulare vel non expostulare auxiliarem; et idem dicendum est de divisione 
vel dismembratione dioecesis. Hoc principium, meo humili iudicio, non est 
efficax, quia aliquando deficit spontaneitas seu bona voluntas ex parte epi- 
scopi. Uti remedium huius difficultatis seu obstaculi proponere audeo hanc 
emendationem, nempe ut in lin. 24 art. 11 loco verbi expostulare dicatur 
accipere ; et in lin. 26 eiusdem articuli loco verbi satagat ponatur ne renuat. 
Sed in utroque casu anteponantur verba eo audito. 

6. Ad art. 12. Secunda paragraphus huius articuli, ubi legitur: « Quodsi 
in Litteris constitutionis provisum non fuerit » etc. mihi videtor quod est 
superflua, ijnmo et contraria primae paragrapho, scii.: « In Litteris quibus 
auxiliaris constituitur, eiusdem iura et officia dejiniantur » etc. 

7. Ad art. 14: (Relationes inter auxiliarem et episcopum). Hic articulus 
non videtur esse completus, quia tantum dicit de modo agendi auxiliaris erga 
episcopum, sed non vicissim. Propono igitur ut addatur alia paragraphus, 
hoc modo: « Episcopus auxiliarem magna cum caritate prosequatur, eum in- 
formatum habeat eumque audiat de variis negotiis magni momenti in dioe- 
cesi, et de eius honesta sustentatione bene provideat ». 

8. Ad art. 15. De facultatibus auxiliaris sede vacante. Mihi videtur quam 
miserabilem esse auxiliaris conditionem si cum episcopi residentialis munere 
exspirarent sua potestas et facultates! Ad mentem revocat hominem exspo- 
liatum in via ad Jerico. Est enim mera figura auxiliaris post mortem vel re- 
nuntiationem episcopi residentialis. 

Quapropter, venerabiles Patres, in adiutorium auxiliaris intendite; ad 
adiuvandum eum festinate; sint eius potestas et facultates magis magisque 
stabiles! 



160 ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 

54 

Exc.mus P. D. HILDEFONSUS M. SANSIERRA 
Episcopus tit. Oriensis, aux. S. loannis de Cuyo 

Ad auxiliares et coadiutores quod attinet prae oculis, forsan, quaedam 
principia haberi iuvabit, ex quibus hanc ut ita dicam spinosam quaestionem 
de cap. II, n. 16, solvi poterit. Et quidem: 

I. Figura iuridica coadiutoris omnino supprimatur quia et non penitus 
consona doctrinae theologicae, ut manifestavit em.mus card. Ernestus Ruf- 
fini; ac non raro permultum odiosa. 

II. Auxiliaris semper et solummodo sedi assignetur, nempe gregi, in cuius 
bonum spiritualem residentialis episcopus potestatem seu ius docendi, re- 
gendi et sanctificandi habet a Domino et ab Ecclesia receptam. 

III. Distinctio tamen facienda est inter ipsum ius et iuris exercitium, et 
quidem hoc modo: 

1. Ius maneat apud episcopum residentialem, etiam expleto 75 aetatis 
anno, vel morbo laborantem, quia pater est dioecesis et ob alias rationes: 
inde sequitur quod congrua sustentatio et honores ex illo iure manantes ei 
semper erunt. 

2. Exercitium vero iuris, sit penes auxiliarem ut cura animarum de- 
trimentum non patiatur et omnino efficax evadat. Ita principium theologicum 
solidum manet, nempe quod unus est pastor quia episcopus residentialis et 
auxiliaris iuridice, una persona constituunt: itemque illud « qui per alium 
facit et per se facere videtur », ad actum reducitur. 

IV. Aetatis vel salutis causa, praesumptio iuris est, quod episcopus resi- 
dentialis expleto 75 anno plene validus esse non videtur ad regendam dioece- 
sim sibi commissam; proindeque sedi episcopus auxiliaris assignabitur qui 
non erit titularis alius dioecesis. 

V. Hoc autem ne iniuriosum a christifidelibus vel a clericis videatur, 
modo stabili in C.I.C. decernatur. 

Haec mihi videtur quaedam « via media »; nam et episcopi dignitati ac 
necessitati consulitur, salusque animarum in tuto ponitur. 

55 

Exc.mus P. D. ALEXANDER SCANDAR 
Episcopus Lycopolitanus 

In genere, cap. II schematis de episcopis ac de dioecesium regimine sub- 
stantialiter placet. Propositiones quas facit aliquas clarificationes et praecisio- 
nes requirunt. Liceat mihi aliquas observationes proponere. 

a) Ad art. 6, i. e. in prooemio, episcopus scire debet officium pri- 
marium suum salus animarum esse. Ergo in conscientia quando difficilis est 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



161 



ei correspondere obligationi suae tam gravi, auxilium sive auxiliarem sive 
coadiutorem a competenti auctoritate petere debet. Ad exemplum Magistri 
episcopi munus est in humilitate ministrare et non ministrari, quia facta 
id postulant sine ullo praeiudicio animis. Meminisse iuvat, hac de re, verba 
Domini prophetis facta et maledictiones a Christo Domino prolatae sacer- 
dotibus et pharis aeis qui populum Dei negligebant. 

b) Ad nn. 8 et 9 propono quod est Sedis Apostolicae videre immo 
et decidere an melius auxiliaris vel coadiutor esset episcopo residentiali. Ad 
iudicium Sanctae Sedis episcopus magno animo sese remittet. Attamen mihi 
videtur, pro unitate regiminis et concordia convenit ut consilium ab eo au- 
diatur et nomina electandi ab eo petatur si hoc fieri potest. 

Item si coadiutorem nominat competens auctoritas, vicarium generalem 
suum eligere potest sed in hoc casu ad consilium episcopi residentialis sese 
conformare monetur si hoc fieri potest. 

In hoc casu libertatem et facultates sine reservatione sibi facta episco- 
pus concedit coadiutori. Nihilominus non obstat episcopo gaudente bona ex- 
perientia sua in apostolatu consultorem coadiutoris esse. 

c) Pro oriente, attenta diversitas rituum et morum et normarum litur- 
gicarum uniuscuiusque ritus in eadem dioecesi locali, propono ad facilitan- 
dam administrationem et gubernationem animarum episcopum residentialem 
et autochtonum coadiuvandum esse auxiliaribus diversis ritibus, a compe- 
tente auctoritate illius ritus constituti, qui synodum cum episcopo residen- 
tiali formant ad unitatem auctoritatis et gubernationis dioecesis praebendam 
et ad exemplum catholicitatis Ecclesiae non catholicis illustrandum. Atta- 
men episcopus residentialis libertatem et facultates auxiliaribus suis det in 
exercitio proprii ritus, conservando administrationem bonorum spiritualium 
et temporalium coram civili auctoritate. 

d) Si episcopus residentialis rectum dioecesis regimen minus apte eva- 
dit ob gravem causam sive valetudinis sive aetatis, sive xonophobiae ho- 
diernis temporibus et insinuante Sede Apostolica renuntiationem ab officio 
suo mavult, persuadendum est hanc renuntiationem facere praevisis honesta 
sustentatione et peculiaribus honoribus et privilegiis ipsi concessis. Attenta 
peculiaribus personarum et locorum circumstantiis, audita certa quadam com- 
missione designata a competente auctoritate, Romanus Pontifex iudicat de 
singulo casu pro salute animarum. 

Haec humiliter propono, venerabiles Patres, sapienti iudicio vestro. 



56 

Exc.mus P. D. IOSEPH STREBLER 
Archiepiscopus tit. Nicopolitanus in Epiro 

Paucas animadversiones tantum Patribus submittere volo circa art. 16, 
cap. II, « De renuntiatione ab officio » tractans, et loquor in nomine novem 



ii 




162 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



episcoporum Africae Occidentalis et Madagascar qui annis elapsis Officio re- 
nunciaverunt in favorem novi episcopi de clero indigena, ad meliorem pro- 
motionem Ecclesiae localis et secundum Sanctae Sedis placitum. 

Paragraphus haec loquitur de rationibus in favorem renuntiationis, nem- 
pe: 1. Ingravescens aetas; 2. Defectus valetudinis; 3. Alia gravis causa. 

Inter has alias causas, libenter opinor, prima et essentialis esse debet 
bonum Ecclesiae — quia bonum Ecclesiae, sicut salus animarum, est supre- 
ma lex episcopi, nec alia ulla ratio requiritur ad commendandam renuntia- 
tionem, dummodo semper haec in veritate et caritate et debita humana con- 
sideratione a superioribus urgetur. 

Renuntiatio est semper magnum sacrificium, etiam si « ob Dei et anima- 
rum amorem sua sponte » accipitur. 

Argumenta exc.mi relatoris schematis paululum tantum placent et per- 
missum nobis sit aliquas suggestiones humillime proponere. 

1. Novus titulus. Cum exc.mo D. Baudoux, arch. S. Bonifacii in Ca- 
nada — (cf. Emendationes pag. 21) — proponimus ut paragraphus secunda, 
art. 16, incipiatur ut sequitur: « Exercitio muneris episcopalis renuntianti- 
bus titulus episcopus emeritus dioecesis decernatur, et congruens providebitur 
sustentatio etiam, si casus ferat et ipsis placuerit, alicuius consentanei officii 
collationem ». 

Nominatio ad sedem titularem fictivam non est compensatio digna pro 
sacrificio quod postulat Sancta Mater Ecclesia a pastore animarum, qui per 
longos annos in agro Domini suis curis commisso laboravit et pondus diei et 
aestum portavit. Crudelis est separatio pastoris a dilectis ovibus. Dioecesim 
fictivam eiusdemque oves novas nunquam videbit. 

Melior et valde humanior solutio esset, discedenti pastori simpliciter ti- 
tulum verum dare, nempe episcopus emeritus veteris sedis. 

Sic divortium inter pastorem et oves dilectas non requiritur; sponsalia 
die consecrationis contracta non dirimuntur, nisi morte, et haec certitudo es- 
set vera consolatio pro ingravescente episcopo, officio renuntiaturo. 

2. Oratio pro episcopo emerito, vivo et defuncto. Titulus episcopi eme- 
riti nullas facultates illi concedit sed enixe rogamus Sanctissimum Patrem 
ut permittere velit nomen episcopi emeriti, usque ad felicem e vita exitum, 
post nomen successoris in canone Missae et in Breviario nominari posse. Li- 
benter episcopi emeriti Missam pro populo et sacrificia senectutis Deo offe- 
rebunt pro dilecto suo populo et sacerdotibus, qui cum illis in Evangelio 
laboraverunt, quorum plures ad sacerdotium elevaverunt. 

Ius sepulchri in episcopali conditorio dioecesis — cum solemnitate fu- 
neris de qua loquitur paragraphus secunda — non est argumentum magni va- 
loris ad voluntariam renuntiationem episcoporum obtinendam. 

Nuper in Breviario legimus haec verba S. Augustini: « Curatio funeris, 
conditio sepulturae et pompa exequiarum magis sunt vivorum solatio quam 
suffragia mortuorum » ( Officium Defunctorum, die 2 nov.). 

Quapropter liceat nobis proponere ut Ecclesia pristina episcopo emerito 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



163 



defuncto suffragia pro defuncto Ordinario offerat. Dignus est operarius mer- 
cede sua. 

3. Quoad sustentationem. Quoad sustentationem de qua mentio fit in 
paragrapho secunda, liceat nobis proponere, quando de missionariis agitur, 
qui in pauperrimis missionibus per longos annos laboraverunt, ut sustenta- 
tio honesta a S. Congregatione de Propaganda Fide, etiam pro religiosis et 
episcopis alicuius Congregationis, derivaretur. In hoc casu, libenter iterum 
diceremus: Operarius dignus est mercede sua. In Africa, mensa episcopalis 
non potest hunc officium adimplere, quia « securitas socialis » nondum 
existit. 

Haec tria puncta sunt aliquid novum in traditione ecclesiastica, sed pro- 
positio art. 16 quoque nova est in hodierna forma et propter hoc, legem 
novam postulat. 

57 

Exc.mus P. D. ANTONIUS TEDDE 
Episcopus Uxellensis et Terralbensis 

Liceat et mihi humillime in schema decreti de episcopis ac de dioecesium 
regimine aliquas proponere animadversiones. 

1. In schemate tenue dicendi genus ac benigno sermone fluens laudan- 
dum praecipue videtur. 

2. De rationibus inter episcopos et Sanctam Sedem humanissime in hoc 
capite agitur; quod pergratum Patribus conciliaribus evadit. Et quidem res 
maximi momenti est cum reapse plurimis ex partibus recto atque aequo 
animo rationes inter episcopos et Sacras Congregationes et Tribunalia Ro- 
mana pastorali cooperatione suffultae optentur. Sed fas mihi sit humillime 
aliquas emendationes benigne considerandas proponere. 

a) In hoc capite sermo nimis administrativus videtur. Cum autem 
schema, de quo agimus, totam vitam ac diutinam actuosam sollertiam episco- 
porum attingat, humillime censeo caracterem pastoralem episcopi — qui tam- 
quam rationem redditurus pro animabus sibi commissis Deo et Ecclesiae 
totam suam vitam consecrat — hic aperte declarandum esse ut perspicue 
eniteat vera figura episcopi, qui — apostolorum successor, una cum Summo 
Pontifice ac sub eius suprema auctoritate — est dioecesis sibi commissae 
caput, pater, magister et sanctificator. 

b ) Neminem latet plurimis ex coetu cleri, sive dioecesani sive religiosi 
— immerito quidem sed pertinaciter — persuasum esse — quod valde dolen- 
dum est — Sacras Congregationes Romanas facile quibuscumque litteris ac- 
cusatoriis contra episcopos redditis fidem tribuere (maxima reverentia erga 
Curiam Romanam dico) ita ut episcopi in offensam Sacrarum Congregationum 
et in angorem incurrant, ac illorum auctoritas et episcopalis muneris exerci- 
tium extenuentur. 

Quod utique episcopis optima occasio est humilitatis perspicue excolen- 



164 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



dae, sed in gravissimum damnum sive socialis disciplinae quae est funda- 
mentum cuiuscumque regiminis sive praesertim in gravissimum damnum spi- 
ritualitatis ac pietatis sacerdotalis vertit. 

Quod cautis verbis innuitur in n. 4 capitis de quo agitur. 

Provido divino consilio, igitur, in Concilio Oecumenico Vaticano II 
haec in diem quam maxime periculosa atque damnosa rerum condicio, per 
B. M. Virginem Christo Ecclesiae Capite adiuvante, deterreri atque amoveri 
potest, immo amovenda atque deterrenda est. 

Nam pro bono animarum auctoritas episcopi residentialis fovenda omnino 
est. Etenim inter episcopum et clerum et laicos vinculum Christi est vincu- 
lum caritatis. 

Quod vinculum caritatis saepe saepius in mentem revocandum ac aperto 
animo recolendum est tamquam fundamentum vitae pastoralis necnon omnis 
actuositatis, dioecesanae et paroecialis, in laudem Dei, in bonum Ecclesiae, 
in salutem animarum. 

In textu capitis de episcopis ac de dioecesium regimine optima passim 
ad hunc finem apta inveniuntur. 

Candida reverentia his praemissis, mihi liceat humillime aliqua pro- 
ponere. 

In schemate de episcopis ac de dioecesium regimine haec optantur: 

a) Introductio aptius incipere videtur his verbis: « Dei honor et glo- 
ria, animarum salus immo et consecratio mundi lex in Ecclesia Christi su- 
prema etc. ». 

b ) In ipsa introductione peropportunum videtur in mentem revoca- 
re officium — et, audeo dicere, ius — cooperationis utriusque cleri, dioe- 
cesani scii, et religiosi, cum episcopo, eius actuositatem ac caritatem pasto- 
ralem perlibenter ac fideliter aequo animo in bonum animarum adiuvando. 

Humillime itaque propono ut in fine lin. 12 ipsius introductionis haec 
verba adiungantur: «... consequi valeant, utroque clero, dioecesano scii, et 
religioso, aequo animo in bonum animarum cooperante ». 

c) Pag. 6 in titulo cap. I dicatur: De rationibus inter episcopos et 
Sanctam Sedem. 

d) Pag. 6, lin. 9, post verba « ... sint praesto » haec verba adiun- 
gantur: « ita ut omnibus — et quidem utrique cleri coetui et laicis — prorsus 
manifeste pateat quanta reverentia paternitati episcopali debeatur et illi 
vicissim ... ». 

e) In n. 3, lin. 19, sic dicatur: « quae ad aptius et expeditius eorum 
ordinariae ac immediatae potestatis exercitium sub primatu iurisdictionali 
Romani Pontificis explendum, characteri atque muneri episcopali inhaerent ». 

/) In pag. 7, n. 5, ne Patres conciliares suam voluntatem Summo Pon- 
tifici imponere videantur, humillime propono ut n. 5, lin. 22, his verbis 
initium habeat: « Sacra Oecumenica Synodus Vaticana II enixe exoptat ut 
nonnulli episcopi... etc. ». 

Si audacius dixi, velint mihi indulgere. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



165 



58 

Exc.mus P. D. OCTAVIUS TERRIENNE 
Episcopus tit. Menelaitensis 

Un Pere conciliaire a demande que la note n. 14, page 13, se rapportant 
au n. 16 du chapitre II soit introduite dans le texte meme du schema. 

Je voudrais me permettre de proposer d’ajouter aux privileges enu- 
meres dans la note le droit de garder la Sainte Eucharistie (selon les regles 
liturgiques) dans la chapelle privee de la maison de 1’eveque demissionnaire. 

Raison: pour la consolation de 1’eveque demissionnaire, et le secours 
qu’il y trouvera pour sa piete personnelle. 

J’oserais meme demander que ce meme privilege soit accorde a tous les 
eveques. 

Raison: privilege rattache a la plenitude de leur sacerdoce. 



59 

Exc.mus P. D. VILLELMUS M. VAN ZUYLEN 
Episcopus Leodiensis 

De coadiutoribus et auxiliaribus. 

a) Dicitur in schemate coadiutori ipso iure competere in dioecesi pote- 
statem quae iure communi vicario generali tribuitur. Non autem affirmatur 
eundem esse formaliter vicarium generalem vel ad instar vicarii generalis. 
Est quidam vicarius generalis ipso iure datus, de quo autem non statuitur 
quod de vicario generali decernitur, scii.: « caveat ne suis potestatibus utatur 
contra mentem et voluntatem episcopi » (can. 369, § 2). Unitas regiminis, 
quae in dioecesibus omnino requiritur, non tuta habetur. Itaque statui debet 
praescriptum canonis 369, § 1 et 2 etiam episcopo coadiutori applicari. Sed 
aut statui potest principium, vi cuius episcopus residentialis coadiutorem suum 
in vicarium generalem assumat. 

b) Cum dedeceat ut episcopus auxiliaris inferior sit vicario generali, 
qui episcopali dignitate non gaudet, expediret ut in schemate decerneretur 
episcopum residentialem obligari ut episcopum auxiliarem in vicarium gene- 
ralem aut in vicarium episcopalem assumat. Itaque in ipso schematis textu 
figura « vicarii episcopalis » includi debet atque affirmari debet episcopum 
residentialem praeter (aut etiam loco eius) vicarium generalem nominare 
posse vicarios episcopales, qui nempe potestate ordinaria gaudent, uti vica- 
rius generalis, sed in certa territorii aut negotiorum parte tantum. 



166 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



60 

Exc.mus P. D. PASCHALIS VENEZIA 
Episcopus Arianensis 

Tria principia, secundum meum iudicium, inspirare debent quae dicun- 
tur in nn. 11-15, i. e.: 1. salus animarum; 2. dignitas episcopalis; 3. unitas 
episcopatus monarchici dioecesani; quae arcte inter se connectuntur. 

Ut hoc melius eluceat has animadversiones propono: 

1. Circa n. 12: in Litteris quibus auxiliaris constituitur: a) expresse di- 
catur auxiliarem habere omnes facultates episcopi residentialis, quibus tamen 
uti debet consulto et probante episcopo dioecesano; b) determinetur domi- 
cilium auxiliaris et eorum qui cum eo sunt et emolumentum pro honesta 
sustentatione eius et eorum qui cum eo sunt. Nam: 

a) Auxiliatus et auxiliaris, iisdem facultatibus et potestatibus utentes, 
eadem fide, caritate et prudentia apostolica vivificati, ita se complent ut unum 
episcopatum exerceant in salutem earumdem animarum in eadem dioecesi. 
Plena potestas in utroque est, sed in episcopo auxiliato limitata ex hoc quod 
auxilium habere debet ut eam exerceat, et in auxiliari limitata ex hoc quod 
ipse eam exercere debet ut auxilium afferret. 

Quo maior necessitas auxilii eo plenius fit exercitium facultatum auxi- 
liaris. 

b) Certo non consuleretur saluti animarum et dignitati episcopali si 
auxiliaris deberet aliquod officium vel laborem habere ad sibi et eis qui cum 
ipso sunt honestam sustentationem procurandam, quod sane ipsi non relin- 
queret libertatem necessariam ad collaborationem pastoralem dandam. 

2. Invertantur nn. 13 et 14 et eos praecedat alius novus numerus: « Re- 
lationes inter episcopum et auxiliarem », in quo transferantur linn. 37 et 38 
en. 12: « Episcopus... », et aliqua dicantur de paternitate, i. e. de fiducia, 
de caritate et de gratitudine, quibus episcopus auxiliatus auxiliarem tractet. 

Non est iustum loqui tantum de officiis auxiliaris erga auxiliatum et 
post officia auxiliarium inter se. 

3. N. 15, par. 2, linn. 17-21, loco « Optandum et ss. » dicatur « Sede per 
mortem aut renuntiationem aut translationem vacante, munus administratoris 
apostolici vel patriarchalis competit auxiliari vel, ubi sunt plures auxiliares, 
primo electo inter ipsos ». 

Episcopus enim in sua electione non dependet a capitulo vel ab aliquo 
alio, sed solum a S. Sede. Ergo ab una S. Sede debet in exercitio suae pote- 
statis dependere. Capitulum cathedrale ius habeat eligendi vicarium capitu- 
larem cum non adsit auxiliaris et a S. Sede non aliter provisum fuerit (C.I.C. 
can. 431). 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



167 



61 

Exc.mus P. D. MATTHIAS WEHR 
Episcopus Trevir ensis 

Quae in cap. II de condicione episcoporum coadiu torum et auxiliarium 
eorumque relatione ad episcopum dioecesanum dicuntur, non placent. Neque 
difficultates eo solvi posse videntur, quod magnae dioeceses dividantur vel 
aliis sacerdotibus facultas confirmandi concedatur. Vera autem solutio, quae 
pari modo rationem habet unitatis regiminis dioecesani, dignitatis muneris 
episcopalis ac boni communis fidelium, haec esse videtur: 

1. Abrogato modo, hucusque vigente, nominandi episcopos in titulum 
ecclesiarum in regionibus sitarum, ubi hierarchia catholica suppressa fuit, 
unusquisque episcopus coadiutor et auxiliaris ordinetur in titulum dioecesis, 
cui destinatur, et quidem qua auxiliaris, ut partem habeat curae pastoralis 
episcopi dioecesani, sive ei pars determinata territorii vel gregis dioecesani 
assignetur, sive generatim pro universa dioecesi constituatur. 

2. Cui mutationi hodiernae disciplinae absque dubio grave momentum 
oecumenicum inesset, cum non iam Ecclesiae in titulum conferrentur, quae 
episcopum residentialem, licet a communione cum Apostolica Sede seiunc- 
tum, habent. 

3. Hoc modo etiam auctoritas et iurisdictio episcopi dioecesani, non li- 
mitatur neque unitas regiminis in discrimen vocatur, cum clare significetur 
auxiliares veros quidem esse episcopos vocatos ad determinatam partem 
gregis dominici pascendum, at tamquam adiutores seu compastores huius de- 
terminati episcopi dioecesani ad participandam eiusdem curam potestatem- 
que, ita ut de eorum subordinatione ipsa vi nominationis et consecrationis 
constet. 

4. In praxi opportunum videtur, ut auxiliares cum episcopo dioecesano 
peculiare consilium episcopale constituant, in quod etiam vicarius generalis, 
propter specialem eiusdem habitudinem ad episcopum dioecesanum adsci- 
scatur. Quo Consilio certe unitas regiminis fovebitur, quia formatur com- 
munis ratio in universa dioecesi agendi atque decisiones omnes nomine epi- 
scopi dioecesani statuuntur. Simul autem eiusdem suprema responsabilitas 
mitigabitur communi cooperatione et responsabilitate T adiutorum episco- 
palium. 

5. Quod attinet ad relationes inter auxiliares et vicarium generalem, mi- 
nus decere videtur, ut nominentur vicarii generales, cum vocati sint ad partem 
sollicitudinis episcopi, non vero ad eius vicem gerendum. Quoniam autem 
participes sunt episcopalis muneris regiminis, omnibus facultatibus potiri 
debent, quibus ad munus suum cum et sub episcopo dioecesano exercendum 
indigeant, ita ut cum auctoritate agere possint, quin in singulis casibus pecu- 
liari facultate aut mandato egeant, licet agere tantum debeant iuxta normas 
ab episcopo dioecesano statutas. In praxi ideo omnes facultates habeant, quae 



168 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



vicario generali iure communi competunt, relicta vero eidem ordinaria et 
generali administratione dioecesis. 

6. Auxiliares, cum episcopi sint legitime constituti, pleno iure etiam 
membra sunt collegii episcoporum et sponsores Ecclesiae universae, eodem 
modo ac episcopi dioecesani. Ideo etiam ad omnia Concilia oecumenica et 
particularia convocari debent fruunturque voto deliberativo. Idem valet de 
conferentiis episcoporum, quae et ipsae de rebus agere solent, quae non ad 
singulas tantum dioeceses pertinent. 

7. Quibus praemissis proponimus, ut textus schematis, deletis praesen- 
tibus nn. 7-15 sequenti fere modo mutetur: 

N. 7. (Constitutio auxiliarium). 

§ 1. Ubi bonum commune dioecesis id suadeat, constituantur unus 
vel plures episcopi auxiliares, qui episcopum dioecesanum adiuvent in exer- 
cendo munere pastorali. 

§ 2. Si peculiaria adiuncta id postulent, constitui potest episcopus 
auxiliaris tamquam coadiutor cum iure successionis. 

§ 3. Episcopi auxiliares (et coadiutores) ordinantur in titulum dioece- 
sis, cui destinantur. 

N. 8. (Facultates auxiliarium). 

§ 1. Auxiliarium ius et officium est cum et sub episcopo dioecesano 
partem habere in eiusdem cura pastorali exercenda et dioecesi regenda. 

§ 2. In suo munere gerendo competunt eis omnes facultates, quibus 
vicarii generales iure communi gaudent. Sollicite autem curent, ut istis facul- 
tatibus utantur iuxta normas ab episcopo dioecesano statutas. 

§ 3. Ampliores facultates in casibus particularibus eis concedi pos- 
sunt ab Apostolica Sede vel alia auctoritate competenti, vel ab episcopo dioe- 
cesano committi. 

N. 9. (Relationes inter auxiliares et episcopum dioecesanum). Episcopi 
auxiliares, cum in partem sollicitudinis episcopi dioecesani vocati sint, eidem 
semper honorem et venerationem exhibeant eiusque auctoritati in universa 
dioecesi promovendae studeant. 

Vicissim autem episcopus dioecesanus suos auxiliares tamquam adiuto- 
res episcopales fraterne diligat, existimatione prosequatur atque in munere 
obeundo sedulo foveat. 

N. 10. (Relationes inter auxiliares et vicarium generalem). 

§ 1. Licet facultatibus vicarii generalis praediti sint, episcopi auxi- 
liares caute tantum eis utantur atque de actibus maioris momenti vicarium 
generalem certiorem reddant, ut eiusdem conditio in dioecesi roboretur atque 
unitas regiminis et administrationis foveatur. 

§ 2. Vicarius generalis auxiliares tamquam partem habentes cum epi- 
scopo dioecesano in sollicitudine pastorali honore et veneratione prosequa- 
tur eosdemque de omnibus rebus maioris momenti in dioecesi accidentibus 
certiores reddat. 

N. 11. (Facultates auxiliarium sede vacante). Sede vacante facultates auxi- 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



169 



liaribus iure communi attributae integrae remanent. Quae vero ab episcopo 
dioecesano ultro eis concessae erant, exspirant. 

In cap. III, n. 19 § 1, lin. 7, dicatur: « ... necnon et episcopi coadiutores 
ac auxiliares », vel, omisso verbo « coadiutores » tantummodo « episcopi 
auxiliares ». 

N. 19 § 2 deleatur. 

[ Subscripserunt etiam] Bernardus Stein, ep. tit. Dagnen. et Carolus 
Schmidt, ep. tit. Thasensis, auxiliares Trevirenses. 

62 

Exc.mus P. D. VALENTINUS WCJCIK 
Episcopus tit. Bar ensis in Hellesponto, aux. Sandomiriensis 

Pag. 9, n. 8, linn. 27-28, tollatur propositio: nulla tamen facta episcopo 
coadiuto facultate sibi quidpiam reservandi. Haec clausula opportunius possit 
addi in litteris nominationis. 

In n. 9, pag. 10, post verbum « obsequium » addatur « canonicum » vel 
« disciplinare ». Obsequium sicut res odiosa in iure debeat accuratius circum- 
scribi. 

In n. 14, pag. 11, loco verborum «magni momenti» ponatur: «quod 
episcopo interesse possit ». 



63 

Exc.mus P. D. FRANCISCUS ZAYEK 
Episcopus tit. Callinicensis 

A. Institutum coadiutoris cum iure successionis in Ecclesia abrogandum 
esse censeo, nam revera institutum illud: 

a) Odiosum apparet et est-, videtur nempe aliquo modo coadiutorem 
per suam praesentiam in dioecesi expectare mortem residentialis ut suis iuri- 
bus plene gaudeat! 

b) Nocumentum afferre potest bono regimini dioecesis et saluti ani- 
marum ex discrepantiis et quandoquidem litibus quae oriuntur et generatim 
vigent inter utrumque episcopum: dissentiones illae persaepe a clero et populo 
cognoscuntur, necque ad aedificationem sunt! 

Instituto hoc provideri potest per auxiliarem, qui sit et ipso iure vica- 
rius generalis, aut per renuntiationem propositam residentiali et ab illo ac- 
ceptam, aut per administratorem. 

B. Quam maxime desideratur et urgeri debet, exceptione facta pro Sum- 
mo Pontifice, uti patet, limes aetatis pro cessatione officii, uti iam sapienter 
viget pro aliquibus, in Dicasteriis Curiae Romanae! Qui limes et extendi debet 
omnibus qui officium aliquod in Ecclesia exercent concessa utique eis con- 
grua sustentatione. Summus Pontifex aliquibus in casibus exceptionem sta- 




170 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



tuere potest, aut melius prorogationem concedere (v. g. pro patriarchis)! Exem- 
plis vero constat: Homines in senectute constitutos inscie destruere quae 
multis laboribus et difficultatibus ipsos antea extruxisse! Limes ille potest 
esse aetatis 75 annorum. 

C. A die nominationis, auxiliaris sit et vicarius generalis in dioecesi. 
Nominatio auxiliaris relinqui autem non potest solo desiderio, voluntati aut 
electioni episcopi residentialis qui quaerit saepissime virum nimis sibi sub- 
iectum et correspondentem suae mentalitati, necque forsitan semper secun- 
dum necessitates dioecesis illius, aut alterius dioecesis, ad quam post mortem 
residentialis destinari possit et auxiliaris ille! Ne tamen multiplicentur et 
episcopi auxiliares, multa committi possunt simplici vicario generali; et ipsa 
administratio Chrismatis et exercitium Pontificalium, de mandato episcopi 
residentialis, concredi possunt quoque vicario generali aut alio presbytero 
in dignitate constituto, ut peragunt in Ecclesia Antiochena Chorepiscopi, qui 
tamen characterem episcopalem carent! 

64 

Exc.mus P. D. IOSEPH ZIMMERMANN 
Episcopus tit. Ceryniensis, aux. Augustanus Vindelicorum 

Praeprimis me episcopum auxiliarem, inde ab undecim fere annis epi- 
scopo suo auxiliantem, profiteor. 

De collegialitate inter episcopum residentem eiusque auxiliarem pauca 
disserere liceat et quidem 1. de ipsa collegialitate qua tali; 2. de applica- 
tione eius ad casum. 

1. Collegium in sensu classico est coetus hominum, maxime eiusdem con- 
dicionis, qui statuto ordine ad finem aliquem obtinendum cooperantur. E. g. 
collegium magistrorum alicuius scholae est coetus magistrorum qui rite prae- 
parati et a competenti auctoritate vocati, sub scholae directore ad instruendos 
et educandos discipulos cooperantur. 

Collegium episcoporum autem — ut puto — sunt viri illi qui uti aposto- 
lorum successores ab ipso Iesu Christo ad docenda, sanctificanda et regenda 
membra mystici eius corporis missi et per sacramentum consecrationis epi- 
scopalis legitime et valide susceptum omnibus facultatibus ad triplex hoc 
munus exsequendum necessariis instructi sunt, quatenus vi eiusdem conse- 
crationis eiusdemque missionis omnibus communis, in communione cum ca- 
pite ab ipso Christo constituto, i. e. S. Petri successore, et in communione 
mutua vivunt, quae communio tum in eadem fide, tum in unitate mensae 
eucharisticae, tum in cooperatione mutua inque cooperatione cum Summo 
Episcopo et sub eius suprema auctoritate ad Corpus Christi mysticum aedifi- 
candum consistit. 

Vel brevius: Collegium episcoporum sunt episcopi S. Ecclesiae, quate- 
nus in communione inter se et cum Summo Pontifice et sub eius primatu 
munus suum ad Corpus Christi mysticum aedificandum exercent. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



171 



Signum ergo distinctionum omnis collegii est stabilis communio et coope- 
ratio multorum ad eundem finem statuto ordine obtinendum. 

Communio et cooperatio nullo modo regimini (nec regimini primatiali) 
officiunt. Regimen enim in ordine iurisdictionis, cooperatio in ordine caritatis 
est. Caritas non est contra legem. Iurisdictio, qua superior subdito i. e. sub 
eo stanti, legem imponit, linea verticali comparatur; caritas, qua frater fra- 
trem adiuvat, linea horizontali significatur. 

Collegialitas ontologice sumpta, est ipsum factum omnes episcopos cari- 
tate mutua ad aedificandum Christi mysticum Corpus ab ipso Domino missos 
(quamvis quibusdam certa gregis pars a Summo Pastore pascenda assi- 
gnata sit). 

Collegialitas moralis vero est virtus qua singuli episcopi caritate non ficta 
cum collegis suis, summo episcopo incluso, docendo, sanctificando et regendo 
ad aedificationem corporis Christi mystici in laudem Dei et salutem hominum 
in sincera submissione sub Summi Pontificis suprema auctoritate cooperantur. 

2. De episcopo residentiali eiusque auxiliari. Episcopus residentialis prae- 
ter generalem sollicitudinem pro universa Ecclesia, vi consecrationis episco- 
palis incumbentem, onus pascendi specialis gregis partem a Summo Ponti- 
fice suscepit. 

Episcopus auxiliaris eandem consecrationem cum iisdem per se faculta- 
tibus et cum eadem missione generali accepit. In collegium episcoporum 
assumptus est. Specialis eius missio est auxilium episcopo residenti praestan- 
dum. Sic episcopus auxiliaris vi consecrationis cooperator Summi Pontificis 
(aliorumque episcoporum) in genere et episcopi determinatae dioecesis in 
specie exsistit. 

Auxilium, quo auxiliaris nomen habet, nunquam est restrictio vel immi- 
nutio liberi exercitii auctoritatis et regiminis, nec esse potest. Liberi exercitii 
regiminis restrictio potius in limitatione et fragilitate humanae naturae inve- 
nitur, quae auxilium postulant. 

Cum igitur episcopus auxiliaris et episcopus et auxiliaris est, duo se- 
quuntur: 

1. Episcopus residentialis collegae suo in ordine episcopali de se omnes 
facultates ad docendum, sanctificandum et regendum in sua dioecesi exercen- 
das concedat eique reservationes tantum notificet. (Quod enim episcopis re- 
sidentialibus relate ad Sanctam Sedem congruum videtur, hoc etiam episco- 
pus auxiliaris a collega suo in ordine episcopali exspectare potest). 

2. Cum vero auxiliaris sit, episcopo regnanti competit ut ea omnia 
sibi in sua dioecesi reservare possit, quae ipse per se ipsum exsequi posse 
censet. At vero cum episcopus necessario plures in dioecesi sua habeat coope- 
ratores, utpote parochos, curiam suam, sacerdotes omnes, religiosos etc., auxi- 
liaris vero primus eius cooperator exsistat (uti de cetero ab omnibus sacerdo- 
tibus et fidelibus dioecesis ultro creditur et conceditur), pro ipsa episcopali 
dignitate servanda decet ut episcopus auxiliaris omnem saltem potestatem 
habeat qua quisvis simplicior in dioecesi sacerdos fruitur. Propono igitur: 




172 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



1. Ut in textu pag. 10, nn. 11 vel 12 vel alibi in hoc capite inseratur, 
episcopum auxiliarem ipsa consecratione in collegium episcoporum adnume- 
ratum esse. 

2. Ut in n. 12 eiusdem paginae loco « facultates concedantur » dica- 
tur « eique de se exercitium omnium facultatum episcopalium concedatur et 
reservationes tantum notificentur quae episcopo (vel S. Sedi) necessariae 
videntur ». 

3. Ut textus in linn. 34 ss. eiusdem paginae positus, in eodem sensu 
mutetur. 

Augeatur dignitas episcopatus, augeatur magis episcopalis collegialitas. 



65 

Exc.mus P. D. CYRILLUS IOANNES ZOHRABIAN 
Episcopus tit. Acilisenus 

(. Emendationes , pag. 19, n. 124 - Schematis, pag. 10, linn. 23-26): « Epi- 
scopi residentiales ... faciant Apostolicae Sedi vel pro orientalibus ... ». Haec 
vox pro orientalibus applicabilis ad omnes ritus orientales, aut prorsus tol- 
lenda aut singuli ritus hoc privilegio gaudentes respective singillatim enu- 
merandi sunt, nam patriarcha Ciliciae Armenorum, ut patebit sequentis casus 
expositione, non habet potestatem acceptandi renuntiationem cuiuscumque 
episcopi etiam titularis. 

Exemplum unicum afferam, sed plusquam sufficiens ad probandam meam 
thesim. 

Praemittere debeo quod sequitur ut melius intelligar. Duo Ordinariatus 
creavi in favorem patriarchatus Ciliciae Armenorum: a) in Graecia, cum 
residentia in suburbio urbis capitalis Athenarum Dourgouti. Aedificavi fun- 
ditus presbyterium, scholam, domus et — botteghe — redditus, similia 
in suburbio Pireos Kokinia; b) in Superiori Gezira — Alta Gezira — quod 
est Mesopotamia Syriae — cum residentia in urbe tunc nascenti Kamechlie, 
quam nunc, Pius Xfl v. m. ad gradum sedis residentialis elevavit. Dico 
autem creavi, nam media pecuniaria cum sudore vultus mei procuravi, et 
patriarchatus nec in minimis mihi in auxilium venit. Ex parte quidem mihi 
adiuvarunt, Sacra Congregatio Ecclesiae Orientalis, cuius em .mi cardinales 
a Secretis mihi semper generose, immo singulariter prae ceteris in auxilium 
fuerunt. Extraordinaria dona quae Americae piae ac religiosae feminae pro 
missionibus offerebant mihi dabant. Principalis meus benefactor extitit sem- 
per rev.mus minister generalis mei Ordinis Capuccinorum et Provincia Cal- 
variensis Capuccinorum Americae (New York). Deinde « II Sovrano Ordine 
Militare di Malta » quia multipliciter eos adiuvi in pluribus circumstantiis 
praesertim in Graecia annis 1923 et deinceps usque ad mortem piissimi Prin- 
cipis Ludovico Chigi. 

Circa annum 1952 Ordinariatus Altae Gezirae erat perfecte fundatus. 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



173 



Ubi erant fideles armeni, ibi aedificavi scholam, habitationem missionarii 
et ecclesiam vel sacellum, iuxta necessitatem loci. Sustinebam septem scho- 
las cum 42 magistris. Meae scholae reputabantur ut meliores respectivo- 
rum locorum testibus ipsis magistratibus mahumetanis. 

Patriarcha meus, i. e. Ciliciae Armenorum, volebat ut « motu proprio » 
sub nomine velato, renuntiationem Pio XII offerrem. Accidit ut graviter 
usque ad mortem aegrotassem. Inde convalescens renuntiationem obtuli per 
em.mum cardinalem a Secretis, patriarcha semper insistente, motivum addu- 
cens impotentiam ex gravi morbo secutam. Summus Pontifex noluit accep- 
tare renuntiationem, concedens mihi annum quietis extraordinarium; si 
hoc tempus erit insufficiens pro acquirenda perfecta sanitate, extendatur in- 
quit Summus Pontifex tempus quietis, omnino noluit renuntiationem. At 
patriarcha insistebat pro renuntiatione motu proprio mihi affirmanti nolle 
me agere contra voluntatem SS. Patris, cui iam pluries oboedientiam vovi 
et renovavi solemniter. Tunc respondit em.mus patriarcha cardinalis: « Dic 
quod ego sic volo ». Ita evanuit omnis difficultas. Novam formulam a me 
redactam praesentavit em.mus cardinalis a Secretis ad Summum Pontificem. 
Qui lecturam auscultavit tacite... Deinde tamquam expergefactus a pro- 
fundo somno, dixit: « Qui exigit renuntiationem istius episcopi, accipiat 
illam et responsabilis si quae accident post renuntiationem ». Acceptans re- 
nuntiationem (!?) declaravit se tristissimo animo id facere... sciens quod non 
est possibile subsequentibus annis iunior aut sanior esse possim, mihi gra- 
tias infinitas egit, patriarchatus Ciliciae Armenorum nunquam mei oblivi- 
scetur... etc. etc. Concludens: nunc proficiscere ad tuos Superiores Capucci- 
norum- Ordo Capuccinorum te sustentare debet... 

Quod dicitur in pag. 20, n. 127 « Determinandum etiam est quod ho- 
nesta sustentatio episcopo renuntianti a sua dioecesi debetur », non valet 
in meo casu, quia non eram episcopus residentialis sed tantum vicarius pa- 
triarchalis. Ergo patriarchatus debebat determinare aliquid pro mea susten- 
tatione, nam Ordo Capuccinorum dat mihi cum omni caritate panem quoti- 
dianum, cellam pulchram cum commodo lectulo et non potest facere aliud, 
quia non habet. Ceterae expensae faciunt ingentem turbam, quae sunt ve- 
stes, medicinae, libri, pauperes, collaboratores mei sacerdotes quibus nisi 
subsidia interdum mitterem deseruissent dioecesim quam tantis sudoribus 
fundavi. 

Numquid quaerelam ferre intendo haec narrando? Absit a me! Sed vivat 
Deus cuius auxilii gratia in me vacua nunquam fuit! Deus mihi dedit et 
continuo dat valetudinem optimam, resistentem, ferream, labore manuum 
mearum non solum necessitates meas sed et omnium meorum pauperum abun- 
danter procuro! 

Occasione praesenti nactus, dico nunc quod in ultima mea relatione 
oblitus sum. Non mihi placet propositionem pag. 10, n. 55: « Disciplina 
Ecclesiarum orientalium vult ut episcopi adeant proprium patriarcham ante- 
quam accedant ad Summum Pontificem. Et hoc esset motivum aedificationis 



174 



ACTA CONC. VATICANI II 



PERIODUS II 



pro fratribus separatis ». Quia hoc non valet pro Ecclesia armena, et apud 
nostros fratres separatos armenos esset motivum scandali, vel saltem dicerent 
quod graeci orthodoxi asserunt pro catholicis ritus byzantini: « C’est la 
meme comedie que chez nous orthodoxes ». Sed apud graecos orthodoxos 
et catholicos byzantinos, non valet ista propositio. Habeo centena testimo- 
nia ad probandam meam thesim, inter alia testimonium insigne Patriarchae 
Oecumenici Athenagorae, quocum operabamur fraternaliter in insula Corfu 
(Kekyra) annis 1923, 1924, 1925. 

Ex dictis sole clarius patet evidentiam meae assertionis, h. e., vox pro 
orientalibus multoties repetita in schematibus et in emendationibus aut tota- 
liter supprimenda aut in singulis casibus ritus orientalis privilegio nominato 
respective et singillatim enumerandi sunt citando scrupulosa conscientia 
referentias fontium. 

Tandem non piget me instanter, instantius instantissimeque repetere 
quod iam pluries proposui: Formetur commissio specialis pro nostro ritu 
virorum sapientium in Iure Canonico, qui sunt: duo exc.mi ac rev.mi ab- 
bates generales Serapion Uluhogian, Mesrob Habozian; ac exc.mi episcopi 
Garabed Amadouni, Raphael Bayan et novissime consecratus episcopus 
Mesrob Terzian. Credatis mihi, exc.mi ac dilectissimi praesules, in nostra hie- 
rarchia isti praesules exclusive soli, solissimi sunt viri sapientes, capaces no- 
bis efficacissime cum plausu monstrandi veram praxim, iura onera, honores 
et privilegia patriarchae et episcoporum. 

Schema decreti de Oecumenismo. 

Quis mihi tribuat ut vox mea gratiarum actionum ac profundi sensus 
gratitudinis adeat usque ad thronum Ss.mi Domini mei Papae Pauli VI 
propter decretum « De catholicorum habitudine ... maxime maxime ad Iu- 
daeos ». Gaudium meum est plenum. Orationes meae exauditae sunt. Multa 
habeo dicere circa meas habitudines ad Iudaeos. Ne sim longus solummodo 
dicam quod toto corde dilexi omnes errantes a veritate fidei, sed praesertim 
Iudaeos quia ipsi responderunt meis attentionibus. In Kamechlie (Syriae) 
Rabbinus Musohe, protectus a me tempore persecutionis musulmanorum 
contra iudaeos, usque modo scribit bis in anno: Capo d’Anno et Pascha! 

Perdono della lunghezza della mia relazione. 

66 

CONFERENTIA EPISCOPORUM HELVETIAE 

N. 10 difficultas quae surgit in linn. 19, 20 resolvenda videtur ad 
mentem can. 44, 2 C.I.C. 

N. 16 addatur lin. 31: « semper prae oculis habeat episcopus se esse 
propter populum sibi commissum et non populum esse propter episcopum ». 
Et deleantur linn. 26, 27 verba: « permanentem valetudinis defectum vel 
ob ingravescentem aetatem aliam ve ». 




ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



175 



67 

CONFERENTIA EPISCOPORUM LUSITANIAE 

De episcopo residentiali. Principium fixationis aetatis limitis non placet. 
Rationes : a) principium hoc paternitati spirituali episcopi consonum non vi- 
detur; b) esset quid insolitum in Ecclesia quae videretur indulgere criteriis 
« immediatismi » et efficaciae nimis humanis; c) idem principium posset, 
immo deberet, et logice quidem, Romanum Pontificem afficere, quod omnino 
dedecet. 

Bono animarum utique consulendum est, sed alii modi dantur quibus pro- 
videndum sit, ut in schemate (n. 16, pag. 11) revera supponitur. 

Intuitu adiuvandi huius ingratae quaestionis solutionem liceat haec sum- 
matim proponere: a) profundius enucleatur doctrina de paternitate spirituali 
episcopi ad mentem Patrum Apostolicorum; b) in senectutis vel infirmitatis 
casu quo impossibilis evadat recta muneris pastoralis adimpletio, ipse episco- 
pus postulare debet auxiliarem. Si hoc non fecerit, Sedes Apostolica de eo 
monebit et, si casus ferat, ei auxiliarem imponet; c ) aliquo in casu, vere ex- 
ceptionali, quo per auxiliarem Sedes Apostolica providere non posset ipsa epi- 
scopum de obligatione morali renuntiandi moneret et, eo renuente, renuntia- 
tionem imponeret; d) episcopo sua ipsi sponte renuntianti titulus eiusdem 
sedis servaretur; e) in omnibus renuntiationis casibus episcopo provideretur 
congruens sustentatio. 

De episcopo coadiutore. Figura iuridica episcopi coadiutoris, a fortiore 
cum iure successionis ut in schemate (nn. 7-10, pag. 9 et 10) proponitur, 
minus placet. Rationes : a) saepe saepius cum episcopus coadiutus obiit coad- 
iutor clero et fidelibus iam non est persona grata; b) in hoc casu Sedes Apo- 
stolica iam non polleret libertate meliori forma providendi bono animarum; 
c ) nihil obstare videtur quin episcopo auxiliari eaedem facultates tribuantur 
ac episcopo coadiutori. 

De episcopo auxiliari. Figura iuridica episcopi auxiliaris magis ac melius 
determinanda videtur ne eius dignitas in charactere sacramentali Ordinis ra- 
dicata obnubiletur. Praeterea, experientia docet quod episcopus residentialis 
et episcopus auxiliaris, diversis de causis, difficile coutuntur. Exinde propo- 
nitur: a) sede vacante , episcopus auxiliaris Administrator Apostolicus dioe- 
cesis ipso iure fiat; b) sede plena , episcopus auxiliaris iurisdictione et prae- 
cedentia semper sit primus. (Ne ille ponatur in eadem linea ac capitulo); 
c) quantum fieri potest ne nominetur inconsulto ep. residentiali; d) in lit- 
teris nominationis clare definiantur eius iura et officia; e) ne omittatur con- 
gruens sustentatio ei tribuenda. 



176 



ANIMADVERSIONES SCRIPTAE - CAP. II DE EPISCOPIS 



68 

Exc.mi PP. DD. EPISCOPI DITIONIS VENEZUELIENSIS 

Pag. 9, lin. 8: inseratur vox « omnia » hoc modo: « Per se omnia epi- 
scopalia omnia ». 

Pag. 9, lin. 10: dicatur: « Iamvero, prior difficultas saepe non aliter... ». 

Pag. 9, lin. 22: dicatur: « Auxiliaris vero datur sedi, sine iure... ». 

Pag. 9, n. 8, linn. 24-30: tollantur. 

Pag. 10, n. 9, linn. 1-9: mutentur modo ab exc.mo Weber, pag. 17 
Emendationum, sub n. 102 proposito. 

Pag. 10, n. 12, linn. 29-30: adoptatur mutatio proposita a Weber, Emen- 
dationes, pag. 18, n. 112. 

Pag. 11, n. 15 § 2, lin. 17: tollantur verba « Optandum est ut »; lin. 21 
addatur: « uni ex auxiliaribus a capitulo vel alio competenti organo eli- 
gendo ». 

Pag. 11, n. 16, linn. 27-28: tollantur verba « vel ob ingravescentem 
aetatem ». 

\_Subscripserunt\ Humbertus card. Quintero, arch. Caracensis; Alejan- 
dro, San Cristobal; Crispulo Benitez Fonturvel, ob. Barquisimeto; A. Rami- 
rez S., ob. Maturin; Aloisius Henriquez, ep. aux. Caracas; Ioseph R. Pu- 
lido M., arch. tit. Cyrrhensis; Juan Jose Bernal, arz. Bolivarensis; Ioseph Ali 
Lebrun, ep. Valentinus in Venezuela; Ascanius F. Gonzales, ep. Macaraien- 
sis; Chrysanthus Mata Cova, ep. Cumanensis; Ioseph Leo Rojas, ep. Tru- 
xillensis. 




CONGREGATIO GENERALIS LXVII 
14 novembris 1963 




CONGREGATIO GENERALIS LXVII 
14 novembris 1963 



Exc.mus P. D. Pericles Felici, arch. tit. Samosatensis, secretarius 
generalis Ss. Concilii : 

Moderabitur disceptationem circa cap. III schematis de episcopis et 
de dioecesium regimine , in hac 67 congregatione generali, em.mus ac 
rev.mus D. card. Iulius Dopfner, arch. Monacensis. 

Heri, vespere, improviso morbo correptus, obiit rev.mus D. Gabriel 
Sortais, abb. gen. Patrum Cisterciensium Reformatorum seu Trappi- 
starum. Oremus pro eo. 

Em.mus P. D. Eugenius card. Tis serant recitavit De profundis 
alternatim cum Patribus, additis versiculis et oratione. 

Secretarius generalis : Attendant Patres! A die 28 novembris ad 
diem 6 decembris anni 1964 celebrabitur in civitate Bombayensi in 
India sollemnis Congressus Eucharisticus Internationalis. Ad Concilium 
Oecumenicum quod attinet, ita res componentur et disponentur ut 
Patres liberrime possint ad eumdem Congressum participare. 

Communico pariter Patribus: hodie distribuetur libellus qui conti- 
net Epistolam Apostolicam SS. Domini nostri Pauli divina provi- 
dentia Papae VI, cuius initium est a verbis « Summi Dei Verbum », 
quarto exacto saeculo post constituta a Concilio Oecumenico Tridentino 
sacra Seminaria. Textus est lingua latina. Sed crastina Patres poterunt 
ad ingressum huius Basilicae habere exemplaria in aliis linguis. 

Hodie, prout iam feria II anteriori nuntiatum est, procedetur ad 
suffragationem schematis de instrumentis communicationis socialis, post 
relationem de eodem factam. Ut omnes Patres iam probe norunt, suffra- 
gatio fit, quoad singula capitula, per placet, non placet et placet iuxta 
modum. Quaecumque sententia igitur suum habet locum: placet, non 
placet, placet iuxta modum, sed modi exprimendi sunt. 

Nunc lego nomina eorum qui verba facere postulaverunt circa cap. III 
schematis de episcopis et de dioecesium regimine. Hi sunt em. mi DD. 
cardd. Ioseph Siri, arch. Ianuensis in Italia, Stephanus Wyszynski, arch. 
Varsaviensis in Polonia, Bernardus Alfrink, arch. Ultraiectensis in Hol- 
landia; exc.mi DD. Gerardus Coderre, ep. S. Ioannis Quebecensis in 



180 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



Canada, Edmundus Peiris, ep. Chilavensis in Ceylon, Ioannes Garner, 
arch. Praetoriensis in Africa Meridionali, Franciscus Franic, ep. Spala- 
tensis in Iugoslavia, Benedictus Reetz, sup. gen. Beuronensis O.S.B., 
Antonius Santin, arch. ep. Tergestinus in Italia, Ludovicus Cabrera, ep. 
S. Ludovici Potosiensis in Mexico, Antonius de Castro Mayer, ep. Cam- 
posinus in Brasilia, Andreas Perraudin, arch. Kabgayensis in Ruanda, 
Eugenius Hurley, arch. Durbanianus in Africa Meridionali, Ismael 
Castellano, arch. Senensis in Italia, Elias Zoghby, vic. patr. Melchitarum 
in Aegypto, Ioseph Sibomana, ep. Ruhengeriensis in Ruanda, Iulius 
Rosales, arch. Caebuanus in Insulis Philippinis, Georgius Mayer, ep. 
S. Rosae in Argentina, Vincentius Enrique, ep. Celsonensis in Hispania, 
Georgius Dwyer, ep. Loidensis in Anglia, Darius Miranda, arch. Mexi- 
canus in Mexico, Andreas Charue, ep. Namurcensis in Belgio, Carolus 
Quintero, ep. Vallipolitanus in Mexico, Michael Ntuyahaga, ep. Usum- 
buraensis in Burundi, Victorius Maria Costantini, ep. Suessanus in 
Italia. 




CONGREGATIO GENERALIS LXVII 



181 



1 - SCHEMA EMENDATUM DECRETI 
DE INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS* [5] 

Hic textus Patribus distributus est in congregatione generali LXIV, 
die 11 novembris 1963. 



PROOEMIUM 

(ex n. 1) ** 



* Hoc schema, de quo in prima periodo Concilii disceptatum est, a 
Commissione de fidelium apostolatu; de scriptis prelo edendis et de spec- 
taculis moderandis fuit emendatum iuxta « Propositionem » a Patribus pro- 
batam in XXVIII Congregatione Generali. 

In eadem « Propositione » suffragationi Patrum subiecta sunt haec, 
quae sequuntur: 

« 1) Schema quoad substantiam placet. Et quidem maxime convenit 
ut Ecclesia in magisterio conciliari de re tanti momenti pastoralis expresse 
pertractet. 

2) Perpensis observationibus a Patribus Conciliaribus factis , extrahan- 
tur e schemate essentialia principia doctrinalia necnon generaliora linea- 
menta pastoralia per competentem Commissionem Conciliarem eo fine , ut 
— servata rei integritate — in breviorem formam redigantur et suo tem- 
pore su fragio Patrum subiciantur. 

3) Cetera vero, quae potius ad praxim et executionem pertinent, de 
expresso mandato Concilii, in forma Instructionis pastoralis edantur, cura 
Oficii de quo in numero 37 schematis, adiuvantibus ex variis nationibus 
rei peritis ». 

Praedicta Commissio, iuxta Patrum mandatum, schema in valde bre- 
viorem formam redegit, essentialibus principiis doctrinalibus et generalio- 
ribus lineamentis pastoralibus retentis; eademque Commissio, rei integri- 
tate servata, omnes Patrum observationes debita consideratione perpendit. 

N. B Litteris inclinatis seu minutioribus ponuntur emendationes minoris mo- 
menti. 

Litteris vero grandioribus proponuntur nonnulla additamenta, quae in priore 

schemate locum non obtinuerunt, quin tamen substantiam prioris schematis 

immutent. 

** Numeri referuntur ad schema quod in prima Concilii periodo Pa- 
tribus propositum est [cf. vol. I , pars III, pp. 374 ss.]. 



1. Inter mirifica technicae artis inventa, quae hodiernis prae- 
sertim temporibus, Deo favente, humanum ingenium e rebus 
creatis deprompsit, peculiari sollicitudine Mater Ecclesia ea exci- 
pit ac prosequitur quae hominis animum potissimum respiciunt, 




182 



ACTA CONC. VATICANI II - PERIODUS II 



[5] quaeque novas aperuerunt vias cuiusvis generis nuntios, cogitata 5 
ac praecepta facillime « communicandi ». E quibus vero inventis 
ea eminent « instrumenta » quae non modo singulos homines, sed 
ipsas multitudines totamque « humanam societatem », natura sua 
attingere ac movere valent, sicuti prelum, cinematographeum, 
radiophonia, televisio et alia huiusmodi, quae proinde « instru- io 
menta communicationis socialis » merito vocari possunt. 

2. Novit quidem Mater Ecclesia haec instrumenta, si recte 
adhibeantur, humano generi valida praebere subsidia, cum multum 
conferant ad relaxandos et excolendos animos atque ad Dei re- 
gnum propagandum et firmandum; novit etiam homines posse ea 15 
adhibere contra divini Conditoris consilium et in suorum ipsorum 
iacturam convertere; immo materno angitur doloris sensu ob 
damna quae ex pravo eorum usu humanae consociationi nimis 
saepe orta sunt. 

Quare Sacrosancta Synodus, Summorum Pontificum et Epi- 20 
scoporum , in re tanti momenti, vigilanti curae instans, suum esse 
censet quaestiones praecipuas tractare cum instrumentis commu- 
nicationis socialis conexas. Confidit insuper suam doctrinam et 
disciplinam hoc modo propositam, non modo christifidelium sa- 
luti, sed etiam totius consortionis humanae progressui esse pro- 25 
futuram. 

Caput I 

DE ECCLESIAE DOCTRINA 

(ex n. 7) 3. Catholica Ecclesia, cum ad salutem universis hominibus 

afferendam a Christo Domino constituta sit ideoque evangeli- 
zandi necessitate compellatur, sui officii partes esse ducit nuntium 

[6] salutis, ope etiam instrumentorum communicationis socialis, prae- 
dicare hominesque de eorum recto usu docere. 

(ex nn. 9 et 10) Ecclesiae ergo nativum ius competit quodvis horum instru- 
mentorum genus, quatenus ad christianam educationem omnem- 
que suam de animarum salute operam sunt necessaria vel utilia, 5 
adhibendi atque possidendi ; ad Sacros vero Pastores munus perti- 
net fideles ita instituendi atque moderandi ut iidem, horum etiam 
instrumentorum auxilio, suam totiusque humanae familiae salu- 
tem ac perfectionem prosequantur. 

Ceterum totius Ecclesiae est huiusmodi instrumen- 10 

TA, LAICORUM PRAESERTIM OPERA, HUMANO CHRISTIANOQUE 



(ex nn. 2 et 3) 



(ex nn. 8, 4, 3 et 
113)